 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PRAEGRAVES SUPREMI
PONTIFICATUS *
PASTORALIS VISITATIO APOSTOLICA IN URBE INDICITUR.
Praegraves supremi Pontificatus sollicitudines, quae Nos iubent ad universae
Ecclesiae utilitates sine ulla intermissione animum advertere, nullo modo
minuunt curas cogitationesque Nostras erga Romanam Dioecesim; quae, contra, quo
propior Nobis dominici gregis pars est, eo priora ac potiora Nostri pastoralis
muneris sibi vindicat officia. Revera spiritualis procuratio huius almae Urbis,
quae catholicae unitatis veluti centrum constituta est, tale ac tanti momenti
est negotium, ut quidquid ad Romani populi profectum confert, in ipsius Summi
Pontificatus bonum et ornamentum redundet.
Quae necessitas Romanae Dioecesis bono consulendi, si alias umquam, hodie
maxime urget, cum cernimus magis magisque arduum fieri pastorale munus, ob
celerrimam amplificationem atque ingens civium incrementum, quae Urbs postremis
hisce decenniis adepta est. Idque effecit ut mutatis rerum condicionibus
auctisque spiritualibus Romae necessitatibus aucta pariter responderent incepta
et opera, quibus proximi Decessores Nostri religiosam curam Romani populi in
tuto ponere studuerunt. Quorum in numero coeptorum sane collocanda est prima
Romana Synodus, a Decessore Nostro fel. rec. Ioanne XXIII, anno MCMLX, peracta.
Ad praesens autem tempus quod attinet, nemo non videt celebrationem Concilii
Oecumenici Vaticani II novam eamque summi ponderis esse causam, cura Nobis
peculiares sollicitudines erga Romanam Dioecesim adhibeantur. Etenim fuisse
Romam universalis huius Synodi dignissimam sedem, id profecto non eiusmodi
eventus censendus est, qui, aureis litteris in eius fastos relatus, iam ad
praeteritum tempus pertineat; immo e diverso, quod novum Urbi decus addidit,
idipsum ei nova peperit officia. Scilicet, quo tempore ubique terrarum
catholicae Ecclesiae filii exsequendis Concilii Oecumenici normis alacrem dant
operam, prorsus necesse est, ut exemplo praeeat Roma, quae, cum Nostra sit
Dioecesis, idcirco in Ecclesia tamquam lucerna ardens refulgere debet, eademque
extolli tamquam civitas supra montem posita, in quam omnes intueantur. Nam
— Romae filios ipsis Decessoris Nostri s. m. Leonis Magni verbis alloquimur —
licet omnem Ecclesiam, quae in toto est orbe terrarum, cunctis oporteat fiorere
virtutibus, vos tamen praecipue inter ceteros populos decet meritis pietatis
excellere, quo sin ipsa apostolicae petrae arce solidatos, et Dominus Noster
Iesus Christus cum omnibus redemit, et Beatus Apostolus Petrus prae omnibus
erudivit (1).
Fatendum sane est, Romam hisce votis et expectationi apprime respondisse, ut
luculenter testantur haud pauca incepta et opera, quae hac de causa sive a clero
sive a laicis hominibus laudabili nisu laudabilique consilio suscepta sunt. Qua
de re iis qui rem religiosam Nostra auctoritate Romae gerunt, quorumque sedulae
industriae haec praesertim debentur, placet grati animi Nostri sensus aperte
significare.
Ut autem haec omnia aptiore efficacioreque ratione ordinentur atque adeo
uberiores fructus progignant, Nobis visum est id renovare, quod Decessores
Nostri opportuno tempore fecerunt. Consilium nempe inivimus Pastoralis
Visitationis in hac alma Urbe, pro episcopali munere Nostro, suscipiendae.
Eamque, postquam Sancti Spiritus lumen et gratiam supplicibus invocavimus
precibus, ad maiorem Dei gloriam et ad catholicae fidei emolumentum, hisce
Litteris indicimus. Quae quidem Visitatio a Nobismetipsis in Patriarchali
Archibasilica Lateranensi, Nostra Cathedrali aede, incohabitur; eademque, cum a
Concilio Oecumenico Vaticano II, quod pastoralem indolem prae se tulit,
auspicium sumat, potissimum eo spectabit, ut universa Romanae Dioecesis
pastoralis actio, per firmiorem aptioremque omnium apostolicarum virium
conexionem, salutare capiat incrementum.
Hanc Visitationem Nos ipsi pergere magnopere cuperemus; at quoniam gravibus
multiplicibusque Apostolici muneris curis id facere prohibemur, Decessorum
Nostrorum exempla secuti, Venerabili Fratri Nostro Aloisio S. R. E. Card.
Traglia, Nostro in Urbe Vicario, hoc tanti momenti opus committere statuimus;
quem proinde eligimus ac delegamus, ut eandem Visitationem Nostro nomine
Nostraque auctoritate peragat eique praesit; idemque in hoc sustinendo munere
adiuvabitur, praeterquam a Venerabili Fratre Rectore Cunial, Archiepiscopo tit.
Soteropolitano atque in Urbe Vicesgerente, etiam ab Episcopis Auxiliaribus, qui
singulis regionibus, in quas Romanae Dioecesis territorium dividitur, praepositi
sunt.
Praeterea eidem Nostro in Urbe Cardinali Vicario potestatem facimus sibi
adiutores adsciscendi aliquot alios etiam Antistites seu Praelatos, aliosque e
clero saeculari vel regulari sacerdotes, doctrina rerumque usu praestantes,
quibuscum, tamquam ab se delegatis, eas omnes facultates, tam per modum actus
quam habitualiter, communicare queat, quas Apostolicis Litteris in forma Brevis
largituri sumus.
Quae vero, in tanto opere peragendo, maioris ponderis res occurrerint, has
volumus ad Nosmetipsos proxime referri, ut ea decernere possimus, quae magis
expedire in Domino iudicaverimus.
Omnino patet, haec omnia tunc tantum prospere eventura esse, si Romanus clerus
et populus huiusmodi inceptum ad se ipsos quam maxime pertinere censeant; quare
dilectissimos Romae fideles summopere adhortamur, ut animum ad illudo
celebrandum convenienter disponant, ad eiusque felicem exitum, pro sua quisque
condicione, studiose allaborent.
Quoniam autem neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed, qui
incrementum dat, Deus (2), cupimus ut ad supernam impetrandam gratiarum
copiam publicae habeantur in patriarchalibus Basilicis aliisque templis
supplicationes, prout ab eodem Venerabili Fratre Nostro in Urbe Vicario
opportuno tempore statutum erit.
Divinus Redemptor noster, exoratus a Beatissima Genetrice sua Maria, quae
Salus populi Romani nuncupatur et colitur, a SS. Apostolis Petro et Paulo, a
ceterisque almae huius Urbis Patronis, vota Nostra ac preces benignissime
excipiat; ita quidem, ut coram universo terrarum orbe Roma novo fulgeat
sanctitatis splendore, non solum ob catholicae veritatis Cathedram, quam Deus in
ea constituit, sed etiam ob optimum exemplum sui populi, ob eiusque christianam
fidem, quam S. Paulus Apostolus tantopere dilaudavit (3).
Datum Romae, apud S. Petrum, die VIII mensis februarii, feria
IV Cinerum, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 2, pp. 124-126
(1) Serm. III, 14: PL 54, 147-148.
(2) 1 Cor. 3, 7.
(3) Cfr. Rom. 1, 8.
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|