De Brasiliani populi bono summe sollicitus, aestimavit venerabilis Frater
Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus atque in ea nobilissima
Natione Apostolicus Nuntius, bene fieri, si, Goianiensi et Uberabensi
circumscriptionibus ecclesiasticis partitis, nova quaedam provincia
constitueretur; Nos autem, qui nihil umquam in muneribus Nostris antiquius
putare consuevimus, quam dioeceses apte describere prudentissimisque instruere
rectoribus, tum consilia sacri Nuntii probamus, tamquam recta et Ecclesiae
sanctae utilia, tum haec, quae sequuntur, consilio ante petito a locorum
Ordinariis Praesulibus et a venerabilibus Fratribus nostris S. R. E.
Cardinalibus Sacrae Congregationi Consistoriali praepositis, statuimus. A
metropolitano iure sacri Praesulis Goianiensis dioecesim Uruassuensem, atque
praelaturam Formosensem eximimus; item a iure Archiepiscopi Uberabensis,
dioecesim Paracatuensem ; quibus, una cum territorio archidioecesis
Brasiliapolitanae, novam provinciam ecclesiasticam condimus,
Brasiliapolitanam cognomine, cuius erunt fines iidem atque Ecclesiarum, quas
recensuimus quattuor. Scilicet erit Brasiliapolitana archidioecesis, ad hunc
diem Sanctae Sedi directo subiecta, huius provinciae metropolitana Sedes, cum
debitis iuribus tum in Ecclesiae ipsius, tum in sacri Antistitis favorem;
ceterae nempe Sedes erunt ei suffraganeae. Ceterum haec quae iussimus
venerabilis Frater Sebastianus Baggio effici curabit vel quem ille delegaverit,
datis iuribus ad rem faciendam necessariis vel utilibus. Re vero acta, documenta
exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito
mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per .eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto, in festo
Maternitatis Beatae Mariae Virginis.
|
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n.5, pp. 321-322
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana