 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
BONI PASTORIS
PONTIFICIUM CONSILIUM
REI CINEMATOGRAPHICAE,
RADIOPHONICAE ET TELEVISIFICAE PRAEPOSITUM
NOVIS LEGIBUS CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam — Boni Pastoris universi gregis Dominici munus, quod, Summus Pontifex
inaugurati, « Nobis peculiarissimo modo cordi esse» asseveravimus (1), Nos iubet
cum animum ad quamvis Ecclesiae necessitatem numquam non referre, tum
praecipua sollicitudine ea expendere omnia, quae, progrediente civili cultu hac
aetate invecta, non parvum momentum habent ad spiritualem hominum vitam; in quibus
radiophonium, televisio, cinematographeum merito numerantur.
Iam Decessor Noster imm. memo Pius PP. XII, gravibus editis Encyclicis
Litteris sermonibusque habitis, non semel christifideles omnesque recta mente
praeditos homines de haud levi monuit officio, quo obligarentur, ut mirandis
hisce technicae artis inventis uterentur secundum providentis Dei consilium
atque modo dignitati hominis congruente, cui perficiendo oportere illa
deservire.
Cuius rei gratia eidem Decessori Nostro « curae fuit hac in Romana Curia
peculiare Consilium constituere » (2), cui mandavit, ut iussa et praeceptiones
diligenter exsequeretur, quae, in iisdem Encyclicis Litteris, a verbis « Miranda
prorsus » incipientibus, proposita, fidem, mores ac disciplinam ecclesiasticam
in re radiophonica, televisifica, cinematographica attingerent (3).
Mentem igitur Nostram in graves quaestiones, quae e praedictis artibus
technicis ad voces imaginesque communicandas institutis exsistunt circa mores
publicos, cogitatorum propagationem et institutionem iuventutis, intendentes —
quibus inventis animi solent tantopere moveri — exhortationes et praecepta
eiusdem Decessoris Nostri resumere et con firmare cupimus atque instrumenta
illa, a benignissimo Deo hominibus impertita, pro viribus certa efficere
adiumenta virtu tis et probitatis. Neminem enim latet, quantum res
cinematographica vel radiophonica vel televisifica possit ad altiorem humanitatis cultum, ad veri nominis artem et maxime ad veritatem propagandam
pervulgandamque.
Cum Venetiarum ageremus Patriarcham, homines arti cinematographicae pro
munere deditos, interdum circa Nos congregatos paterno animo sumus cohortati,
atque, arcano providentis Dei consilio ad Petrianum Solium evecti,
benevolentiam Nostram rei radiophonicae, televisificae et cinematographicae
cum officii onere praepositis testati sumus (4) neque deinceps ullam opportunam
omisimus occasionem eos commonendi, ut munere suo ad christianae nobilitatis
rationem eidem praestitutam fungerentur.
Attamen non sine animi maerore pericula morumque detrimenta significare
debemus, quae haud raro e propositis taeniolis cinematographicis et radiophonicis sonis imaginibusque televisificis propagatis oriuntur, quibus mores christiani ipsaque dignitas humana pessumdentur.
Itaque omnes, in quos huiusmodi spectaculorum et auditionum ratio recidit,
patris animo etiam atque etiam hortamur, ut legibus conscientiae rectae et
integrae obsequantur, quemadmodum eos addecet, qui gravissimo tenentur
officio alios educandi.
Simul vero Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis iterum
mandamus, ut invigilent et experta cum sollicitudine variis consulant
apostolatus rationibus, quae praedictis Litteris Encyclicis, quarum priora verba
« Miranda prorsus », suadentur, nominatim vero Nationum Officiis, in quaque
regione eo consilio institutis, ut quid quid in re cinematographica,
radiophonica, televisifica a catholicis agitur, dirigant rectoque ordine
componant (5). Quibus ex inceptis plurimum tribuimus iis quae ad formandos mores
et ad ingenii cultnm promovendum pertinent. veluti ostensio taeniolarum
cinematographicarum ac de iis inita disceptatio, quae eximia arte praestent
morumque commendatione.
Cum autem natura ipsa eiusmodi instrumentorum ad voces imaginesque
propagandas aptorum postulet — etiam ad Sedis Apostolicae ius et auctoritatem
quod attinet —, ut in rebus dirigendis agendisque unitas servetur, Nos, motu
proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, has normas
statuimus, quibus praedictum Consilium Pontificium rei cinematographicae,
radiophonicae ac televisificae praepositum in munere obeundo obstringatur, iis
derogantes regulis, quae eiusdem Consilii legibus ad prapsens usque tempus
vigentibus continentur (6).
