MIRABILIS ILLE*
Venerabilis Frater Nobis dilectissime,
Mirabilis ille Episcoporum coetus, quem tempore primae sessionis Concilii
Oecumenici Vaticani II in Petrianae Basilicae maiestate congregatum intuiti
sumus, semper ante oculos Nostros obversatur. Ac postquam eos dimisimus,
celebrato festo die Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis ac
Sanctorum Caelitum honoribus decretis Beatis Petro Iuliano Eymard,
Antonio Pucci et Francisco a Camporubeo, numquam desiit animus Noster
spiritualis amoris affectu cum iisdem coniungi.
Cum vero in praesenti a suavi mysterio in Bethleemitico specu peracto ad
praeclaram Epiphaniam Domini, Regis gloriosi et immortalis saeculorum ac
gentium, transimus, nihil antiquius habemus quam ut cogitatione et verbo ad
grave sacrumque argumentum de Concilio redeamus, in quo totus hic annus modo
initus versabitur et in quod hominum, quotquot sunt per orbem terrarum, studia
spectabunt, corda, voces et opera omnium singulari quodam concentu coniungentia.
Constat autem inter cunctos, ad quos pertinet, hos menses anni MCMLXIII, id
est tempus, quod ab Epiphania Domini, seu VI die Ianuarii, ad festum Nativitatis
Beatae Mariae Virginis, seu vlii diem Septembris ducitur, habendos esse veram
continuationem operis Concilio impendendi, quod mense Octobri anno MCMLXIII
feliciter est inchoatum. Prioribus illis hebdomadibus datum est ope speciminum
doctrinae et rei pastoralis, experientia comprobatae, atque disputationum libere
et reverenter habitarum, certum ac definitum modum procedendi statuere, qui
efficiet, ut opus postea celerius et expeditius absolvatur.
Concilii Oecumenici
continuatio
Summopere vero refert, ut penitus intellegatur Concilium non
intermitti, licet Venerabiles Fratres in Episcopatu, qui una cum Romano
Pontifice universalem constituunt Synodum, in praesenti, pastorali muneri
vacantes, corpore absint. Iidem quam coniunctissimos animo hoc vertente anno se
existiment atque ostendant oportet.
Convictus socialis populornm, ut notum est, his temporibus plurimum accipere
solet significationis et utilitatis etiam actione, quae e longinquo fit; cuius
rei progressus licet et expedit ut, meliore quo fieri potest modo, ad Sanctam
Ecclesiam ubique terrarum transferatur eique inserviat. Id autem maxime refert,
ut sacra veluti compages Episcoporum, qui una cum Summo Pontifice intimam atque
primariam rationem operis Concilii tuentur, integra et inviolata servetur : id
ipsum contingat oportet imprimis Romae, in colle Vaticano, in amplis aedibus ubi
Ecclesiae universali regendae animo amanti et prompto consulitur, in institutis,
ubi sacrae disciplinae traduntur, in pietatis caritatisque sedibus; scilicet sub
oculis ipsius Vicarii Iesu Christi; deinde id ipsum fiat oportet in omnibus
locis orbis terrarum, quo sacra Hierarchia pertingit et iisdem rebus opera datur, in perfecta
unitate spirituali cum Romano Pontifice et in virtute Spiritus Sancti, qui
posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei (1).
Quaedam praecipua capita ad
considerandum proposita
Quae in prioribus conventibus Concilii et in commercio
sive inter singulos sive inter omnes simul Venerabiles Patres eiusdem
universalis Synodi experiendo cognita sunt, Nobis suadent, ut mentes vestras ad
quaedam capita convertamus, quae maximi momenti esse arbitramur, idque
praesertim dum exspectantur ampliores Concilii progressiones sive per hos octo
menses quibus Commissiones operi paene abscondito et secreto, tamen re vera
utilissimo et efficientissimo, prout ad ipsas pertinet, insistunt, sive postea
in conclusione — ut fore confidimus — totius negotii, quae Romae incipiet mense
Septembri, donec finis Concilio imponetur.
