![]() |
![]() |
|
|
ACTA PAULI PP. VI CONSTITUTIO APOSTOLICA* INDULGENTIARUM DOCTRINA Sacrarum Indulgentiarum recognitio promulgatur.
PAULUS EPISCOPUS
I
1. Indulgentiarum Doctrina et usus, in catholica Ecclesia a pluribus saeculis
vigentes, in divina revelatione quasi in solido fundamento innituntur (1), quae,
ab Apostolis tradita, «sub assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit»,
dum «Ecclesia ..., volventibus saeculis, ad plenitudinem divinae veritatis
iugiter tendit, donec in ipsa consummentur verba Dei» (2).
2. Quemadmodum divina revelatione docemur, poenae peccata consequuntur a divina
sanctitate et iustitia inflietae, sive in hoc mundo luendae, doloribus, miseriis
et aerumnas huius vitae et praesertim morte (3), sive etiam per ignem et
tormenta vel poenas catharterias in futuro saeculo (4). Christifideles
proinde semper sibi persuasum habebant pravam viam offendicula multa habere,
eamque asperam, spinosam et nocivam esse iis, qui ambularent in ea (5).
3. Necessarium est ergo ad peccatorum plenam remissionem et reparationem, quae
dicitur, non solum ut per sinceram conversionem mentis amicitia cum Deo
restauretur et offensa sapientiae et bonitati Eius illata expietur, sed etiam ut
omnia bona tum personalia tum socialia tum ea, quae ad ipsum ordinem universalem
pertinent, per peccatum imminuta vel destructa, plene redintegrentur, vel per
voluntariam reparationem quae non erit sine poena, vel per tolerantiam poenarum
ab ipsa iusta et sanctissima Dei sapientia statutarum, e quibus elucescant in
universo mundo sanctitas et splendor gloriae Dei. Ab existentia autem et
gravitate poenarum dignoscuntur peccati insipientia et malitia, eiusque malae
sequelae. Omnes autem homines in hoc mundo peregrinantes levia saltem et quotidiana peccata, quae dicuntur, committunt (11): ita ut omnes misericordia Dei indigeant, ut a peccatorum sequelis poenalibus liberentur. II 4. Ex arcano ac benigno divinae dispositionis mysterio, homines supernaturali necessitudine inter se coniunguntur, qua peccatum unius etiam ceteris nocet, sicut etiam sanctitas unius beneficium ceteris affert (12). Ita christifideles auxilium sibi invicem praestant ad finem supernaturalem consequendum. Communionis huius testimonium in ipso Adamo manifestatur, cuius peccatum in omnes homines propagatione transit. Sed maius et perfectius necessitudinis huius supernaturalis principium, fundamentum et exemplar est ipse Christus, in cuius societatem Deus nos vocavit (13).
5. Etenim Christus, «qui peccatum non fecit», «passus est pro nobis» (14);
«vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra
... et livore eius sanati sumus» (15). Christi vestigia secuti (16),
christifideles semper conati sunt se invicem adiuvare in via ad Patrem
caelestem, oratione, spiritualium bonorum exhibitione et paenitentiali
expiatione; quo ferventiore autem caritate excitabantur, eo magis sectabantur
Christum patientem, crucem propriam ferentes in expiationem peccatorum suorum et
aliorum, certo scientes se fratribus suis ad salutem adipiscendam opitulari
posse apud Deum misericordiarum Patrem (17). Hoc perantiquum communionis
Sanctorum dogma est (18), quo vita singulorum filiorum Dei in Christo et per
Christum cum vita omnium aliorum fratrum christianorum mirabili nexu coniungitur
in supernaturali unitate Corporis mystici Christi, quasi in una mystica persona
