|
ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
E.MIS PATRIBUS CARDINALIBUS,
EXC.MIS EPISCOPIS CETERISQUE MEMBRIS
COMMISSIONIS
CENTRALIS
OECUMENICO VATICANO SECUNDO CONCILIO
APPURANDO HABITA,
POST TERTIUM
COETUUM ORDINEM EXACTUM*
Die XXIII Ianuarii mensis a. 1962
Venerabiles Fratres et dilecti filii,
Iam otto mensium spatio Romam ex omnibus orbis terrarum partibus tertium
convenistis, ut labores tam magni utilisque momenti, ad Oecumenicum Concilium
apparandum, cum officii conscientia susciperetis.
Oculis Nostris patent, immo, ut rectius dicamus, in animo Nostro, in mente
Nostra congesta et disposita sunt omnia, magnifica quidem exsurgentia mole, quae
in huiusmodi praemoliendum opus catholici orbis ex Oriente et Occidente
Antistites, Nostra Romana Curia, studiorum Universitates, atque e clero
laicorumque coetu clari spectatique viri ex universis nationibus contulerunt.
Omnium horum una consensione congruerunt nisus, cum eximius fidei caritatisque
spiritus adflaret communi operae, ut gravis ponderis eventum apte praepararetur.
Postremis hisce diebus, cum uno vel altero vestrum familiari usi colloquio,
probe ac plane animadvertimus, quantum hactenus peractum esset, ea ratione, ut
multiplicia et varia undecumque profecta ad felicem compositionem deducerentur.
Hac de re vobis, venerabiles Fratres et dilecti filii, gratias agimus, non
sine laudibus, quas ipsi non exquiritis, neque Nos iteramus. Saepenumero enim in
privatis colloquiis et in publicis sermonibus ex ore Nostro defluunt verba,
quibus summo honore navitatem vestram prosequimur.
Commoto cum animi affectu, qui e recto exemplo sumebat solacium, nuper
homiliam legimus sancti Ioannis Chrysostomi, quae incipit verbis Moyses, magnus
ille famulus ...
Utique Nobis aptare cupimus eius dulcissima verba, quae, felici huic temporis
momento congruentia, Nostrum vividum exprimunt sensum : « Si enim mea unius viri
praesentia tantam plebem tali replevit voluptate, quantum putatis mihi ex
visione vestra gaudium cumulatum. Et Iacob quidem unum filium videns Ioseph
gaudebat senex et recreabatur spiritu, ego autem non unum Ioseph, sed omnes vos
similes illi video ... Ego servus sum vestrae caritatis » (1).
In illius orationis contextu duo praelucent verba : gaudium et servitium.
Gaudium quod e fraterna animorum consensione oritur, pergravia quoque incepta
facilia reddit ; servitium sane, quod Ecclesiae Sanctae exhibemus, veri nominis
illud affert gaudium quod unum habetur in in terris, ac semper integrum
incorruptumque permanet. Quam ob rem, hic Sacri Psaltae verba iterare iuvat : «
Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum ! » (2). Huiusmodi
vero laetitia effusior fit, cum conscii sumus nos officio nostro omasi cum
sedulitate functos esse, atque in commissi muneris partibus explendis alacrem
generosamque navasse operam. Quam ob rem periucundum est verba
Constantinopolitani illius Patriarchae iterum Nobis aptare : « Ego servus sum
caritatis vestrae ». lesu Christi Vicarius pergrati animi officio se obstrictum
esse sentit erga eos, quorum adiutrice utitur opera, itemque erga omnes dilectos
filios, qui religiosas Eius curas et sollicitudines, ad Concilium spectantes,
penitus intellexerunt. Id sane suavissimum est vinculum, unum omnium artissime
devinciens, siquidem caritatis affectus quodlibet iugum levius reddit. Qua de re
gratum vobis pandimus animum, profitentes Nos summopere opera vestra delectatos
esse. « Ipsum sanctificantes arem civitatem fecistis Ecclesiam ... Quia magna
laetitia est matri cum exultant filii et grande gaudium pastoris cum exultant
agni gregis ... » (3).
Communis sane laetitia spectabili ex mole oritur peracti laboris : haec ideo
sit causa, cur pectoris Nostri gaudia iterum vobis significemus atque
confirmemus iisdem S. Chrysostomi verbis : « Vester enim profectus meum gaudium,
mea gloriatio, mea corona est » (4).
Re enim vera in tertio hoc vestro Conventu quaedam summi momenti capita
pertractata sunt, quae Ecclesiae doctrinam, morum disciplinam, et apostolatus
rationes spectant, quae hodierni temporis necessitatibus congruant. Ingens sane
ac perampla fuit praecipuorum negotiorum materies, quam penitus accurateque
praeteritis diebus ponderavistis.
Nam, si peracti laboris argumenta vel summatim
enumerentur, illico patet eorum magnitudo. Etenim in Pontificia Commissione
Theologica, quae dicitur, de morum disciplina deque iis omnibus, quae moralem ordinem respiciunt — gravissimis sane quaestionibus
— cogitationes et studia collata sunt. Pontificia Commissio, Sacramentorum
disciplinae praeposita, de Confirmatione, de Paenitentia ac de sacris Ordinibus
disceptavit ; in Pontificia Commissione, Orientalium Ecclesiarum rebus
consulenti, relatum est de Ecclesiae Sacramentis, de sacris ritibus, de
Patriarchis, de communicatione in sacris, ac de lingua vulgari in sacris
Liturgiis adhibenda ; denique quaestiones theologicae institutae sunt de fidei
deposito integre fideliterque custodiendo.