Haec vero capita ad quattuor redigere placuit ea mente, ut rem magis
distincte ac perspicue enuntiaremus. In iisdem peculiaris ratio habetur operis
per hos octo menses faciendi, qui scilicet ab Epiphania Domini ad festum
Nativitatis Beatae Mariae Virginis procedent. Opportuno tempore oblato, aliae
hac de re normae edentur.
Haec autem sunt capita, de quibus sumus acturi:
I. Commissio Patrum
Cardinalium rebus Concilii cum auctoritate recto ordine componendis, die VI
mensis Decembris anno MCMLXII annuntiata ac XVII eiusdem mensis instituta, cui
praeest Venerabilis Frater Noster Hamletus Ioannes Cardinalis Cicognani, a
publicis Ecclesiae negotiis.
II. Studium actuosum, quo ii, qui procul ab Urbe
degunt, ipsum veluti centrum Concilii attingant oportet.
III. Firmior in dies
voluntas, qua clerici et laici sibi proponant Concilio auxiliatricem praebere
operam, preces pro felici eiusdem exitu fundere, omnium animos eo dirigere,
vitam ducere sanctam et sanctificantem.
IV. Concilium Oecumenicum XXI quam latissime pateat, scilicet amplissima
consilia et proposita Ecclesiae Christi complectatur.
I. Nova Patrum
Cardinalium Commissio recens instituta
Viri in altissimo dignitatis gradu
collocati propterea asciti sunt in Commissionem rebus Concilii recto ordine
componendis per hos otto menses, quibus opus eiusdem Synodi pergere diximus,
licet partim extra sacra moenia Vaticana, quod Purpuratis Patribus ad id muneris
vocatis honorem habendum esse visum fuit, atque etiam quod iidem iam usum ac
dexteritatem adepti sunt in aliis Commissionibus, quae Concilii veluti corpus
efficiunt.
Haec autem recentissima et princeps Commissio nequaquam ceterarum opus
extenuat vel imminuit, quin immo aptius disponit et lucidius definit, ratione
habita ordinis ac finis totius Concilii.
Adiumento ei erit Secretariatus Generalis, scilicet Secretarius Generalis,
quinque Subsecretarii eorumque adiutores, quorum probata est diligentia in
munere sibi credito explendo, exsecutorio quidem, tamen multae prudentiae,
ponderis et utilitatis.
II. Conexio inter sedem Concilii et Patres extra Romam degentes
Officium
Romani Pontificis et Episcoporum in Concilio Oecumenico
Par est ut Concilium Oecumenicum a Romano Pontifice, qui illud convocavit,
generales normas suscipiat; at simul ad Episcoporum coetum pertinet modum
statuere, quo, generalibus illis servatis normis, eius celebratio debita cum
libertate procedat. Necessarium etiam erit, ut quae in Concilio constituta
fuerint, postremo a Summo Ecclesiae Pastore comprobentur, e cuius apostolica
auctoritate tandem decreta omnia vim legis haurire debebunt; sed Conciliarium
Patrum est, sacra huiusmodi decreta proponere, mature expendere, in congruam
redigere formam, ac tandem una cum Romano Pontifice subscribere. Quam ad rem,
expedit ea attente considerare, quae in capite XV Actuum Apostolorum de Concilio
Hierosolymitano scripta sunt, necnon de Pauli et Barnabae missione in urbem
Antiochiam, una cum Iuda, qui cognominabatur Barsabas, et Sila (2); qua simplici
narratione, viginti iam saecula, perfectum Concilii specimen exhibetur. Nam ex
primo illo Concilio manifeste patet, quae sit Episcoporum auctoritas et quam
grave munus ad eos spectet in quavis Oecumenica Synodo, a Hierosolymitana
scilicet usque ad praesens Concilium Vaticanum II.
