 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KAYENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA KAYENSIS AD
GRADUM ET DIGNITATEM
DIOECESIS EVEHITUR, EODEM NOMINE SERVATO.
Quod Sacrum Fidei Propagandae Consilium, post sententiam rogatum venerabilem
Fratrem Ioannem Baptistam Maury, Archiepiscopum titulo Laodicensem in Phrygia et
Apostolicum in Africa Occidentali Delegatum, opportunum fieri censuit, ut nempe
apostolica praefectura Kayensis, Societati Missionariorum Africae concredita, in
dioecesium ordinem referretur, per hoc enim et fidei praedicatoribus animus addi
videtur et stabilius ibi locorum fundari Ecclesia, id Nos accipientes Nostraque
auctoritate probantes, de consilio dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinalis
Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Praefecti, ea quae sequuntur decernimus
et iubemus. Apostolicam praefecturam Kayensem in dioecesis formam redigimus,
servato nomine et finibus, quam Bamakoënsi metropoli tamquam suffraganeam
subicimus, curisque Missionariorum Africae committimus. Huius autem dioecesis
caput erit urbs quam vulgari sermone Kayes cognominant, in qua Episcopus domici-
lium collocabit cathedramque :figet, in tempIo videlicet Immaculatae Conceptioni
dicato, quod ad cathedralis honorem tollimus, cum debitis privilegiis. Ecclesiam
modo conditam iisdem quibus antea Missionariis Africae regendam committimus, ad
Nostrum et Apostolicae Sedis nutum, datis scilicet sive dioecesi sive eius
Praesuli iuribus, honoribus, privilegiis, impositis quae congruunt oneribus. Ad
Canonicorum autem collegium quod attinet, permittimus ut, ob locorum huiusque
temporis adiuncta, Canonicorum loco Consultores dioecesani renuntientur, qui
Episcopo consilio et ope assint. Quod autem regimen administrationemque
dioecesis respicit, cetera eiusmodi, ea serventur quae Codex Iuris Canonici
statuit vel Sacra Congregatio Fidei Propagandae praescripserit. Ceterum haec
Nostra decreta ad effectum deducenda curabit venerabilis Frater Ioannes
Baptista Maury, quem diximus, vel per se ipse, vel per alium, dummodo in
ecclesiastica dignitate constitutum virum. Rebus autem peractis, documenta idem
exarari iubebit, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei
Propagandae mitti curabit.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum
efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis
quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius
Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec
voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo
huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis,
quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides,
quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 492-493
© Copyright 1963
- Libreria Editrice Vaticana
|