 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GALVESTONIENSIS - HOUSTONIENSIS
(BELLOMONTENSIS) *
DIVISA DIOECESI
GALVESTONIENSI-HOUSTONIENSI, NOVA INDE EFFICITUR DIOECESIS «BELLOMONTENSIS»
APPELLANDA.
Hortatione illa, qua Dei Filius beatum Petrum, Apostolorum praecipuum,
hortatus est gregem pasceret, si modo Christum plus ceteris amaret (cfr. Io.,
21,15-17), eadem et Nos, quos Deus ad idem sanctum officium vocavit, movet urget
ut nihil omittamus, quod gregis commodum atque utilitas
poscat, et omnia agamus, quae adorandae fidei nostrae stabilitati subveniant et
christianum populum antiqua sub religione tueantur. Quam ob rem, cum venerabilis
Frater Aegidius Vagnozzi, Archiepiscopus titulo Myrensis et in Foederatis
Civitatibus Americae Septemtrionalis Apostolicus Delegatus, in hanc sententiam
venerit ut in iis Rebus publicis nova dioecesis conderetur, diviso territorio
Ecclesiae Galvestoniensis-Houstoniensis, Nos haec probantes ut sanctissimae
religioni Christi apta proferendae, post consilium petitum a venerabilibus
Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi Consistoriali
praepositis, haec statuimus atque iubemus. Ab ea dioecesi, quam diximus,
sequentes regiones, seu Comitatus, separamus: Angelina Cherokee, Hardin, Jasper,
Jefferson, Nacogdokes, Newton, Orange, Polk, Sabine, San Augustine, Shelby,
Tyler; item eam partem Comitatuum Chambers et Liberty quae sita est ad
orientalem ripam tum fluminis Trinity, tum sinuum Trinity Bay et Galveston Bay;
quibus sane territoriis novam dioecesim condimus, ab urbe vulgo Beaumont, quae
est princeps in Comitatu Jefferson, Bellomontensem appellandam. Sedem
constitutae circumscriptionis in civitate Beaumont collocamus; cathedram
episcopalis auctoritatis in templo S. Antonii Patavini poni censemus, cui omnia
iura deferimus cathedralium sacrarum aedium. Quam dioecesim suffraganeam
constituimus Sedi metropolitanae S. Antonii, ita ut eius sacrum Antistitem
eiusdem Metropolitae Archiepiscopo. Mensam episcopalem efficient: Curiae
emolumenta, fidelium christianorum collationes, congrua bona, si qua sunt, quae
conditae Sedi obvenient ad canonem C. I. C. 1500. Cathedrale Canonicorum
collegium constituatur; tamen, si ad praesens id fieri nequeat, Consultores
dioecesani deligantur, qui Episcopo ad tempus assint, loco Canonicorum.
Sacerdotes quidem dioecesis Bellomontensis qui, facta divisione, in novae
Ecclesiae territorio vel beneficium vel officium habeant, eidem adscribantur
tamquam proprius clerus; ceteri seu clerici, seu Seminarii tirones, ei Sedi in
qua legitime habitent. Documenta denique et acta quae ad Sedem Bellomontensem
quovis modo pertineant, Curiae episcopali transmittantur, religiose custodienda.
Ceterum, haec quae per has Litteras iussimus, curabit ad exitum deducenda
venerabilis Frater Aegidius Vagnozzi, vel quem ipse delegaverit. Cum vero rem
perfecerit, documenta exarari faciet, quorum sincera exempla ad Sacram
Congregationem Consistorialem cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Iunii, anno domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.
|
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n.16, pp. 1123-1124
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|