*
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS AB
ARCHIDIOECESI GOIANIENSI
ATQUE A DIOECESIBUS PORTUS NATIONALIS, GOIASENSI ET URUASSUENSI, NOVAE ECCLESIAE
CONDUNTUR, «ANNAPOLITANA», «IPAMERIENSIS», «ITUMBIARENSIS», «MIRACEMANA
SUPERIOR»
ET «RUBIATABENSIS» APPELLANDAE.
De animorum utilitate quam qui maxime solliciti, ab Apostolica Sede
petiverunt venerabiles Fratres provinciae ecclesiasticae Goianiensis Ordinarii
Praesules ut certis territoriis separatis ab archidioecesi Goianiensi atque a
dioecesibus Portus Nationalis, Goiasensi et Uruassuensi quaedam aliae Sedes
ecclesiasticae formarentur, id quidem confisi fore ut copiosiores possent
christianis fidelibus exinde provenire fructus. Explorato igitur quid hoc super
negotio sentiret venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo
Ephesinus et in Brasiliana Republica Apostolicus Nuntius, de sententia
venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi
Consistoriali sunt praepositi, sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi
Goianiensi integrum territorium separamus municipiorum, vulgo Abadiânia,
Alexânia, Anápolis, Corumbá, Damolândia, Goianópolis, Luziânia, Nerópolis, Nova
Veneza, Ouro Verde, Petrolina, Pirenópolis, Santa Rosa, São Francisco, atque
partem territorii municipii vulgo Jaraguá, quae comprehenditur ripa meridionali
fluminis vulgo Ribeirão Pindaíba, ripa meridionali fluminis vulgo Córrego Lages,
qui in flumen vulgo Das Almas confluit, et parte meridionali lineae, quae
utriusque fluminis capita coniungit; ex iisque dioecesim condimus
Annapolitanam, cuius Sedes episcopalis in urbe Anapolis dicta ponetur;
episcopalis autem magisterii cathedra in curiali templo, ibidem exstante, quod
«Senhor Bom Jesus», ut dicunt, est dicatum. Ab eadem archidioecesi Goianiensi
territoria municipiorum separamus, quae vulgo cognominantur Anhanguera, Caldas
Novas, Campo Alegre, Catalão, Corumbaíba, Cristalina, Cumari, Davinópolis,
Goiandira, Ipamerí, Marzagão, Nova Aurora, Orizona, Ouvidor, Palmelo, Pires do
Rio, Santa Cruz, Três Ranchos, Urutaí, iisque dioecesim Ipameriensem
condimus, cuius episcopalis Sedes urbs Ipamerí dicta, cathedrale vero templum
sacra aedes curialis, in eadem urbe exstans atque Spiritui Sancto dicata. Item
ab archidioecesi Goianiensi territori a municipiorum separamus, quae appellantur
Agua Limpa, Aloândia, Bom Jesus, Buriti Alegre, Crominia, Edéia, Goiatuba,
Itumbiara, Joviânia, Mairipotaba, Morrinhos, Panamá, Piracanjuba, Pontalina,
iisque dioecesim Itumbiarensem condimus, quae Sedem episcopalem urbem
Itumbiara nuncupatam habebit ac tamquam templum cathedrale sacram aedem in eadem
urbe exstantem, S. Ritae a Cascia dicatam. A dioecesi autem Portus Nationalis
separamus territoria municipiorum vulgo dictorum Colinas do Goiás, Itacajá,
Lizarda, Miracema do Norte, Miranorte, Pedro Afonso, Piaca, Tocantinia,
Tupirama, Tupiratins, atque iis condimus praelaturam Miracemanam Superiorem,
cuius fines iidem erunt ac municipiorum quae descripsimus; episcopalis Sedes,
urbs quam Miracema do Norte appellant; praelaticium templum, sacra aedes Deo
dicata in honorem S. Teresiae a Iesu Infante. A dioecesi tandem Goiasensi
territoria municipiorum separamus, appellata vulgo Aruanã, Crixás, Mozarlândia,
Rubiataba, atque partem territorii municipii Goias, quae attenditur a
septemtrionali ripa fluminis Ferreiro usque ad eius caput apud fines municipii
Itapuranga; a dioecesi autem Uruassuensi, territorium municipii Nova America
dicti, iisque omnibus praelaturam Rubiatabensem condimus, cuius episcopalis
Sedes erit urbs Rubiataba nuncupata; templum pruelaticium, curialis sacra aedes,
quae in eadem urbe exstat, B. M. V. vulgo dictae Nossa Senhora da Gloria dicata.
