 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI CHRISTOPHORI IN VENEZUELA*
CANONICORUM COLLEGIUM CATHEDRALIS
TEMPLI S. CHRISTOPHORI
IN VENEZUELA CONSTITUITUR.
Precibus venerabilis
Fratris Alexandri Fernández Feo-Tinoco, Episcopi S. Christophori in
Venezuela, qui ab Apostolica hac Sede petiit ut in cathedrali suae dioecesis
templo collegium Canonicorum constitueretur, Sacra Congregatio Consistorialis
accedere constituit, spe scilicet ducta haud parum utilitatis atque decoris esse
eidem dioecesi inde oriturum, peculiaribusque usa
facultatibus quas ei
tribuimus, postque auditum venerabilem Fratrem Aloisium Dadaglio, Archiepiscopum titulo Leriensem et in Foederatis Venetiolae Civitatibus Apostolicum
Nuntium, ea quae sequuntur decrevit. Canonicorum collegium in templo cathedrali
S. Christophori in Venezuela condatur, ad normam iuris communis, quod quinque
Canonicis constet et duobus Praebendatis, qui dicuntur. Ex Canonicis unus Decani
dignitatem habeat, duo munus expleant Theologi et Paenitentiarii, ceteri demum
munus, quod «Magistral» et «Mercedario» vulgo nuncupant. Ad vestes et
insignia sive Decani sive aliorum Canonicorum quod attinet, ad consuetudinem id genus collegiorum quae in Venetiolana Ditione exstant, vestem talarem nigri coloris induant;
rochetum praeterea cum reflexu in manicis violacei coloris opere reticulato
exornato, atque mozetam sericam vel laneam, iuxta temporum opportunitatem, item
violacei coloris. Dignitatis collatio penes Sedem Apostolicam erit, ceterorum
vero canonicatuum in potestate sacri Praesulis S. Christophori in Venezuela.
Primus tamen constituti collegii Decanus sit Tullius Ramírez, Antistes Urbanus
in praesensque Vicarius Generalis eiusdem dioecesis. Canonicorum beneficia
dote constituantur, quam civilis potestas dabit iuxta art. XI Conventionis
inter Sanctam Sedem et Venetiolanam Rempublicam initam, die VI mensis Martii
huius ipsius anni. Quod collegii administrationem spectat ac dotis
distributionem statuatur in Constitutionibus ab ipso collegio conficiendis et ab
Episcopo Sancti Christophori in Venezuela adprobandis. His denique sub plumbo
Litteris ad effectum adductis, eo ipso Consultores dioecesani a suo munere
obeundo cessent. Quae autem omnia a Sacra Congregatione Consistoriali decreta
atque iussa sunt Nos auctoritate Nostra apostolica probamus rataque habemus,
simul decernentes ut ad effectum adducat venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica
dignitate constitutus. Si vero tempore exsecutionis alius ibi sit Apostolicus
Nuntius, idem mandata omnia faciat. Qui rem perfecerit, ut moris est, congrua
documenta exarari iubeat, ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum
mitti, rite signata sigilloque impressa.
Hanc Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam
speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo
mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto,
Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri,
Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 567-568
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|