|
ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
MEMBRIS ET CONSULTORIBUS SECRETARIATUS
PRO UNITATE CHRISTIANORUM ASSEQUENDA
CONCILIO OECUMENICO VATICANO SECUNDO
APPARANDO*
Die VIII Martii mensis, a. 1962
Venerabiles Fratres et dilecti filii,
Occursus Nostros prosequentes, quos habere consuevimus vobiscum,
scilicet cum Ecclesiasticis viris, qui Consiliis et Secretariatibus praeparandi Concilii Oecumenici adlecti sunt, gaudemus vota Nostra interserere
vestris, animum Nostrum vestro adiungere.
Preces, quas admovere Deo soletis, vestra christianae prudentiae
et caritatis singularis exercitatio, opera studiumque, quibus vacatis, iugiter et concorditer aptantur verbis Domini nostri Iesu
Christi, cum iis, quae Divinus Salvator docuit et passus est, conveniunt.
Postremis tribus annis, memorias Sanctorum Petri et Pauli
Apostolorum recolentes, saepe saepius de rebus ad Oecumenicum Concilium
attinentibus, cum os Nostrum undique venientibus fudit sermones, tractavimus.
Praegrande profecto hoc est opus, praegravis inceptio, quae universi catholici
orbis ardentia excitat studia.
Contingit sane, ut veluti vehemens spiritualis originis ventus
Orientis et Occidentis plagas decurrat atque exspectationem spemque commoveat eorum, qui christiano nomine decorantur. Horum ad celsi momenti
utilitatem provehenda,m novistis a Nobis susceptum consilium, quod quidem in
Apostolicis Litteris mota proprio datis Superno Dei nutu patet : « Quo autem
magis ostendatur Noster amor atque benevolentia erga eos, qui christiano nomine
decorantur, sed ab hac Apostolica Sede sunt seiuncti : utque ii Concilii labores
segui possint viamque facilius invenire ad illam unitatem assequendam, quam
«Iesus Christus a Caelesti Patre flagrantibus postulavit precibus ", peculiaris
Coetus seu Secretariatus instituitur, qui moderatorem habebit unum ex S. R. E.
Cardinalibus, Nobis deligendum, eodemque modo ut Commissiones supra memoratae
constituetur » (1).
Maiora dicimus : ubicumque in terris homines recti et metuentes
Deum sunt, ii, aliquo modo, scientes aut inscii, adventui Regni Dei adiutricem
opem conferunt.
Hac in re Ecclesia catholica pro officii sui conscientia
summopere annitetur, ut hodiernis necessitatibus pastoralis muneris obviam
eatur. Tutae adstruentur normae et praescripta legum condentur, ut mentes
animique probe planeque religionis luce et praesidiis communiri possint.
Meminisse iuvat verba, quae in Tridentini Concilii postrema oratione Hieronymus
Ragazzoni, Venetus, Episcopus Nazianzenus et Coadiutor Famaugustanus habuit.
Enimvero doctissimus ille Antistes, postquam peractorum in sacrosancta Synodo
laborum epitomen peregit, o quam humaniter et prudenter de seiunctis fratribus
mentionem fecit : « Quae cum ita sint, licet optandum (ut initio dicebam)
summopere fuisset, ut una cum illis haec agerentur, quorum potissimum causa
tractata sunt : absentium tamen etiam incolumitati atque saluti ita provisum
est, ut alla ratione provideri, si adfuissent, non potuisse videatur ... Medicamentum quidem salutare compositum ac paratum iam diu habemus : verum, si morbum
debet expellere, sumendum est, ac per venas in omne corpus diffundendum. Poculo
hoc salutis nos primum inebriemur, carissimi, et vivae atque loquentes leges
simus, et norma quasi quaedam ac regula, ad quam aliorum actiones, et studia
dirigantur » (2).
Dilectus Filius Noster Cardinalis, qui huic Secretariatui
praeest, aperto in lumine posuit labores, quos tantae rei causa ipse et
adiutores eius adhuc impenderunt, atque ita effecit, ut futura, quae sperantur
et exspectantur, latissima quadam visione patescerent. De sollerti et cogitata
exhibita opera iis gratulamur eisdemque optamus, ut quod feliciter incohatum est
felicius prosequatur, et fructum gignat opimum. Quod ut e sententia contingat,
praesentissima Dei auxilia invocamus, horumque pignus Apostolicam
Benedictionem vobis hic adstantibus peramanter impertimus.
*A.A.S., vol. LIV (1962), n.
3, pp.
178-180.
(1) A. A. S. LII (1960) p. 436.
(2) Canones et Decreta Sacrosancti Oecumenici Concilii
Tridentini, Romae 1904, p. 275. |