 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CHIHUAHUENSIS ET ALIARUM
(MATERIENSIS) *
QUIBUSDAM TERRITORIIS SEPARATIS EX
ECCLESIIS CHIHUAHUENSI, CIVITATIS JUAREZENSIS ET CIVITATIS OBREGONENSIS, NOVA
PRELATURA CONSTITUITUR, «MATERIENSIS» APPELLANDA.
In Christi similitudinem, qui summa erga homines caritate nihil omisit
sollicitudinis ut, vel patratis miraculis, et turbae necessitatibus inserviret,
et mederetur languoribus, et erranti succurreret, cum essent «sicut oves non
habentes pastores» (Mc. 6, 34), et Nos, licet virtute tantis oneribus
impares, tamen in hoc, quantum animo coniti possumus, omnes nervos industriae
Nostrae intendimus, ut christianae familiae, cui sanctissima Dei voluntate
moderamur, pro desse valeamus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Aloisius
Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis idemque in Republica Mexicana
Apostolicus Delegatus, auditis Ordinariis Praesulibus locorum, proposuerit ut,
distractis nonnullis territoriis ab Ecclesiis Chihuahuensi, Civitatis
Juarezensis, et Civitatis Obregonensis, nova praelatura conderetur, Nos re bene
reputata atque considerata, haec statuimus et iubemus, certa spe fore ut
christianae rei prosperitati cedant. Ab archidioecesi Chihuahuensi sequentia
municipia separamus: Guerrero et Bachiniva; a dioecesi Civitatis Juarezensis,
Madera, Temosachic, Matachic, Namiquipa, Moris, Ocampo et Gómez Farias appellata
municipia; a dioecesi, denique, Civitatis Obregonensis, territorium cui nomen
Yécora; quibus sane terris novam praelaturam constituimus, Materiensem
appellandam, cuius Sedes episcopalis in civitate Madera collocabitur, cathedra
vero in templo S. Petri apostoli posita, quod scilicet praelaticium erit, cum
debitis iuribus. Novam praelaturam archidioecesi atque metropolitanae Sedi
Chihuahuensi obnoxiam volumus tamquam suffraganeam, ad normam Iuris Canonici.
Statuimus, praeterea, ut in ea Seminarium condatur, ubi pueri sancte ad
sacerdotum munia formentur; ex quibus, suo tempore, selecti iuvenes in
Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum Romam mittantur sacra theologiae
scientia imbuendi, atque philosophia erudiendi. Mensa efficietur: emolumentis,
fidelium collationibus atque bonis quae ad normam canonis 1500 Codicis I. C.
tali Sedi obveniant. Novae praelaturae regimen, electio Vicarii Capitularis,
sede vacante, aliaque huiuscemodi, lege canonica regantur. Acta denique quae ad
res, personas, bona modo conditae Ecclesiae respiciant, ad eius curiam cito
mittantur, ibique religiose custodiantur. Censemus postremo ut, his Litteris ad
effectum adductis, Sacerdotes ei Sedi addicantur, in qua beneficium aut officium
habeant; ceteri clerici vel Seminarii tirones, ei in qua legitime degant.
Ceterum, placet venerabilem Fratrem Aloisium Raimondi haec quae statuimus ad rem
adducere, vel quem ille delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur
sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 623-624
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|