(19). «Universi enim qui Christi sunt, Spiritum eius habentes, in unam Ecclesiam coalescunt et invicem cohaerent in ipso (cf Eph 4,16). Viatorum igitur unio cum fratribus qui in pace Christi dormierunt, minime intermittitur, immo secundum perennem Ecclesiae fidem, spiritualium bonorum communicatione roboratur. Ex eo enim quod caelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant ... ac multipliciter ad ampliorem eius aedificationem contribuunt (cf 1 Cor 12,12-27). Nam in patriam recepti et praesentes ad Dominum (cf 2 Cor 5,8), per Ipsum, cum Ipso et in Ipso non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes merita quae per unum Mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum (cf 1 Tim 2,5), in terris sunt adepti, Domino in omnibus servientes et adimplentes ea quae desunt passionum Christi in carne sua pro Corpore eius quod est Ecclesia (cf Col 1,24). Eorum proinde fraterna sollcitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur» (22). Unde inter fideles, vel caelesti patria potitos, vel admissa in purgatorio expiantes, vel adhuc in terris peregrinantes, profecto est perenne caritatis vinculum et bonorum omnium abundans permutatio, quibus, peccatis omnibus totius Corporis mystici expiatis, iustitia divina placatur; misericordia autem Dei ad veniam provocatur, quo citius peccatores contriti ad plenam fruitionem bonorum familiae Dei perducantur. III 6. Ecclesia, harum veritatum inde a primis temporibus conscia, varias vias noverat et iniit, ut fructus redemptionis Dominicae singulis fidelibus applicarentur, et ut fideles ad salutem fratrum operarentur; et sic totum corpus Ecclesiae in iustitia et sanctitate ad perfectum regni Dei adventum componeretur, quando Deus erit omnia in omnibus. Ipsi enim Apostoli exhortabantur discipulos suos, ut pro salute peccatorum orarent (23); quem usum antiquissima Ecclesiae consuetudo sancte servavit (24), maxime cum paenitentes intercessionem totius communitatis invocabant (25), et eo quod defuncti suffragiis, praesertim oblatione sacrificii eucharistici, sublevabantur (26). Etiam opera bona, ea imprimis quae humanae fragilitati difficilia sunt, in Ecclesia iam ab antiquis temporibus pro salute peccatorum Deo offerebantur (27). Cum autem passiones, quas martyres pro fide atque pro lege Dei sustinebant, magni aestimarentur, paenitentes ab iis petere solebant, ut eorundem meritis adiuti celerius ab episcopis reconciliationem acciperent (28). Preces enim et bona opera iustorum tanti aestimabantur, ut paenitentem adiutorio totius plebis christianae lavari, mundari atque redimi affirmaretur (29).
In his omnibus vero non singuli fideles, propriis tantum viribus, pro remissione
peccatorum aliorum fratrum operari putabantur; ipsa enim Ecclesia, ut unum
corpus, Christo capiti iuncta, in singulis membris satisfacere credebatur (30). IV 7. Persuasio in Ecclesia vigens Dominici gregis Pastores per applicationem meritorum Christi et Sanctorum singulos fideles a reliquiis peccatorum liberare posse, paulatim decursu saeculorum, Spiritu Sancto afflante, qui populum Dei iugiter animat, usum indulgentiarum induxit, per quem profectus in doctrina ipsa et disciplina Ecclesiae factus est, non permutatio (33), et ex radice revelationis novum bonum invectum ad utilitatem fidelium ac totius Ecclesiae.
Usus autem indulgentiarum, paulatim propagatus, tum maxime in historia Ecclesiae
ut factum conspicuum apparuit, quando Romani Pontifices, opera quaedam bono
communi Ecclesiae convenientia, «pro omni paenitentia reputanda esse»
decreverunt (34), atque fidelibus «vere paenitentibus et confessis» atque
huiusmodi opera peragentibus «de omnipotentis Dei misericordia et ...
Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi», «Apostolicae plenitudine
potestatis», «non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum ...
veniam peccatorum» concedebant (35).
8. Haec remissio poenae temporalis debitae pro peccatis, ad culpam quod attinet,
iam deletis, proprio nomine «indulgentia» vocata est (37).
9. Ecclesia autem etiam hodie omnes suos filios invitat, ut ponderent atque
considerent, quantum valeat usus indulgentiarum ad vitam singulorum, immo etiam
totius societatis christianae fovendam. Ut breviter praecipua commemoremus,
primum quidem salutaris hic usus doset: «matum et amarum est reliquisse ...
Dominum Deum» (44). Fideles enim, cum indulgentias assequuntur, intellegunt se
non posse propriis viribus expiare malum, quod peccando sibi ipsis immo toti
communitati intulerunt, et ideo ad humilitatem salutarem excitantur.
