 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE FERNANDO POO (RIVI
MUNIENSIS) *
NONNULLIS TERRITORIIS A VICARIATU
APOSTOLICO DE FERNANDO PÓO DETRACTIS, NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR,
«RIVI MUNIENSIS» NOMINE.
Qui summi Dei numine et voluntate principem locum in Christi Ecclesia,
obtinemus, adorandi Filii Dei hic in terris Vicarii Petrique successores, etsi
omni parte virium impares sumus tanto oneri sustinendo, summo tamen studio atque
sollicitudine urgemur ut cunctis gentibus et populis et nationibus christiana
fides ac veneranda Christi religio pronuntietur, per omnesque terrae partes
«currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1). Quam ob rem, cum Sacra
Congregatio de Propaganda Fide, post rem bene reputatam, omnesque, quorum
interesset, sententiam rogatos, censuerit bene fieri si, distractis nonnullis
territoriis a vicariatu apostolico de Fernando Póo, novus inde vicariatus
conderetur, Nos haec omnia probantes, sequentia auctoritate Nostra statuimus. A
vicariatu, quem diximus, integram regionem per vulgus Rio Muni cognominatam
detrahimus, simulque insulas propinquas quas populari lingua Corisco, Elobey
Grande et Elobey Chico appellant, eaque territoria in novi vicariatus apostolici
formam redigimus, Rivi Muniensis nomine, quem Congregationi
Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis concredimus, ad
nutum nempe huius Apostolicae Sedis. Quos paterne hortamur ut, qui «relictis
omnibus » (Lc. 5, 11) Christum secuti sunt, nihil omittant quod servandis
animis iisque ad Ecclesiae sanctae saepta reducendis conducat. Ceterum volumus
ut has Litteras Nostras exsequi studeat, qui a Sacra Congregatione Fidei
Propagandae id muneris exceperit, vel quem ipse delegaverit. Re vero peracta,
documenta exarentur, quorum sincera exempla ad eandem Sacram Congregationem cito
mittantur. Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore
volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die nono mensis Augusti, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Caesar Federici, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 421-422
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|