Quid postulet Concilium a singulis Episcopis
Quare studiosa de Concilii laboribus cura proprium ac sacrum Episcoporum
officium est, quippe qui in partem pastoralis sollicitudinis vocentur. Quod
officium postulat non solum ut proximis coetibus in Vaticano tempio habendis
singuli intersint, verum etiam ut per hos octo menses iidem cum omnibus in
Episcopatu Fratribus arta animorum coniunctione iungantur, sedulosque se
praebeant in epistularum commercio, quotiescumque Commissio, cui praeest Noster
Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis, aliquid ipsos rogaverit. Haec enim
alacritas, qua singuli universi commissa sibi studia peragent et epistularum
officium absolvent, procul dubio efficiet, ut Concilii labores sapienter progrediantur et grande hoc opus, ad quod omnium oculi convertuntur, ad optatum exitum
properet.
Episcoporum adiutores in rebus ad Concilium spectantibus
Sollicita cura ut hac in re omnia et ab omnibus celeriter recteque
peragantur, utiliter suadere poterit singulis Episcopis — quibus hoc vertente
anno negotia ad Concilium spectantia veluti pupilla oculi habenda sunt — ut ad
suam ipsorum complendam operam, ope et auxilio utantur ecclesiasticorum virorum,
qui, in unaquaque dicione ecclesiastica, doctrina virtuteque praestent. Eos
scilicet sibi adiungere poterunt laboris socios — ut iam dictum est — sive de
viris agitur, quorum nomina Romae nota sunt quique apud Concilii Commissiones
iam operam praestant, sive etiam sacerdotes ac religiosi sodales sunt, quorum
consilium gerendarumque rerum prudentia magna apud omnes in existimatione sunt.
Horum nomina, si res ferat, expedit Secretariae Generali significare, cum eidem
in peculiaribus rerum adiunctis ipsi maximam utilitatem afferre possint. Haec
adiutrix opera, a paucis tantum viris expetenda, qui secretum de rebus
Concilii religiosissime servare sciant, nedum tantae dignitatis opus dedeceat,
ad eius vim ac praestantiam augendam valde conferre poterit.
III. Cooperatio
Cleri et laicorum hominum
Augescentia studia et sollicitudines de rebus Concilii inter christifideles
Quod autem attinet ad christianum populum, religionis studium, quo
christifideles Concilii labores prosequuntur eiusque prosperum praestolantur
exitum in dies magis feliciter augescit. Itemque actuosa navitas, qua Ecclesia
vitae suae ubertatem proxime elapsis mensibus ostendit, omnium exspectationem
superavit. Hoc Nobis testantur laeta nuntia, quae cotidie ex
omnibus terrarum orbis partibus ad Nos perferuntur gratoque Nos afficiunt
solacio.
Nunc quoque suaviter animum Nostrum sueta subit cogitatio primae Pentecostes,
veluti si cotidianae liturgiae haec praecipua exsistat noia: Spiritus Domini
replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis
(3).
Haud dubie hoc certum compertumque est, cum Oecumenicum Concilium indictum
fuit, ac postea cum initium cepit, ubique gentium in terrarum orbis regionibus,
trans maria quoque, ubi catholica Ecclesia suos numerat filios, id primo
obsequii plenam animorum attentionem excitavisse, deinde sciendi studiosam
curam, postremo vero magis magisque trepidam spem, quae tamen ad maioris boni
providentiam inclinaret.
Christianus populus, peculiarique modo ii christifideles, qui innocentia
vitae, tolerantia malorum, puritate et sanctimonia praestant, in communes
precationes coalescere gaudent, quasi ex eiusdem Concilii felici exitu humanum
genus recepturum sit aequam illam moderatamque una cum secura pace
prosperitatem, quae in terris aeternae laetitiae libamentum esse videtur.
Nonnulla minus opportuna vitanda
Haud desunt qui ingenui, candidi, religionis fervore acti, haud parvo numero
consilia iniciant, id suadendi causa, ut novae formae privatarum ac publicarum
supplicationum introducantur. Quae omnia eo spectant, ut latissime per
catholicum orbem diffundantur precandi formae, quae singularibus adiunctis
temporis, loti, sermonis, et maiorum institutis respondeant.
Necesse minime est, saltem in praesens, ut nova et peculiaria precum genera
admittantur. Satis enim sunt ea, quae, a religiosa potestate probata, consueta
hactenus nobis facta sunt.
