Sacrum Cardinalium Collegium cum Nostra sit voluntas, ob auctas profecto
hodierni temporis necessitates, augere in idemque ex variis ac remotissimis
terris delectos egregia e virtutis viros cooptare, in promptu habeamus oportet
nonnulla alia praeter cetera urbis Romae templa, quae Purpuratis iisdem Patribus
vel uti titulum presbyteralem vel uti diaconiam, ad catholicae Ecclesiae morem,
assignemus. Quapropter, opportunum visum est Nobis templum quoque Sacri Cordis
Christi Regis ad diaconiae dignitatem attollere; quod scilicet non solum sacrae
illi aedi maximo honori futurum non dubitamus, cardinaliciae dehinc purpurae
splendore decoratae, sed sodalibus etiam Congregationis Sacerdotum a Sacro Corde
Iesu debitae remunerationi, quippe qui iamdiu operam suam sollertem, industriam,
impensam ibidem navent. De suprema ideo et apostolica potestate Nostra, templum
Sacri Cordis Christi Regis ad diaconiae gradum et dignitatem evehimus,
omnibus datis iuribus et privilegiis, quibus ceterae in Urbe diaconiae vel iure
vel consuetudine fruuntur. Volumus praeterea ut hae Nostrae sub plumbo Litterae,
eius cura qui ad praesens ei sacrae aedi moderatur, coram clero atque populo
perlegantur, cum primus post eas acceptas dies festus ad venerit de praecepto
celebrandus. Cuius rei, postquam perfecta fuerit, congrua documenta exarentur ad
Sacramque Congregationem Consistorialem cito mittantur, de more signata
sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.