 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM SS. PATRICII)*
TEMPLUM SANCTI PATRICII IN URBE TITULO
HONESTATUR CARDINALICIO PRESBYTERALI.
Mirifica Ecclesiae catholicae apud omnes gentes prolatatio, Nobis est
profecto, qui regimen eius supremum divina voluntate obtinemus, ingentis causa
laetitiae. Quoniam autem, ob auctas non solum evangelicae legis disseminandae
sed etiam in nostri temporis fidelium mentibus servandae difficultates, maiora
in dies fiant pastoralis officii Nostri pondera, censuimus augendum quoque esse
patrum Cardinalium Collegium, quorum sapientiam et prudentiam praesto
haberemus. Qua de re, volentibus Romana ea temla quae singulis Ecclesiae
senatus Patribus de more titulo assignantur cum hodiernis necessitatibus
adaequare, opportunum visum est Nobis quaedam alia, optimo iure in Urbe
praecellentia, ad tituli cardinalicii dignitatem evehere. Qua igitur pollemus
suprema potestate, sacram aedem Sancti Patricii ad Villam Ludovisi vulgo
cognominatam, quae, servi Dei Aristidis Leonori memoria praestans, templum
Romae habetur Hiberniae Nationis, ad dignitatem attollimus tituli cardinalicii
presbyteralis datis iuribus et privilegiis ex iure canonico ei obvenientibus.
Mandamus denique ut has Nostras sub plumbo Litteras ad effectum perducat qui ad
praesens eidem templo praeest, utque perfecti negotii instrumentum conficiat,
ad Sacram Congregationem Consistorialem mittendum, nomine rite signato
sigilloque impresso.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse
et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 482-483
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|