10. Item indulgentiarum cultus ad fiduciam et speum plenae reconciliationis cum
Deo Patre erigit; quod tamen ita operatur, ut nullius neglegentiae ansam det,
studiumque dispositionum ad plenam communionem cum Deo requisitarum nullo modo
remittat. Indulgentiae enim, licet gratuita sint beneficia, tamen tum pro vivis
tum pro defunctis tantum certis condicionibus impletis conceduntur, cum ad eas
assequendas requiratur, hinc ut opera bona praescripta absoluta sint, illinc ut
fidelis debitis dispositionibus praeditus sit: scilicet, ut Deum diligat,
peccata detestetur, in meritis Christi Domini fiduciam habeat et communionem
Sanctorum magnae utilitati sibi esse firmiter credat.
11. His igitur veritatibus innixa, sancta Mater Ecclesia, dum denuo commendat
fidelibus suis indulgentiarum usum, ut populo christiano plurium saeculorum
cursu et temporibus etiam nostris gratissimum, sicut experiendo probatur, nihil
omnino detrahere intendit de aliis sanctificationis et purgationis rationibus,
imprimis de sanctissimo Missae sacrificio et sacramentis, praesertim
paenitentiae sacramento, deinde de copiosis auxiliis, quae uno nomine
sacramentalia vocantur, ac demum de pietatis, paenitentiae et caritatis
operibus. His omnibus subsidiis hoc unum commune est quod sanctificationem et
purificationem eo validius operantur quanto artius aliquis Christo capiti et
Ecclesiae corpori per caritatem coniungitur. Praestantia caritatis in vita
christiana etiam indulgentiis confirmatur. Nam indulgentiae acquiri nequeunt
sine sincera metanoia et coniunctione cum Deo, quibus additur operum
praescriptorum impletio. Servatur ergo ordo caritatis, in quem inseritur
poenarum remissio ex dispensatione thesauri Ecclesiae. V
12. Normae quae sequuntur variationes opportunas in disciplinam de indulgentiis
inducunt, votis quoque Coetuum Episcopalium receptis. NORMAE N. 1. Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet, iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra redemptionis, thesaurum satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat et applicat. N. 2. Indulgentia est partialis vel plenaria prout a poena temporali pro peccatis debita liberat ex parte aut ex toto. N. 3. Indulgentiae sive partiales sive plenariae possunt semper defunctis applicari in modum suffragii. N. 4. Indulgentia partialis, in posterum, his tantum verbis «indulgentia partialis» significabitur, nulla addita dierum vel annorum determinatione. N. 5. Christifideli qui, corde saltem contritus, peragit opus indulgentia partiali ditatum, tribuitur ope Ecclesiae tantadem poenae temporalis remissio, quantam ipse sua actione iam percipit. N. 6. Indulgentia plenaria semel tantum in die acquiri potest, salvo praescripto N. 18 pro constitutis «in articulo mortis». Partialis vero indulgentia pluries in die acquiri potest, nisi aliud expresse notetur.
N. 7. Ad indulgentiam plenariam assequendam requiruntur exsecutio operis
indulgentia ditati et impletio trium condicionum, quae sunt: sacramentalis
confessio, communio eucharistica et oratio ad mentem Summi Pontificis.
Requiritur insuper ut excludatur omnis affectus erga quodcumque peccatum etiam
veniale. N. 8. Tres condiciones perfici possunt pluribus diebus ante vel post praescripti operis exsecutionem; convenit tamen ut communio et oratio ad mentem Summi Pontificis peragantur ipso die quo instituitur opus. N. 9. Unica sacramentali confessione plures indulgentiae plenariae acquiri possunt; unica vero communione eucharistica et unica oratione ad mentem Summi Pontificis una tantum indulgentia plenaria acquiritur. N. 10. Condicio precandi ad mentem Summi Pontificis plene impletur, si recitantur ad Eiusdem mentem semel Pater et Ave; data tamen facultate singulis fidelibus quamlibet aliam orationem recitandi iuxta uniuscuiusque pietatem et devotionem erga Romanum Pontificem. N. 11. Firma facultate confessariis can. 935 C.I.C. facta commutandi pro «impeditis» sive opus praescriptum sive condiciones, Ordinarii locorum possunt concedere fidelibus, in quos ad normam iuris exercent auctoritatem, si loca inhabitent ubi nullo modo vel saltem admodum difficile ad confessionem vel ad communionem accedere possunt, ut ipsi queant indulgentiam plenariam consequi absque actuali confessione et communione, dummodo sint corde contriti et ad praedicta sacramenta, cum primum poterunt, accedere proponant. N. 12. Divisio indulgentiarum in personales, reales et locales, non amplius adhibetur, quo clarius constet indulgentiis ditari christifidelium actiones, quamvis cum re vel loco interdum coniungantur. N. 13. Enchiridion indulgentiarum recognoscetur eo consilio ut tantum praecipuae preces et praecipua opera pietatis, caritatis et paenitentiae indulgentiis ditentur. N. 14. Elenchi et summaria indulgentiarum Ordinum, Congregationum religiosarum, Societatum in communi viventium sine votis, Institutorum saecularium, necnon piarum fidelium Consociationum, quamprimum recognoscentur, ita ut indulgentia plenaria acquiri possit peculiaribus tantum diebus a Sancta Sede statuendis, proponente supremo Moderatore vel, si agatur de piis Consociationibus, Ordinario loci.