Ecclesia catholica profecto est Regina a dextris tuis (scilicet Dei) quae in
conspectu adstat gentium, in vestito deaurato, circumdata varietate (4). Structura,
qua conexione mirabili in unum corpus redigitur, constans ex Romani Pontificis
primatu, dioecesibus, paroeciis, atque sacris liturgiis et ritibus perantiquis
et recens illatis exornata et munita, satis causae suppeditat, cur una simul
solida et compacta consistat, et varietatis studio ac precandi sive privatim
sive publice multiplici facultate satisfaciat.
Quomodo in singulis dioecesibus chrtistifidelium
cooperatio moderanda sit
Singulis dioecesibus Episcopi praesunt, ut ipsis est sacrum iniunctum
officium, iidemque omnibus rebus gerendis prospiciunt, quae magisterium,
regimen divinumque cultura spectant : quas partes Episcopi et Praelati, in sua
quisque dioecesi et pro sua cuiusque munerum provincia, optima cum officii
conscientia et partitione implent. Quod autem attinet ad sacerdotes, ad
religiosos sodales, ad monachos sacrasque virgines, et ad ipsos e laicorum
ordine christifideles, his Eucharisticum Sacrificium, Horariae Preces et Mariale
Rosarium uberrimam fioridamque praebent supplicandi materiem, qua christiana
familia ex universo terrarum orbe et privatim et publice Oecumenico Concilio
divina poscat auxilia.
Ceterum id potissimum interest, ut scilicet flagranti precandi studio animi
erigantur, et aliorum quoque ardores alant, ea quidem alacritate et religiosa se
devovendi voluntate, quae in Romano quodam ritu hisce verbis significantur:
instanter, instantius, instantissime: cuiusmodi precatio christianae
multitudinis propria est, quae, securae spei piena, supernam opem laetans
exspectat.
IV. Proposita Concilii ad universitatem christianae et humanae familiae
spectantia
Latissima in orbe terrarum Concilii repercussio
Antequam spirituali huic Nostro colloquio finem imponimus, placet Nobis,
Venerabilis Frater, quaedam addere. Ad aures quoque Nostras nuntia hinc
illincque perveniunt de confidenti observantia, qua hominum opinio ad causas
spectantes sive pacem sive alias christiano affiatu solvendas quaestiones
conversa est, postquam magnum Concilii inceptum non quidem submisse sed sonantis
veluti eloquii efficacitate promptique consilii firmitudine huiusmodi rerum
exspectationem excitavit.
Re vera, indicendi Oecumenici Concilii Vaticani II consilium civilis
societatis cogitationes occupare initio non videbatur. Cum vero tres abierint
anni, ex quo Concilium parari coeptum est, ac praesertim postquam a die undecimo
mensis Octobris usque ad octavum diem mensis Decembris elapsi anni prima
Concilii sessio celebrata est, huiusmodi opus tantam reverentiam in universo
terrarum orbe permovit — etiam apud illos, qui inter se diversas amplectuntur
sententias in religionis, philosophiae reique publicae campo et finibus — ut
iure merito quaerendum sit, an caelestis
gratiae lux hominum animis propior illapsa sit, ut eos ad Christum Iesum ad
eiusque sanctam providamque Ecclesiam paulatim adigat. Observatores acatholici
ad Concilium invitati Ne plura dicamus, libenter animadvertimus nuntia atque
invitationes, eo consilio facta ad separatos ab Ecclesia fratres, qui
christiano tamen nomine gloriantur, ut quosdam mitterent, qui observatorum
testiumque partes sustinentes Oecumenico Concilio Vaticano interessent, felicem,
spectabilem tranquillumque exitum habuisse.