Nos igitur decernimus ac definimus, ut Pontificium Consilium rei cinematographicae, radiophonicae ac televisificae praepositum sit firmum ac
stabile institutum ut Sedis Apostolicae Officium, cui id propositum sit, ut
varias de re cinematographica, radiophonica ac televisifica qnaestiones
examinet, suo foveat adiumento ac dirigat secundum mandata normasque,
Encyclicis Litteris, quibus a verbis « Miranda prorsus » initium, proposita et
secundum alia Sedis Apostolicae praescripta in posterulli edenda.
Huius deinde Pontificii Consilii est: cognoscere, quo propendeant et quo modo reapse peragantur cinematographicarum imaginum series, auditiones radiophonicae, spectacula televisifica; dirigere et incrementis
augere operam Coetuum catholicorum ex omni natione atque Officiornm
ecclesiasticorum singulis in nationibus constitutorum, rem cinematographicam,
radiophonicam ac televisificam curae habentium, praesertim quod attinet ad
taeniolas cinematographicas pro morum ratione in genera describendas, ad
radiophonicas sonorum ac televisificas imaginum transmissiones religioni
propagandae destinatas, et ad conformandos christifideles, maxime iuventutem,
ad christianum conscientiae officium, quo circa spectacula devinciantur (7);
denique communicare cum Sedis Apostolicae Congregationibus et Officiis, cum
Coetibus Episcopalibus singulisque Ordinariis locorum de iis, quae ad
multiplices ac difficiles quaestiones huiusmodi pertinent.
Sacrae autem Romanae Curiae Congregationes ceteraque Sedis Apostolicae
Officia hoc Consilium rogent sententiam, antequam aliquid decernant iubeantque
vel quidlibet agendi potestatem faciant, quod ad rem cinematographicam,
radiophonicam ac televisificam attineat, atque idem Consilium de
praeceptionibus, quas pro sua cuinsque auctoritate dederint, certius reddant.
Pontificio Consilio rei cinematographicae, radiophonicae ac televisificae
praeposito moderatur Praeses, qui per sex mensium intervalla de eiusdem Consilii
opera referat.
Eiusdem vera Consilii participes sunt: Assessores et Secretarii Sacrarum
Congregationum Sancti Officii, Consistorialis, pro Ecclesia Orientali,
Concilii, de Religiosis, de Propaganda Fide, de Seminariis studiorumque
Universitatibus atque Substitutus Officii publicis Ecclesiae negotiis
expediendis; cui alii praeter hos ad beneplacitum Nostrum ascribi poterunt.
Praesidi in rebus gerendis Vir ab actis Consilii aliique praesto erunt
Officiales (8).
Consilio praeterea auxilium praebebit coetus Consultorum a Sede Apostolica
electorum, qui apostolatus in re cinematographica, radiophonica ac
televisifica exercendi in primis periti sint.
Eidem Consilio cura Cinematothecae Vaticanae creditur, quam ideo instituere
volumus, ut artis cinematographicae specimina, quae Sedis Apostolicae
intersint, in unum congerantur.
Denique in Urbe Vaticana sedem habeat constitutam idem Consilium, quod
Officio publicis Ecclesiae negotiis accurandis aggregatur.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Cuius Pontificii Consilii rei cinematographicae, radiophonicae ac te
levisificae praepositi inceptis et operibus ex animo Nos iuvat benedicere, qui
praeterito iam tempore frugiferam eius navitatem valde probavimus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros
efl'ectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sic que rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus,
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Februarii anuo MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PP. XXIII
(1) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. L, a. 1958, p. 886. (2) Cfr. Acta
Ap. Sedis, vol. XLIX, a. 1957, p. 768.
(3) ibid., p. 805.
(4) Cfr. Epistulam n. 117 ab Officio publicis Ecclesiae negotiis expediendis
die IV mensis Novembris anno MDCCCCLVIII ad Praesidem Pontificii Consilii rei
cinematographicae, radiophonicae et televisificae accurandae datam.
(5) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XLIX. a. 1957, p. 783-784.
(6) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XLVI. a. 1954, p. 783-784.
(7) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XLIX, a. 1957, p. 780 ss.
(8) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XLIII, a. 1951, appendix fasciculi 8, p. (3).
|