 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SAIGONENSIS
(XUANLOCENSIS) *
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS EX
ARCHIDIOECESI SAIGONENSI,
NOVA IN VIETNAMENSI REGIONE DIOECESIS CONDITUR,
«XUANLOCENSIS» NOMINE.
Dioecesium partitiones facere, quarum scilicet peramplum est territorium atque frequentissimi incolae, Nostrum putamus esse apostolici muneris
officium, quo universam Christi Ecclesiam aptiore in dies ratione gubernare
debemus. Quapropter, cum Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando cum
catholicarum rerum incremento apprime consentaneum aestimaverit si quibusdam
archidioecesis Saigonensis territoriis nova constitueretur in Vietnamensi
regione dioecesis, cumque, post auditum venerabilem Fratrem Angelum Palmas,
Archiepiscopum titulo Vibianensem et in Vietnamensi et Cambogiensi regionibus
Apostolicum Delegatum, ut id fieret a Nobis petierit, qua pollemus suprema et
apostolica potestate sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi
Saigonensi integra territoria civilium circumscriptionum detrahimus, quibus vulgo appellatio Bien-Ruoa, Long-Khanh et
Phuoc-Thuy, iisque dioecesim fundamus, Xuanlocensem nomine iisdemque limitandam
finibus ac simul sumptae circumscriptiones e quibus constituta est cinguntur. Novam dioecesim, quam nativo clero regendam committimus, suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi Saigonensi, itemque eius sacrorum Antistes eiusdem
Ecclesiae Archiepiscopum tamquam metropolitam habebit. Suam Episcopus
Xuanlocensis sedem in urbe vulgo Xuan-Loc ponat, episcopalis vero magisterii
cathedram in sacra aede Iesu Christo Regi dicata, eadem in urbe exstante, quam
ad gradum et dignitatem cathedralis attollimus, cum iuribus et privilegiis
congruis. Studeat etiam Episcopus ut Consultores dioecesanos ad normam iuris
deligat, cum ob temporis atque locorum adiuncta in praesens Canonicorum collegium condi nequeat. Qui scilicet consultores a munere cessabunt, Canonicis
constitutis. Haec quae mandavimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis
Frater Angelus Palmas, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in
ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero rem perfecerit congrua documenta
exaranda studeat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum
mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore
volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius
Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae
sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae
huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quartodecimo
mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto,
Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS
P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosepbus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 426-427
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|