Quod ad Nos attinet, hae invitationes ac singularis honor, quo acceptae sunt
— eo scilicet favore, quo in Ecclesiae et Conciliorum rebus gestis raro evenit —
Nos impellunt ut Nobiscum recogitemus, inde piane portendi, multos iam animos se
applicare ad eam precationem penitus intellegendam, quam Christus Iesus arcano
pervigilio antequam pateretur ad Patrem fecit : Pater, venit hora, clarifica
Filium. tuum, ut Filius tuus clarificet te ... Ego pro his rogo quos dedisti
mihi; quia tui sunt ... Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi,
ut sivnt unum sicut et nos (5).
Concilium Oecumenicum ad omnes homines spectat
Iam perspici licet, id aliquo modo iam contingere. Concilium sane, a Nobis
convocatum, directo Ecclesiae nostrae membra respicit, quae est una, sancta,
catholica atque apostolica. Huc praesertim spectabant proposita Nostra. Attamen,
si in Nostris vel catholicorum tantum negotiis detineremur, aut intra Catholicae
Ecclesiae saepta immoraremur, nonne haec agendi ratio, ut semper Nobis visa est,
iure videretur haud satin Divini Redemptoris respondere mandatis, qui — ut
discipulus ille, quem diligebat Iesus, de eo scripsit —: Ipse est propitiatio
pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi?
(6)
Nonne verum est quod idem Evangelista de Divino Servatore, hominem luce,
afrmat: Lux vera, quae illuminai omnem hominem venientem in hunc mundum?
(7)
Lucas autem, nonne Spiritu Sancto affiante scripsit: Videbit omnis caro
salutare Dei? (8)
Et Paulus quidem, quem vere in Apostolorum et Prophetarum numerum asciscitur,
cum valida voce Romanos alloquitur : Gloria autem, et honor et pax omni
operanti bonum (Iudaeo primum et Graeco) : non enim est acceptio personarum apud
Deum (9).
Quanta sane iucundidate idem ipse Paulus, ad Titum scribens, paucis verbis
humanae salutis mysterii naturam et vim declarat: Apparuit gratia Dei
Salvatoris nostri omnibus hominibus (10).
Bisce locis finem facientes, iuvat Nos S. Ioannis Chrysostomi, gravissimi
atque eloquentissimi S. Pauli interpretis, referre sententiam, qua iam a
iuventute Nostra haud parum commoti sumus: Mementote, Fratres : quod non de
vestra tantummodo vita, sed de universo orbe a votis ratio reddenda est
(11).
Indicia melioris aetatis praenuntia
Quod autem plerique fratres, ab hac Apostolica Sede separati, tanta cum
observantia atque benevolentia erga Oecumenicum Concilium se habuerunt, id
profecto magni solacii causa est. At quanto uberiorem spem caelestiumque
gratiarum vim impetrabimus, si multo effusiorem sincerae nostrae caritatis
afflatum in integra veritate profitenda experti fuerint ii omnes, quotquot
vocati sunt una nobiscum ad eandem fidem eandemque salutem in Christo in eiusque
unico ovili assequendam !
Id ad arcana Dei consilia pertinet, in eoque quasi primos fulgores aspicere
iubemur exspectatissimi illius diei, cuius futurum adventum Christus Dominus
flagrantissimis votis fidentique animo ita salutabat: Et alias oves habeo quae
non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere ... et fiet unum ovile et
unus pastor (12). O quam sancto perfruamur gaudio, si liceat Nobis una cum his
ovibus tam grata legere Dominica verba, itemque suavissimas imagines
considerare, quae in cap. X Evangelii S. Ioannis continentur, in eo loco
praesertim ubi Christus nos instanter admonet: Ego sum ostium: ostium scilicet
per quod intrant oves. Per me si quis introierit salvabitur: et ingredietur et
pascua inveniet (13).
Haec igitur sint vota, quae rursus fidenti animo concipimus: Concilium
Oecumenicum Vaticanum II, quod feliciter inchoatum est, favente Dei gratia, in
Ecclesia tam uberem excitet spiritualium virium copiam, ac tam latos catholici
apostolatus campos aperiat, ut homines, a Sponsa Christi perducti, celsissimas
optatissimasque illas assequantur metas, quas nondum pertingere valuerunt.
Grandis sane spes, quae ad Ecclesiam et ad cunctam hominum familiam
spectat.
