TEMPLUM SS. PETRI ET PAULI AD VIAM
OSTIENSEM DIGNITATE TITULI CARDINALICII PRESBYTERALIS DECORATUR.
Cum Nobis esset in animo alios ex cunctis nationibus sacros
Praesules in purpuratorum Patrum Collegium allegere, qui non solum omnes
universi orbis in Ecclesiae senatu populos exprimerent, sed Nobis etiam, utpote
maximo Pontificali officio oneratis, et prudentiae quisque suae et doctrinae et
rerum pastoralium peritiae auxilia praestarent; nec satis tamen Romae sacrae
aedes essent, quae iamdiu per saeculorum decursum Patribus Cardinalibus titulo
assignari solerent, censuimus nonnulla alia, ex plurimis in Urbe exstantibus,
templa huiusmodi iure et celebritate ditare et decorare. Quae inter, insigne
profecto illud es quod, Sanctis Petro et Paulo dicatum, ad viam Ostiensem in
amoenissimo colle exsurgit, pluribus circumclusum atque excelsis domibus reique
publicae administrandae sedibus. Quae sacra aedes die vicesimo secundo mensis
iulii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, curialis facta est
atque sodalibus Ordinis Fratrum Minorum Conventualium concredita. De suprema
ideo et apostolica Nostra auctoritate, templum quod diximus, Deo dicatum in
honorem Ss. Petri et Pauli ad viam Ostiensem, Cardinalicio presbyterali
titulo
honestamus, datis eidem iuribus et privilegiis, quibus huiusmodi in Urbe sacra e
aedes fruuntur. Ceterum mandamus, ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura
qui ad praesens ei templo moderatur, sive clero sive populo perlegantur, cum
primus post eas acceptas dies festus de praecepto celebrabitur. Peracti vero
negotii nuntium ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittatur,
rite signatum sigillaque impressum.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum
efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis
quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius
Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec
voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo
huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu
exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti
simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit
fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die
quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto,
Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 448-449
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana