 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SEULENSIS (SUVONENSIS)*
EX QUIBUSDAM TERRITORIIS ARCHIDIOECESIS
SEULENSIS NOVA EFFICITUR DIOECESIS, NOMINE « SUVONENSIS ».
Summi Pastoris universae Ecclesiae
munus, quod humeris Nostris impositum est, id aliquando requirit ut, opportunius
dispositis dioecesium territoriis, novas constituamus ecclesiasticas
circumscriptiones; non enim est dubium, quin hoc sit christifidelibus curandis
aptissimum opus. Libenter propterea accipientes quod Sacra Congregatio de
Propaganda Fide huiusmodi super negotio faciendum putavit, ex Seulensi nempe
archidioecesi aliam cathedralem Sedem condi oportere, de sententiaque edocti
venerabilis Fratris Antonii Del Giudice, Archiepiscopi titulo Hieropolitani et
in Corea Apostolici Delegati, ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ex
archidioecesi Seulensi territoria separamus, quibus continentur civitas vulgo
Su-Won appellata, atque civiles districtus, uti dicunt, Bu-Cheon-Kun,
Si-Hung-Kun, Hwa-Seong-Kun, Pyeong- Taek-Kun, Kwang-Ju-Kun, Yong-In-Kun,
An-Seong-Kun, I-Keon-Kun, Yang-Pyeong-Kun, Yeo-Ju-Kun, in civili provincia
Kyong-Ki-Do sita, ex iisque dioecesim constituimus, Suvonensem
appellandam atque nativo clero Coreano committendam. Quam eandem iubemus
metropolitanae Seulensi Sedi, una cum suo Episcopo, obnoxiam esse. Nostra
praeterea est voluntas, ut sacrorum Antistes suam ponat sedem in urbe vulgo
Su-Wen, magisteriique cathedram in sacra aede Deo dicata in honorem
Sancti Ioseph, ibidem exstante,
quam ad cathedralis templi dignitatem attollimus, cum iuribus et privilegiis
propriis. Permittimus denique ut consultores dioecesanos sacer Suvonensis
Praesul ad tempus deligat, quoadusque scilicet Canonicorum collegium ibi
constitui possit. Tandem ut hae Litterae Nostrae ad exitum adducantur curet
venerabilis Frater Antonius Del Giudice,
quem diximus, vel sacerdos ab eo delegatus. Qui vero negotium perfecerit congrua
documenta exarabit ad Sacrumque Consilium Fidei Propagandae quam primum mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS
Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 661-662
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|