De hisce gravibus suscepti officii rationibus in pastorali munere fungendo
nos, Ecclesiae Dei Episcopi, nobiscum recogitemus oportet. Quod doctrinae
catholicae integritatem servavimus atque servamus, ut Sacra Evangelia, veneranda
Traditio, Ecclesiae Patres Romanique Pontifices docent, id procul dubio
supernae gratiae dono exstitit, nobisque meritae laudi vertit. Hoc autem non
sufficit ad divina exsequenda mandata: sive illud, quod sonat Euntes docete
omnes gentes (14), sive aliud, iam in Veteri Testamento relatum: mandavit illis
unicuique de proximo suo (15).
Adhortationes et vota
Venerabilis Frater,
Admodum laetantes tecum Nostras communicamus cogitationes, vesperascente
iam die Epiphaniae Domini Nostri Iesu Christi.
Dum te certiorem libenter facimus, Commissiones Concilii Oecumenici
Vaticani II magna cum omnium alacritate labores Romae resumpsisse, scito
pariter eiusdem Concilii Secretariam ad Concilii Patres in ordine Episcopatus
proxime ea omnia esse missuram, quae pertinent ad perpendenda atque apparanda
schemata quaestionum, ipsarum Commissionum studio concreditarum.
Faxit Deus, ut huiusmodi incensa sedulitate susceptus labor, aspirantibus
precibus universi cleri, omniumque sodalium e Religiosis Familiis utriusque
sexus, quae in terrarum orbe veluti scintillulae diffusae sunt, non modo
apostolicae sollertiae constantem gratiam consequatur, sed etiam uberrimos
fructus progignat, e quibus humani generis salutem laetitiamque praestolamur.
Haec est Iesu Christi gratia, Qui ignem venit mittere in terram (16), ut eo omnia
arderent, in splendore fidei, in fiamma caritatis.
Ut Nostris in Episcopatu Fratribus animum addamus, nil prorsus suavius, nil
ad permovendum aptius censemus, quam verba Sancti Pauli ex epistula ad Colossenses deprompta illis
proponamus. Hic enim gentium Apostolus — o quam vere vas electionis fuit ille!
— ut generosiores animos ad celsa quaeque attingenda atque ad suscipiendos
fortiter labores aeuat, ipsis velati signum haec in lumine ponit: omnia et in
omnibus Christus (17). Deinde sequentia scribit: Induite vos ergo, sicut eletti
Dei, sancti et diletti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem,
modestiam, patientiam: supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis
adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
Super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax
Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et votati estis in uno corpore: et
grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omasi sapientia,
docentes et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis et canticis spiritualibus,
in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis, in verbo,
aut in opere, omnia in nomine Domini lesu Christi, gratias agentes Deo et Patri
per ipsum (18).
Hisce animi sensibus officiorumque nostrorum conscientia affetti, Venerabilis
Frater, in communem sacrumque laborem iterum incumbamus, caelestis gratiae
auxilio unite confisi, in lumine mentis et in laetitia cordis, ad bonum
Ecclesiae Sanctae Dei. Atque ut lumen et auxilium gratiae Dei votis optatisque
Nostris cumulate faveant, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater,
tuoque gregi universo peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die VI Ianuarii, in festo Epiphaniae Domini anno
MDCCCCLXIII, Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LV (1963), n. 3, pp. 149-159.
(1) Act. 20, 28.
(2) Cfr. vv. 1-22.
(3) Sap. 1, 7.
(4) Cfr. Ps. 44, 10.
(5) Io. 17, 1, 9, 11.
(6) 1 Io. 2, 2.
(7) Io. 1, 9.
(8) Luc. 3, 6.
(9) Rom. 2, 10-11.
(10) Tit. 2, 11.
(11) Homilia XV in Matth.
(12) Io. 10, 16.
(13) Io. 10, 9.
(14) Matth. 28, 19.
(15) Eccli. 17, 12.
(16) Cfr. Luc. 12, 49.
(17) Col. 3, 11.
(18) Col. 3, 12-17.