N. 15. In omnibus ecclesiis, oratoriis publicis vel - ab illis qui legitime iis
utuntur - semipublicis acquiri potest indulgentia plenaria, quae defunctis
tantum applicari potest, die 2 Novembris. N. 16. Opus praescriptum ad acquirendam indulgentiam plenariam ecclesiae vel oratorio adiunctam est eiusdem pia visitatio, in qua recitantur oratio Dominica et fidei symbolum (Pater et Credo).
N. 17. Christifidelis qui pietatis obiecto (crucifio, cruce, corona,
scapulari, numismate), a quovis sacerdote rite benedicto, pia utitur mente,
consequitur indulgentiam partialem.
N. 18. Pia Mater Ecclesia, si haberi nequit sacerdos qui christifideli in vitae
discrimen adducto sacramenta et benedictionem apostolicam cum adiuncta
indulgentia plenaria, de qua in can. 468, § 2 C.I.C., administret, benigne
eidem, rite disposito, concedit indulgentiam plenariam in articulo mortis
acquirendam, dummodo ipse durante vita habitualiter aliquas preces fuderit. Ad
hanc indulgentiam plenariam acquirendam laudabiliter adhibetur crucifixus vel
crux. N. 19. Normae de indulgentiis plenariis editae, praesertim ea quae in N. 6 recensetur, applicantur etiam indulgentiis plenariis, quae «toties quoties» usque adhuc appellari consueverunt.
N. 20. Pia Mater Ecclesia, de fidelibus defunctis quam maxime sollicita,
quolibet privilegio hac de re abrogato, iisdem defunctis amplissime suffragari
constituit quovis Missae sacrificio. Datum Romae, apud S. Petrum, die I mensis Ianuarii, in Octava Nativitatis D. N. I. C., anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto. PAULUS PP. VI * AAS 59 (1967), pp. 5-24 (1) Cf CONCILIUM TRIDENTINUM, Sessio XXV, Decretum de indulgentiis: «Cum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiae concessa sit, atque huiusmodi potestate divinitus sibi tradita antiquissimis etiam temporitus illa usa fuerit»: D.-S. (= Denzinger-Schönmetzer) 1835; cf Mt 28,18 (2) CONCILIUM VATICANUM II, Const. dogm. de divina revelatione Dei Verbum, n. 8: AAS 58 (1966), p. 821; Cf CONCILIUM VATICANUM I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, cap. 4 De fide et ratione: D.-S 3020
(3)
Cf Gen 3,16-19: «Mulieri quoque dixit (Deus): Multiplicabo aerumnas tuas
et conceptus tues; in dolore paries filios et sub viri potestate tris et ipse
dominabitur tui. Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de
ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in
laboribus comedes ex ea cunetis diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit
tibi ... In sudore vultus tui vesteris pane, donec revertaris in terram, de qua
sumptus es; quia pulvis es, et in pulverem reverteris».
