 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CARTHAGINENSIS (TUNETANAE)*
CARTHAGINENSI SEDE ABROGATA, NOVA
PRAELATURA NULLIUS CONDITUR, «TUNETANA» APPELLANDA.
Prudens Ecclesiae regimen id quandoque requirit ut revolutis temporibus
rerumque mutatis condicionibus iura legesque accommodentur, ut christifidelium
vigeat fides eorumque necessitatibus apte prospiciatur. Quod hodie opportunum
fieri visum est in maritimis Africae oris quae Tunetanam rempublicam
constituunt, in quibus christiana fides olim illustris diligentissimos usque
cultores habet. Re igitur mature perpensa, postque auditum venerabilem Fratrem
Mauritium Perrin, Archiepiscopum Carthaginensem consensumque eorum suppletum qui
hac super re aliquid iuris habeant vel se praesumant habere, summa Nostra
potestate cathedralem archiepiscopalem Sedem Carthaginensem e numero
cathedralium Ecclesiarum tollimus atque exstinguimus, eandem in ordinem titulo
tantum exstantium redigentes, eiusque loco praelaturam «nullius» Tunetanam
erigimus, quae iisdem finibus cingetur ac prior Ecclesia, atque Apostolicae Sedi
directo subicietur. Praelatus «nullius» Tunetanus sedem suam in urbe Tunete
statuet, templumque in ea extans Deo in honorem Ss. Vincentii a Paulo et Olivae
dicatum ad ecclesiae praelatitiae gradum et dignitatem tollimus, iura et
privilegia dantes quae eiusmodi aedibus competunt. Praelato insuper eiusque
successoribus praeter iura et honores etiam obligationes imponimus iure
definitas. Mensam praelatitiam, quam vocant, Curiae emolumenta efficient atque
sponte oblata pecunia quae a christifidelibus dari solet. Quod autem attinet ad
novae praelaturae regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis, Sede
vacante, electionem, ad clericorum fideliumque iura et officia, cetera eiusmodi,
Iuris Canonici normae serventur. Decernimus insuper ut metropolitanum
Canonicorum collegium ad statum et condicionem praelatitii redigatur, firmis
tamen manentibus officiis et privilegiis quibus hactenus adstrictum et fruitum
est, continuato etiam capitularibus beneficio quod ipsi in praesens possident.
Haec omnia exsequenda curabit venerabilis Frater Mauritius Perrin, quem
memoravimus, vel per se vel per legatum virum; cui etiam onus imponimus actae
rei documenta exarandi, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem
Consistorialem cito mittet.
Hanc autem constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus,
contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 217-218
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|