 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
S. LUDOVICI SENEGALENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA S. LUDOVICI
SENEGALENSIS
AD GRADUM DIOECESIS EXTOLLITUR, IISDEM NOMINE ATQUE FINIBUS.
Christi Ecclesia, etsi sui conditoris exemplis et iussis id suum proprium
habet, ut omnibus populis et gentibus et nationibus laetissimum salutis aeternae
nuntium perferat (Cfr. Mc., 16, 15), at tamen ad exteriorem etiam sui
formam ac temperationem semper respexit, cum in ea, ut in rebus humanis,
nonnihil sui progressus in populis inque populorum animis cohtineatur et
consistat. Quam ob rem, cum in Republica Senegalensi una praefectura
apostolica exstaret, multumque incrementi praevideretur futurum si eadem in
dioecesis formam redigeretur, visum est Sacrae Congregationi Fidei Propagandae,
sententia ante audita Internuntiaturae Apostolicae in ea natione, sicut est in
more, bene id fieri posse. Quod Nos probantes, re quanta oporteret
consideratione reputata, haec statuimus atque iubemus. Praefecturam apostolicam
S. Ludovici Senegalensis in numerum dioecesium referimus eodem nomine
atque iisdem finibus servatis; quae metropolitanae Sedi Dakarensi erit subiecta
atque obnoxia, et Sacrae Congregationis Fidei Propagandae iurisdictioni subdita.
Eius praeterea episcopalem Sedem in urbe, quam vulgari lingua Saint Louis
cognominant, statuimus, cathedram episcopalis iurisdictionis atque potestatis in
sacra aede S. Ludovico dicata; quam profecto in ordinem templorum cathedralium
redigimus. Curet Episcopus, cui nova dioecesis committetur, ut Canonicorum
collegium condat; interim tamen, si statim id fieri nequeat, Consultores
dioecesani deligantur, qui suum Praesulem iuvent sive datis consiliis, sive
auxiliis tempori allatis. Ad cetera quod attinet, sive iura sive onera
dioecesium novarum propria, Iuris Canonici normae ad amussim serventur. Ceterum,
volumus ut has Litteras Nostras exsequi studeat ille qui Internuntiaturae
Apostolicae in Republica Senegalensi praeest, cui debitas facultates facimus,
quas poterit, si visum fuerit, etiam alii delegare. Re vero acta, documenta
exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide
cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 619-620
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|