Quas dioeceses ac praelaturas suffraganeas facimus metropolitanae Sedi
Goianiensi, sic ut earum sacri Praesules sacro Goianiensi Praesuli, tamquam
eorum Metropolitae subdimus. Curent novarum dioecesium Episcopi ut Canonicorum
collegia condant, post alias tamen Apostolicas receptas Litteras; Consultores
dioecesanos interea deligant, ad normam iuris communis. Seminaria etiam
exstruantur, gravi scilicet locorum Ordinariorum obligatione, iuxta statutas
leges atque peculiaria decreta Sacrae Congregationis de Seminariis; quorum
alumni sive ingenio sive animi virtute praestantes Romam mittantur, in
Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophia atque sacra theologia
erudiendi. Mensam episcopalem, quae dicitur, constituent Curiae emolumenta,
pecuniae a fidelibus sponte oblatae, dos a civili potestate statuta atque bona,
quae conditis Ecclesiis obvenient ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici.
Ad clerum quod attinet, decernimus ut, Sedibus novis constitutis, ei Ecclesiae
sacerdotes ascripti addicantur, in cuius territorio officium vel beneficium
habeant; ceteri vero clerici atque seminarii tirones ei, in qua legitimum
habeant domicilium. Nec satis. Ab archidioecesi enim Goianiensi separamus
integrum territorium municipiorum, sic ut in praesens lege civili terminantur,
Jandaia, Palmeira de Goiás, Palminópolis, Paraúna, atque praelaturae S. Ludovici
de Montes Belos tribuimus; integrum territorium municipiorum Lagolândia, Padre
Bernardo, Rianápolis atque partem territorii municipii Jaguará, quae patet in
territorium situm intra septemtrionalem ripam fluminis Ribeirão Pindaíba,
septemtrionalem ripam rivi Córrego Lages atque lineam utriusque fluminis capita
coniungentem, ac dioecesi Uruassuensi tribuimus; integrum territorium municipii
Itaguaru, idque dioecesi Goiasensi adnectimus. A dioecesi Iataiensi partem
distrahimus territorii municipii Caiapônia ad ipsam pertinentem illamque
tribuimus praelaturae S. Ludovici de Montes Belos, ita ut deinceps totum
territorium municipii Caiapônia ad praelaturam S. Ludovici de Montes Belos
pertineat. A dioecesi tandem Goiasensi partem separamus municipii Ceres, quae
vergit ad eius septemtrionem et occidentem atque sita est inter confluentem
fluminis Sào Patricio et rivi appellati vulgo Das Onças et confluentem fluminis
Das Almas dicti et rivi Rico, illudque perpetuo dioecesi Uruassuensi adnectimus.
Omnia acta et documenta, quae separata territoria respiciunt, ad Curiam
dioecesis vel praelaturae cui adnexa sunt quam primum transferantur. Haec quae
praescripsimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Sebastianus
Baggio, quem diximus, vel sacerdos ab eo delegatus. Qui vero negotium perfecerit
congrua documenta exaret ad Sacramque Congregationem Consistorialem mittat, de
more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die
undecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto,
Pontificatus Nostri quarto, in festo Maternitatis Beatae Mariae Virginis.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n.5, pp. 323-326
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana