|
ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
CUM QUARTAE SESSIONIS LABORES INCOHABANTUR COMMISSIONIS CENTRALIS
CONCILIO
OECUMENICO VATICANO SECUNDO APPURANDO*
Die XX Febrarii mensis a. 1962
Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
In alternis humanae vitae vicibus, eventuum initium et exitus,
sive ad singulos sive ad societatem communitatemque spectantia, praecipuam
semper animi attentionem ad se convertunt ; eaque Ecclesia maternis auspiciis
precibusque communire consuevit. Hanc ob rem iucundum fuit Nobis tres superiore tempore
actas sessiones Commissionis Supremae, quae Oecumenicum Concilium Vaticanum
secundum praeparat, verbis Nostris absolvere, quae una simili epitome essent
atque hortamentum exhiberent.
Huius autem quarti id genus consessus exordium — ut iam alias
feeimus — distinguere et bonis ominibus prosegui malumus.
Cum ab allocutione, quam die vicesima tertia elapsi mensis
Ianuarii vobis habuimus, parum temporis decurrerit, animi Nostri sensum effuse
et abundanter promere — quod quidem summopere Nos delectaret — Nobis non
sumimus. Satis Nobis est submisse et simpliciter animadvertere illud, quod
veluti nota et figura est terrestris hominum vitae, immo ipsius Ecclesiae.
Intelligimus necessitatem mutabilis motus et peregrinationis, qua impellente in
occursum obviam veniunt multi : proficiscitur alter intempestivus, alter
tempestivus advenit.
Ex quo vos postremum hic congregatos vidimus, tres Sacri
Collegii atque Supremae huius Commissionis Purpurati Patres e terrestri vita
discesserunt : desideratissimi enim nos dereliquerunt Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinales Caietanus Cicognani, Theodosius Clemens de Gouveia, et Aloisius
Iosephus Mueuch.
Perillustrium horum Ecclesiae filiorum mors, quorum integra vita
tot praestitit meritis, et indefatigata opera, huic Apostolicae Sedis ministerio
addicta, tanti existimanda est, mentes nostras aegritudine maestitiaque afficit;
at id meminisse iubet, quam incerta mutabilisque sit communis hominum condicio,
cui nostra in terris est obnoxia vita : haec enim nihil aliud est, guani per
terrestris exsilii vicissitudines in caelum tendere.
Quod autem ad dilectos illos Filios Nostros attinet, suavem spem
fovemus, eos peracti laboris iustissimum praemium in superno regno iam assecutos
esse, eosdemque ex illis caelestis beatitatis sedibus, ubi nos praecesserunt in
signo fidei, suas ad Deum Patrem omnipotentem precationes nostris plane
coniungere, ut gratiae suae ope laboris vestros, ad quos nunc aggredimini, uberi
fructu ditet. Hac in animorum socie-tate, quam cum defunctis fratribus habemus,
admirabilis prorsus oculis Nostris obversatur visio : terra scilicet cum
caelorum regno consociatur ad istius sessionis felices prospera-ndos exitus.
Quodsi obitus trium e Collegis vestris maestitiam quandam
hodiernae sessioni infert, haec tamen aliquo modo levatur, eo quod omnes valde
gaudemus, dileetum Filium Nostrum Stephanum Cardinalem Wyszynski inter nos
praesentem adesse. Est nobis eius adventus etiam gratior, quod hac oblata
occasione celsitatem nobilitatemque animi sui testatus est eximio munere, quod
magni pendimus. Etenim huc adveniens velati materni risus delicias Virginis
Mariae a Czestochowa attulit. O Virginem Nigram, quam habemus carissimam ! A
iuvenilibus annis ea est Nobis admodum coniuncta eiusque venerandam imaginem
semper apud Nos pio cum honore servamus.
Quod dignissimus hic Praeses sacrorum Antistitum Poloniae, qua
est humanitate et observantia, egit, in mentem revocat alterum egregie factum,
quod animum Nostrum blande permovit ; cum enim die quarta Novembris proxime
praeteriti in Petriana Basilica octogesimus natalis Vicarii Christi in terris
sollemniter commemoraretur, eodem die eademque hora sacri Pastores Poloniae, in
templo Claromontano, Virgini Mariae se devoverunt, eius apud Filium Divinum
deprecationem implorantes, ut millesimus annus prope transactus a Fide Catholica
in nobilissimam illam Nationem invecta aequo pietatis obsequio populique
frequentia celebraretur. Animum Nostrum adhuc suaviter permulcent verba illa,
quibus iidem se devoverunt ; quae quidem verba sacros Antistites piane addecent,
atque apprime consentanea videntur huic tempori, quo ad apparandum Oecumenicum
Concilium omnes ex omnibus terrarum orbis partibus, coniunctis viribus, intenti
sumus.
Benignissimo igitur vultu suo Deipara Virgo vos respiciat,
venerabiles Fratres ac diletti filii, ac celebrandarum sessionum decursu
laboribus vestris semper propitia adsit. Ad Ipsam supplices confugiamus, ab
eaque auxilia ac praesidia omnia, quibus indigemus, fidenti animo exspectemus.
Siquidem hac una adducti causa coetum hodiernum inivimus, ut nempe Dei gloriam
eiusque regni adventum in terris promoveamus ; ac nihil aliud spectant labores
Nostri, quam ut valeamus parare Domino plebem perfectam, quae quidem prima
suscepti Romani Pontificatus propositi Nostra fuerunt.
Pignus caelestis patrocinii, quod a Maria Virgine praestolamur,
esto Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis et operi vestro effusa
caritate impertimus.
*A.A.S., vol. LIV (1962), n.
3, pp.
164-166.
|