 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CHAMBERIENSIS
ET ALIARUM *
DIOECESES MAURIANENSIS ET
TARANTASIENSIS, IN SABAUDIAE REGIONE, METROPOLITANAE SEDI CHAMBERIENSI AEQUE
PRINCIPALITER UNIUNTUR.
Animorum bonum, pro supremo umeris Nostris commisso munere, omni nisu ac
studio praeter cetera persequi cupientes, ea quidem, si res ferat, consilia
capienda censemus, quae simul ad aptiorem dioecesium dispositionem conducant,
simul fidelibus ipsis quam maxime prosint. Quod cum opportunum fieri putaverimus
ad cathedrales Ecclesias Maurianensem et Tarantasiensem quod attinet, in
Sabaudiae regione sitas, visum est Nobis posse easdem aeque principaliter, ut
dicunt, cum metropolitana Sede Chamberiensi coniungi: quae sane unio haud parvae
utilitati esse videtur sive christianorum regimini rerumque catholicarum
inceptis, sive presbyterorum institutioni personarumque bonorumque aequabiliori
partitioni. Audita igitur sententia venerabilis Fratris Pauli Bertoli,
Archiepiscopi titulo Nicomediensis et in Gallia Apostolici Nuntii, eorumque
suppleto consensu qui hoc in negotio ius aliquod vel habeant vel se praesumant
habere, de apostolica Nostra potestate sequentia decernimus ac iubemus.
Maurianensem et Tarantasiensem dioeceses archidioecesi Chamberiensi aeque
principaliter unimus, ita scilicet ut unus idemque Antistes tribus praesit
Ecclesiis sitque simul Archiepiscopus Chamberiensis atque Episcopus Maurianensis
et Tarantasiensis. Hac vero ratione, minime exstinctis dioecesibus, unaquaeque
Ecclesia suum habebit cathedrale templum Canonicorumque collegium, et in
consilio archidioecesano partem habebit gravitati consentaneam ad negotia quod
attinet uniuscuiusque dioecesis propria; unica tamen erit dioecesana Curia
unusque eligetur, Sede vacante, Vicarius Capitularis. Statuimus in super ut,
canonica servata aequitate, quoties apostolatus ratio aptiorem presbyterorum
distributionem postulaverit, beneficia et officia dioecesium quas diximus
earundem sacerdotibus pariter ac promiscue conferri possint. Haec quae
mandavimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Paulus Bertoli,
quem memoravimus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica
dignitate constitutus. Qui vero rem perfecerit congrua documenta exaranda
studeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Aprilis, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Episcopus tit. Palmyrenus, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 625-626
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|