 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SHlKOKUENSIS (TAKAMATSUENSIS) *
PRAEFECTURA APOSTOLICA SHIKOKUENSIS AD
GRADUM EXTOLLITUR DIOECESIS, NOMINE INDICTO «TAKAMATSUENSIS».
Catholicae Ecclesiae fines latius in dies, Evangelii praeconum opera,
proferri ad Christique ovile quam plurimos adduci ex cunctis gentibus homines
aequa sane est ratio cur gaudio afficiamur maximo. Quod cum praesertim fieri
intra fines praefecturae apostolicae Shikokuensis, in Iaponia, certiores facti
simus, visum est Nobis eandem praefecturam esse ad dioecesis gradum et
dignitatem provehendam: quae res non tantum effecti ibi locorum operis insigne
documentum, verum etiam est ad multiplicandos christianae religionis prolatandae
labores incitatio. Libentissime propterea accipientes quod Sacra Congregatio
de Propaganda Fide, audita nempe sententia venerabilis Fratris Marii Cagna,
Archiepiscopi titulo Heraclensis in Europa atque Apostolici in Iaponia
Interstatuit, praefecturam Shikokuensem, quam nominavimus, in dioecesis formam
redigimus, Takamatsuensis appellandae. Quae scilicet omnibus fruetur iuribus ex
lege canonica ei competentibus. Item eius Episcopus, qui praeterea, una cum sua
Ecclesia, metropolitanae iurisdictioni Archiepiscopi Tokyensis obnoxius erit.
Sacer praeterea novae dioecesis Praesul sedem suam ponet in urbe quam vulgus
Takamatsu appellat, episcopalis vero magisterii cathedram in templo ibidem
exstante, Deo sacro in honorem B. M. V. in Caelum receptae. Censemus insuper
ut, pro Canonicorum collegio per alias sub plumbo Litteras condendo, consultores
dioecesanos ad normam iuris ad tempus ille deligat, qui nempe a munere suo
cessabunt Canonicis constitutis. Haec quae decrevimus venerabilis Frater
Marius Cagna, quem diximus, ad exitum adducenda curabit, sive per se sive per
alium in ecclesiastica dignitate constitutum virum. Qui vero rem perfecerit
documenta de more exarabit, quam primum ad Sacrum Fidei Christianae
Propagandae Consilium mittenda.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum
efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis
quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius
Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec
voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius
Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae
sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides,
quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS
Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 549-550
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|