Haec omnia, etsi presse breviterque tantum explicavimus, tamen tranquillam
sinunt haberi conscientiam de adhuc peracto labore, siquidem, hac ratione, apta
subsidia comparata sunt ad rerum summam conficiendam, qua Concilii Patribus
facilior futura reddetur opera.
Rerum omnium, quae perpendenda sunt, ratio diligenter est habenda, atque
hucusque ita factum est. Etenim, iure merito affirmandum est singula Oecumenica
Concilia initium sumere e communibus optatis, quae meliora usque efficienda
respiciunt ; haec autem ab Episcopis significantur ac referuntur, qui cleri
populique christiani necessitates, exspectationes, ac flagrantissima vota una
simul colligunt atque interpretantur. Id, inter cetera, piane testantur sedecim
volumina, Episcoporum quoque sententias continentia, quae vobis praesto sunt.
Insuper Provincialia Concilia ac dioecesanae Synodi, quorum postremis hisce
annis tam auctus est numerus, plurimum conferunt ut rerum experientia et usus
accrescat ; ex iis enim egregia omne genus incepta et opera laetissime
fioruerunt, quae rectae animorum moderationi atque utilitati magnopere prosunt.
Quod autem ad volumina commentationesque attinet, quae sive sacerdotes sive
viri e laicorum ordine in vulgus ediderunt, haec, ut patet, privato tantum
nomine et auctoritate pollent. Iam locuples librorum numerus, ad celebrandum
Concilium spectantium, in lucem proditus est, ab iis etiam, qui extra Ecclesiae
saepta magnum illud praestolantur eventum : qua super re paterno oblectamento
animadvertimus, scriptores fere omnes probe compertum habere quid sit Concilium,
quid sibi proponat, quo contendat.
Ut autem singulorum opera . utilitatem re vera habeant, optandum sane est ut
prudentiae ac veritatis studio semper praedita sint — praesertim si scriptores
aliqua valeant auctoritate — ne eorum agendi ratio perturbationem ac
sollicitudinem pariat.
Ceterum, hac quoque in rerum provincia, Pauli Apostoli adhortationem
sequantur omnes, quotquot fideles Ecclesiae filios se esse cupiunt : « perfetti
estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis
erit vobiscum ... Gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et
communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis » (5).
Antequam colloquio huic Nostro finem imponimus, liceat Nobis oblatam
opportunitatem, laetissimam sane atque sollemnem, nancisci, ut vos iam nune
certiores faciamus de duobus Pontificalibus Documentis mox edendis, quae quidem
peculiares ac paternas curas Nostras testentur.
Alterum, quod in lucem quam primum prodibit, proxime ad Concilium spectat,
cum ad eius felicem exitum precibus impetrandum omnes totius terrarum orbis
sacerdotes invitet. Agitar de epistula ad clerum universum, ut ubique terrarum
sacrorum administri veluti uno ore unaque mente, secundum suos cuiusque ritus ac
normas, preces Deo admoveant ex munere recitandas ; Divinum Officium dicimus,
quod psalmis Sacraeque Scripturae locis contextum, instar mirae pulchritudinis
poématis divinas laudes celebrat, ad perennem Dei opem conciliandam, ad
praebendum cotidie spirituale animis pabulum, ad religionis denique spiritus in
universa Ecclesia excitandos atque promovendos. Nostra adhortatio eo spectat, ut
eximia hae usi precandi forma, vertente hoc anno, omnes cuiusvis dignitatis
gradus sacerdotes, cum Vicario Christi animo coniuncti, uberrima a Deo devocent
praesidia, ad fortunandos celebrandi Concilii labores.
Alterum Documentum ad linguam Latinam pertinet, ut magis magisque in sacris
Seminariis incrementa capiat usus huius linguae, quae Rotnanae Ecclesiae propria
est, et cuius cultum praesertim sacri administri, debita ratione habita
consuetudinum et necessitatum rituum alius linguae, religiose servare ac
promovere tenentur.
Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
Dum in eo est ut hodiernus hic coetus dimittatur, perplacet Nobis ipsis S.
Ioannis Chrysostomi verbis vestras totiusque Ecclesiae preces implorare, ut Deus
Omnipotens proximo magno eventui benigne faveat : « Iste meus thesaurus, hae
sunt meae divitiae et ideo vestras orationes requiro. Orationes vestrae murus
mihi et munimen sunt » (6).
Ac non vos solummodo et dilectum sacerdotalem ordinem, sed cunctum etiam
christianum populum ad precandum adhortamur : « Noli dicere : ego laicus sum,
quomodo potero pro sacerdote orare? Audi Scripturam dicentem : ora tio autem
fiebat continua ... Tale a vobis munimen exquiro, talem grati" postulo et Deus
gloriae suscipiens orationes vestras det mihi in apertiorem oris inei sermonem,
quo possim creditum mihi populum instruere ad salutem per Christum Dominum N
ostrum, cum quo est Deo Patri cum Spiritu Sancto honor, gloria et potestas in
saecula saeculorum. Amen » (7).
*A.A.S., vol. LIV (1962), n.
3, pp.
164-166.
(1) A. Wenger, L'homélie de Saint Jean Chrysostome « A son retour d'Asie
», in Illé- landes Railmond Janin, Institut Francais d'Etudes Byzantines,
Paris, 1961, n. 7, 9, p. 117.
(2) Ps. 132, 1.
(3) A. Wenger, Op. cit., n. 9-10, pp. 117-119.
(4) Ibid., n. 11, p. 119.
(5) 2 Cor. 13, 11, 13.
(6) l. c. n. 20, p. 123.
(7) Ibid. n. 21-22, p. 123.
|