|
ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
HABITA POST EXACTOS LABORES
SESSIONIS SEXTAE
COMMISSIONIS CENTRALIS
CONCILIO OECUMENICO VATICANO SECUNDO
APPARANDO*
Die XII Maii mensis a. 1962
Venerabiles Fratres et dilecti filii.
In praesenti, quam vobiscum habemus, congressione, aptissime
usurpare possumus verba, quibus Introitus hodiernae Missae in honorem SS.
Martyrum Nerei, Achillei, Domitillae et Pancratii contexitur : Ecce oculi Domini
super timentes eum, sperantes in misericordia eius (1). Enimvero, quo propinquius
Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum acceda, non sine mediocri animi
oblectamento, eo alacriora conspicimus fieri studia ad illud digne parandum, ac
de eo communem exspectationem vigilantiorem evadere. Profecto Dominus spei in
misericordia sua positae benigno vultu arrisit.
Attenta mentis consideratione prosecuti sumus hanc sessionem
Supremi Consilii Concilio Oecumenico apparando praepositi, in qua lineamenta
et adumbrationes rerum, in Concilio pertractandarum, expensa sunt, non minus
numero quam naturae suae momento et pondere praegravia.
Libenter animadvertimus in disceptationem vocatas esse tum quaestiones theologicas, magni quidem faciendas, utpote quae ad Ecclesiam, ad
christiani coniugii sacramentum, ad familiam spectent; tum quaestiones ad
morum disciplinam attinentes, quibus in universum considera ntur multiplices
ecclesiastici regiminis formae apud Orientales et Occidentales; tum denique
quaestiones pastorales, quae in huius temporis adiunctis summas exquirunt curas,
inter quas praecipue recensendac sunt dioecesium administratio et religiosa
christifidelium institutio.
Labores, quos hactenus insumpsistis, animum ad spem bonam merito
erigunt. Procul dubio Oecumenica Synodus ob argumentornm non modo granditatem,
sed praesertim multiplicitatem, graves varii generis difficultates affert,
quas omnes cogitationi subenut, nostrae. Eaedem profecto parvipendendae non sunt, sed potius redigendae in
complexiorem
numerum rerum,
ad quas suo loco congruenter et apte expediendas elaborandum est. Sive cum
praesentes labores ad Concilium Oecumenicum apparandum consideramus, sive etiam
cum ad eiusdem celebrationem proxime habendam mentem intendimus, pax et
tranquillitas penitus insident animo Nostro. Fiducia Nostra alitur et fulcitur
etiam actuosa navitate eorum Officiorum, quae hac in re nunc adiutricem Nobis
operam praestant, et eorum quoque, quae eandem ob causam in posterum
constituenda erunt.
Concilium in quibuslibet suis temporis et rerum adiunctis — cum
nempe paratur, indicitur, peragitur — magnam pectoris firmitudinem exposcit et
flagitat. Firmitas animi Nostri, altis actis radicibus, fide innititur. Saepe
Concilium Oecumenicum felici nomine nuncupatur veluti caelestis lucis et gratiae
nova Pentecoste, quae Ecclesiae Catholicae atque etiam universo hominum generi
salutarium fructuum copiam comparabit.
Spes Nostra, humili sed ferventi mentis obsequio, in Deo
collocatur, atque in caelesti ipsius gratia, prosperi successus pignore, secura
consistit.
Ad huiusmodi felicem rerum eventum, Oecumenici Concilii Patres
procul dubio omnibus viribus adlaborabunt.
In libera disceptatione, quam utilitas ipsa sacri Coetus exiget,
iidem Patres validum adiumentum procul dubio excipient e praevia triennali
opera, ad quam moliendam ingenia viresque vos contulistis.
Curas Nostras etiam eo convertimus, ut Officium edocendis
diurnariis ampliore forma constituatur, ex quo fiet, ut publica opinio tanta
super re congruenti catione instituatur. Venerabiles Fratres ac dilecti filii.
Ut ex Introitu Missae auspicium huius congressionis sumpsimus,
ita pariter ex hodiernis Breviarii lectionibus opportuna monita haurire
possumus, quae ad labores, in quos incumbimus, apte pertinere videntur.
Etenim gentium Apostoli verba, quae ibi referuntur, salutariter
in memoriam revocant, evangelicae doctrinae praedicationem omni tempore
difficultates coniunctas habere. Vanum sperare est, fore tempus aliquando, quo
in terris perfecta tranquillitate frui liceat; ac prorsus falluntur qui putent,
veritatis inimicum eandem semper faciem osten- dere. Quapropter caveamus ne spem
nimiam positam habeamus in ope atque favore, quae terrena instituta cuiusvis
ordinis nobis polliceri possint; quae omnia instituta — sive eorum agendi
ratio est honesta sive improbanda — ad bona corporis et ad
rei oeconomicae progressum potissimum semper spectant.
Moesto animo fatemur, at non pavidi aut spe destituti, regnum
huius mundi saepe ac multum nobiliora hominis studia atque desideria compescere,
animorumque praepedire profectum, qui ad caelestem beatitndinem conducit.
Nos vero — idque expedit iterum asseverare — pro Regno Dei huc
una convenimus ; quamobrem fulgeat omnino oportet uniuscuiusque nostrum
exemplum, dum sanctissimae huic provehendae causae in bonum universae hominum
familiae operam damus.
Quam ad rem optime quadrant quae de Sancto Paulo in hodiernis
Breviarii lectionibus leguntur. Studiosa enim cura, qua homines de Concilio
Oecumenico edoceri exoptant — quorum tamen opinio varia est ob rerum
ignorationem vel ob minus plenam quorundam nuntiorum evulgationem — in memoriam
revocant ea quae circa gentium Apostolum accidebant in suo conducto : ...
venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei,
suadensque eis de Iesu ... a mane usque ad vesperam (2).
Hoc in Catholicae Ecclesiae veluti centro, apud sacras Petri
memorias, idem per nos nunc absolvitur et perseverat ministerium, quod Petri et
Pauli proprium fuit. Ut Apostolorum Acta narrare pergunt, Paulus mansit biennio
in suo conducto (3). Quanta suavitate huiusmodi verba pollent, quibus hodierna
Matutini lectio concluditur? — Haec enim robur nobis et animum addunt ad
nostros prosequendos labores, quotquot in Oecumenicum Concilium apparandum
incumbimus. Etenim, ut sacrae Litterae docent, Paulus suscipiebat omnes qui
ingrediebantur ad eum, praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino lesu
Christo cum omni fiducia sine prohibitione (4).
Utinam caelestis gratiae auxilio Deus adiuvet et confirmet
proposita haec nostra, quae generoso animo omnes concipimus; cuius quidem
gratiae auspex est Apostolica Benedictio quam vobis universis peramanter in
Domino impertimus.
*A.A.S., vol. LIV (1962),
n. 7, pp. 397-399.
(1) Ps. 32, 18.
(2) Act. 28, 23.
(3) Act. 28, 30.
(4) Act. 28, 30-31.
|