(4)
Cf Mt 25,41-42: «Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui
paratus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedisti mihi
manducare». Vide etiam Mc 9,42-43; Io 5,28-29; Rom 2,9;
Gal 6,6-8. (5) Cf Hermae pastor, Mand. 6, 1, 3: FUNK, Patres Apostolici 1, p. 487
(6)
Cf Is 1,2-3: «Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesaepe domini sui; Israël autem me
non cognovit, et populus meus non intellexit». Cf etiam Dt 8,11 et
32,15ss.; Ps 105,21 et 118, passim; Sap 7,14; Is 17,10 et
44,21; Ier 33,8; Ez 20,27.
(7)
Cf Io 15,14-15.
(8)
Cf Nm 20,12: «Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis
mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in
tetram quam dabo eis». (9) CONCILIUM LUGDUNENSE II, Sessio IV: D.-S. 856
(10)
Cf Dom. in Sept., Oratio: Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer
exaudi: ut, qui iuste pro peccatis nostris affigimur, pro tui nominis gloria
misericorditer liberemur.
(11)
Cf Iac 3,2: «In multis enim offendimus omnes». (12) Cf AUGUSTINUS, De Gapt. contra Donat. 1, 28: PL 43, 124
(13)
Cf Io 15,5: «Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in me, et ego in eo,
hic fert fructum multum». (15) Cf Is 53,4-6 cum 1 Pt 2,21-25; cf etiam Io 1,29; Rom 4,25 et 5,9ss.; 1 Cor 15,3; 2 Cor 5,21; Gal 1,4; Eph 1,7ss.; Hebr. 1,3 etc.; 1 Io 3,5
(17)
Cf Col 1,24: «Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea
quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia». (18) Cf LEO XIII, Epist. encycl. Mirae caritatis: «Nihil est enim aliud sanctorum communio ... nisi mutua auxilii, expiationis, presum, beneficiorum communicatio inter fideles vel caelesti patria potitos vel igni piaculari addictos vel adhuc in terris peregrinantes, in unam coalescentes civitatem, cuius caput Christus, cuius forma caritas»: Acta Leonis XIII 22 (1902), p. 129; D.-S. 3363.
(19)
Cf 1 Cor 12,12-13: «Sicut enim corpus unum est et membra habet multa;
omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum tamen corpus sunt; ita et
Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus».
(20)
Cf CLEMENS VI, Bulla iubilaei Unigenitus Dei Filius: «Unigenitus Dei
Filius ... thesaurum militanti Ecclesiae acquisivit ... Quem quidem thesaurum
... per beatum Petrum caeli clavigerum, eiusque successores, sues in terris
vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum ... Ad cuius quidem
thesauri eumulum beatae Dei Genitricis omniumque electorum a primo iusto usque
ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur ...»: D.-S. 1025, 1026, 1027. (22) CONCILIUM VATICANUM II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium., n. 49: AAS 57 (1965), pp. 54-55 (23) Cf Iac 5,16: «Confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet deprecatio iusti adsidua». Cf 1 Io 5,16: «Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem».
(24)
Cf CLEMENS ROMANUS, Ad Cor 56, 1: «Oremus igitur et nos pro iis, qui in
peccato quoniam versantur, ut moderatio et humilitas iis concedatur, ut non
nobis, sed voluntati divinae cedant. Sic enim mentio, quae cum misericordia
eorum fit apud Deum et sanctos, ipsis fructuosa erit et perfecta»: FUNK,
Patres Apostolici 1, p. 171. (25) Cf SOZOMENUS, Hist. Eccl. 7, 16: In paenitentia publica, peractis iam missarum solemnibus, in ecclesia ramana, paenitentes «cum gemitu ac lamentis propos se in terram abiciunt. Tum episcopus cum lacrimis ex adverso occurrens, pariter ipse humi provolvitur; et universa ecclesiae multitudo, simul confitens, lacrimis perfunditur. Posthaec vero primus exurgit episcopus, ac prostratos erigit; factaque, ut decet, precatione pro peccatoribus paenitentiam agentibus, eos dimittit»: PG 67, 1462.
