|
ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
HABITA POST EXACTOS LABORES
SESSIONIS QUARTAE
COMMISSIONIS CENTRALIS CONCILIO OECUMENICO
VATICANO SECUNDO
APPARANDO*
Die XXVII Febrarii mensis a. 1962
Venerabiles Fratres,
dilecti filii.
Legentibus Nobis hesterno vespere hymnum Magnificat, haec verba,
quae evangelicam parabolam seminatoris explanabant, quaeque eidem hymno adiecta
erant, animum Nostrum suaviter tetigerunt : « Si culmen veri honoris quaeritis,
ad illam caelestem patriam quantocius properate ». Postrema adumbratio iam
proposita est laboribus et curis huius quartae supremae Commissionis, quae
Oecumenicum Concilium Vaticanum alterum praeparat, et hoc eius est lemma : «
Quaestiones de studiis et de Seminariis ». Scitote hoc Nobis valde cordi esse.
Replicavimus decreta, quae in capite duodevicesimo sessionis vicesimae tertiae
Concilii Tridentini anno millesimo quingentesimo sexagesimo tertio sancita
sunt, exordia magnificae susceptae operae ad Ordinem Sacrum in Ecclesia
reparandum.
Recens confectum rationarium, quod latissimas regiones Americae
Latinae et etiam alias aliarum continentium terrarum spectat, sane causa est,
cur magna trepidatio occupet pectora, ac perinde actuosa excitet totius
Ecclesiae studia, ut meliore quo fieri possit modo tantis necessitatibus
consulatur. Ut feliciter attingatur culmen veri honoris, ad sacerdotalem
dignitatem spectantis, cui Dominus Iesus Christus absolutae consecrationis
indelebile signum impressit — dicimus morum innocentiam, caritatis et
alacritatis excitos sacros ignes, adsidue precandi et se devovendi
consuetudinem — oportet sane variae quaestiones ad ecclesiasticam vocationem, ad
temperationem et structuram Seminariorum et ephebeorum, novae aetati
consentaneam, probe et piane exsolvantur.
Prospiciendum est, ut sacrorum
alumni doctrinas sacras sibi acquirant, et moderate etiam saeculares
disciplinas et litteras discant, itemque ut congruenter rei ea omnia
excogitentur et disponantur, quibus quarti maxime Evangelii diffusio et
progressio continetur.
Hodierni tamen temporis condiciones atque adversa rerum
adiuncta haud raro christianis praeteritarum aetatum institutis et moribus prorsus adversantur : quin immo in eo esse videntur, ut multos e sacerdotali ordine ad vehementissimos
maerores cruciatusque perpetiendos perducant, qui a Sancto Ignatio Antiocheno in
epistula ad Romanos tam significanter descripti sunt : « Ignis, crux, bestiae,
confractio ossium, membrorum divisio et totius corporis contritio et tota
tormenta » (1).
Haec, quae nunc breviter commoto animo attingimus, Nobis suadet
caritas Christi, quae in omnibus apostolici muneris praegravibus oneribus
urget. Nos (2), quaeque nos monet ad ea aperto in lumine collocanda. unde Sanctae
Ecclesiae prospera futura condicio quasi e primario capite proficiscitur : inter
quae priorem obtinent locum nova, frequentissima, sanctoque vigore praedita
agmina sacerdotum, qui sancti sint ceterosque sanctificent.
Communia studia et
sollicitudines Nostris piane coniungi debent, ut adulescentes, in sortem Domini
vocati, opportuna inveniant auxilia ad capessenda munera, quae eos manent :
sacerdotes, qui animorum curam agunt, sacras vocationes ut oculorum pupillam
custodiant atque foveant ; sodales ab actione catholica ; scholae conformandis
ad christiana praecepta pueris : ace praesertim patres matresque familias, in
quorum tutela tenella germina crescunt. Hic referre Nobis liceat, quae in epistula scripsimus ad saecularem memoriam recolendam beatae mortis Sancti
Gabrielis a Virgine Perdolente: « Si in domestico convictu pietas viget, vitae
integritas fioret, christianae legis auctoritas obtinet, facile ibi, divina
operante gratia, semina ponuntur vocationis ad vitam sacerdotalem et religiosam,
et fundamenta iaciuntur sanctitatis » (3).
Dum consessui huic vestro
praesentes adsumus ac vos adhortamur ad alacriter insistendos labores proxime
celebrandi Concilii, perplacet Nobis novum veluti auspicium sumere ex hodierno
liturgico festo, quo saecularis memoria obitus S. Gabrielis a Virgine Perdolente
celebratur, qui fios exstitit pulcherrimus Congregationis Clericorum
Excalceatorum Sanctissimae Crucis et Passionis Domini Nostri lesu Christi, et
quem Decessores Nostri S. Pius X et Benedictus XV ut christianae virtutis
exemplar Ecclesiae universae proposuerunt.
Prope dulcis sancti huius iuvenis
Nobis arridebat imago, cum, ineunte mense Augusto, anno millesimo nongentesimo
quarto, in sacro recessu apud Basilicam Sanctorum Ioannis et Pauli, ad
sacerdotalia suscipienda munera animum Nostrum componebamus. Nec silentio
praeterire volumus,
sancti huius caelitis sodales, ex Hollandia et Italia, Nobis per decem annos
sollertem navasse operam, cum inter dilectam Bulgarorum gentem commorabamur. Quo
fit, ut suaviter affetti animo coram vobis saecularem hodiernam memoriam
recolamus.
Ad exitum adductos huius conventus supremae Commissionis Concilii
Oecumenici, iuvat Nos communes grati animi sensus Omnipotenti Deo pandere, qui
propitius adfuit initio liturgici temporis Septuagesimae, quod per sacrae
Quadragesimae dies ad Paschalia gaudia nos perducet.
Exordium sumpsimus a
sollemni coetu in maximo orbis catholici tempio congregato ob festum Cathedrae
Sancti Petri. Quam vehementer animum permovit fausta illa celebritas, quae die
vicesimo secundo Februarii habita est. Ecclesia enim, per plurimos delectos
sacri ordinis viros et alumnos ex toto orbe catholico, ibi adfuit fide incensa,
pietatis studio intrepidum praeferens animum, iuvenili ardore parata ad culmen
honoris accedere, quod sanctitate vitae efcitur eoque pertinet, ut tantae
dignitatis participes totos se fratrum spirituali commodo dedant.
Id profecto
populi christiani, quin immo populi omnes, vehementer exoptant, id, fortasse
ignari, impensis precibus Deum rogantes deposcunt, scilicet ut Ecclesiae suae
sacerdotes sanctimonia ornatos concedat, sacerdotes sapientia conspicuos, qui «
praeter Deum nihil timeant, nihil sperent nisi a Deo » (4).
Haec ex animo ominati
ac votis omnibus expetentes, ut lumen caeleste operam vestram ubertim
collustret, vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, Benedictionem
Apostolicam, paternae benevolentiae Nostrae testem, peramanter impertimus.
*A.A.S., vol. LIV (1962), n.
3, pp.
176-178.
(1) S. Ign. ad Roman. 5, 2; Migne P. G. 5. 692 A.
(2) Cfr. 2 Cor. 5, 14.
(3) Ep. Sanctitatis altrix : A. A. S. LIV (1962), p. 164
(hoc eodem libello).
|