(26)
Cf CYRILLUS HIEROSOLYMITANUS, Catechesis 23 (mystag. 5), 9; 10:
«Deinde et pro defunctis sanctis patribus et episcopis, et omnibus generatim qui
inter nos vita functi sunt (oramus); maximum hoc credentes adiumentum illis
animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram
iacet victima». Re autem confirmata exemplo coronae, quae plectitur imperatori,
ut in exsilium pulsis veniam praestet, idem S. Doctor sermonem concludit dicens:
«Ad eundem modum et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, pretes Deo
offerentes, non coronam plectimus; sed Christum mactatum pro peccatis nostris
offecimus, clementem Deum cum pro illis tum pro nobis demereri et propitiare
satagentes»: PG 33, 1115; 1118. (27) Cf CLEMENS ALEXANDRINUS, Lib. Quis dives salvetur 42: (S. Toarenes Apostolus, in conversione iuvenis latronis) «Exinde partim crebris orationibus Deum deprecans, partim continuatis una cum iuvene ieiuniis simul decertares, variisque denique sermonum illecebris animum eius demulcens, non prius destitit, ut aiunt, quam illum firma constantia Ecclesiae gremio admovisset ...»: CGS 17, pp. 189-190; PG 9, 651
(28)
Cf TERTULLIANUS, Ad martyras 1, 6: «Quam pacem quidam in ecclesia
non habentes a martyribus in carcere exorare consuevecunt»: CCL 1, p. 3; PL 1,
695. Cf CYPRIANUS, Epist. 18 (alias: 12), 1: «Occucrendum puto fratribus
nostris, ut qui libellos a martyribus acceperunt ... manu eis in paenitentiam
imposita veniant ad Dominum cum pace quam dari martyres litteris ad nos factis
desideraverunt»: CSEL 3Z, pp. 523-524; PL 4, 265; cf ID. Epist. 19
(alias: 13), 2, CSEL 32, p. 525; PL 4, 267. (29) Cf AMBROSIUS, De paenitentia 1, 15: «... velut enim operibus quibusdam totius populi purgatur, et plebis lacrimis abluitur, qui orationibus et fletibus plebis redimitur a peccato, et in homine mundatur interiore. Donavit enim Christus ecclesiae suae, ut unum per omnes redimeret, quae domini Iesu mecuit adventum, ut per unum omnes redimerentur»: PL 16, 511.
(30)
Cf TERTULLIANUS, De paenitentia 10, 5-6: «Non potest corpus de unius
membri vexatione laetum agere: condoleat universum et ad remedium conlaboret
necesse est. In uno et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus: ergo cum te
ad fratrum genua protendis Christum contrectas, Christum exoras; aeque illi cum
super te lacrimae agum Christus patitur, Christus patrem deprecatur. Facile
impetratur semper quod filius postulat»: CCL 1, p. 337; PL 1, 1356. (31) Cf Act 20,28. Cf etiam CONCILIUM TRIDENTINUM, Sessio XXIII, Decr. de sacramento ordinis, c. 4: D.-S. 1768; CONCILIUM VATICANUM I, Sessio IV, Const. dogm. de Ecclesia Pastor aeternus, c. 3: D.-S. 3061; CONCILIUM VATICANUM II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 20: AAS 57 (1965), p. 23. Cf IGNATIUS ANTIOCHENUS, Ad Smyrnaeos 8, 1: «Separatim ab episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad ecclesiam spectant ...»: FUNK, Patres Apostolici 1, p. 283
(32)
Cf CONCILIUM NICAENUM I can. 12: «... quicumque enim et metu, et lacrimis, et
tolerantia, et bonis operibus conversionem et opere et habitu ostendunt, hi
impleto auditionis tempore quod praefinitum est, merito orationum communionem
habebunt, cum eo quod liceat etiam episcopo humanius aliquid de eis statuere
...»: MANSI, SS. Conciliorum collectio 2, 674. (33) Cf VINCENTIUS LERINENSIS, Commonitorium primum, 23: PL 50, 667-668 (34) Cf CONCILIUM CLAROMONTANUM, can. 2: «Quicumque pro sola devotione, non pro honoris vel pecuniae adeptione ad liberandam ecclesiam Dei Ierusalem profectus fuerit, iter illud pro omni paenitentia reputetur»: MANSI, SS. Conciliorum collectio 20, 816. (35) Cf BONIFATIUS VIII, Bulla Antiquorum habet: «Antiquorum habet fida relatio, quod accedentibus ad honorabilem basilicam principis Apostolorum de Urbe concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum; Nos igitur ... huiusmodi remissiones et indulgentias omnes et singulas ratas et gratas habentes, ipsas auctoritate Apostolica confirmamus et approbamus ... Nos de omnipotentis Dei misericordia et eorundem Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, de fratrum Nostrorum consillo et Apostolicae plenitudine potestatis omnibus ... ad basilicas ipsas accedentibus reverenter, vere paenitentibus et confessis ... in huiusmodi praesenti et quolibet centesimo secuturo annis non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum concedemus et concedimus veniam peccatorum ...»: D.-S. 868 (36) CLEMENS VI, Bulla iubilaei Unigenitus Dei Filius. D.-S. 1025, 1026 et 1027 (37) Cf LEO X, Decr. Cum postquant: «... tibi significandum duximus, Romanam Ecclesiam, quam reliquae tamquam matrem sequi tenentur, tradidisse: Romanum Pontificem, Petri clavigeri successorem et Iesu Christi in terris vicarium, potestate clavium, quarum est aperire regnum caelorum tollendo illius in Christi fidelibus impedimenta (culpam scilicet et poenam pro actualibus peccatis debitam, culpam quidem mediante sacramento paenitentiae, poenam vero temporalem pro actualibus peccatis secundum divinam iustitiam debitam mediante ecclesiastica indulgentia), posse pro rationabilibus causis concedere eisdem Christi fidelibus, qui tacitate iungente membra sunt Christi, sive in hac vita sint, sive in purgatorio, indulgentias ex superabundantia meritorum Christi et Sanctorum; ac tam pro vivis quam pro defunctis Apostolica auctocitate indulgentiam concedendo, thesaurum meritorum Iesu Christi et Sanctorum dispensare, per modum absolutionis indulgentiam ipsam conferre, vel per modum suffragii illam transferre consuevisse. Ac propterea omnes, tam vivos quam defunctos, qui veraciter omnes indulgentias huiusmodi consecuti fuerint, a tanta temporali poena, secundum divinam iustitiam pro peccatis suis actualibus debita liberaci, quanta concessati et acquisitati indulgentiae aequivalet»: D.-S. 1447-1448 (38) Cf PAULUS VI, Epist. Sacrosancta Portiunculae: «indulgentia, quam paenitentibus Ecclesia largitur, est manifestatio illius mirabilis communionis Sanctorum, quae uno caritatis Christi nexu Beatissimam Virginem Mariam et christifidelium in caelis triumphantium vel in Purgatorio degentium vel in terris peregrinantium coetum mystice devincit. Etenim indulgentia, quae tribuitur ope Ecclesiae, minuitur vel omnino aboletur poena, qua homo quodammodo impeditur, ne arctiocem cum Deo coniunctionem assequatur; quapropter paenitens fidelis praesens reperit auxilium in hac singulari caritatis ecclesialis forma, ut veterem exuat hominem novumque induat, "qui cenovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit illum" (Col 3,10)»: AAS 58 (1966), pp. 633-634 (39) Cf PAULUS VI, Epist. cit.: «Iis vero christifidelibus, qui paenitentia ducti hanc "metanoian" adipisci nituntur, eo quod post peccatum eam sanctitatem affectant, qua primum baptismate induti sunt in Christo, obviam it Ecclesia, quae etiam largiendo indulgentias, materno quasi complexu et adiumento debiles infirmosque sustinet filios. Non est igitur indulgentia facilior via, qua necessariam peccatorum paenitentiam devitare possumus, sed est potius fulcimen, quod singoli fildeles, infirmitatis suae cum humilitate nequaquam inscii, inveniunt in mystico Christi corpore, quod totum "eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat" (Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, c. 2, n. 11)»: AAS 58 (1966), p. 632
(40)
CLEMENS VI, Bulla iubilaei Unigenitus Dei Filius: D.-S. 1026. (41) Cf CONCILIUM LATERANENSE IV, cap. 62: D.-S. 819 (42) Cf CONCILIUM TRIDENTINUM, Decretum de indulgentiis: D.-S. 1835 (47) Cf THOMAS, In 4 Sent. dist. 20, q. 1, a. 3, q.1a 2, ad 2 (S. Th. Suppl. q. 25, a. 2, ad 2): «... quamvis huiusmodi indulgentiae multum valeant ad remissionem poenae, tamen alia opera satisfactionis sunt magis meritoria respectu praemii essentialis; quod in infinitum melius est quam dimissio poenae temporalis».
|
|