QUINQUE CELEBRANTI*
Quinque celebranti lustra, ex quo sacra Romana purpura decoratus es, tam
felicis eventus memoriam votis ominibusque, quae sincero animi affectu promimus,
tibi gratiorem et laetiorem facimus.
Nec deest salutaribus precationibus gratulatio Nostra. Nam a secretis Sacri
Consilii extraordinariis Ecclesiae negotiis praepositi et in Actionis Catholicae
campo et finibus ingenio et sollertia praeditus, fructuosam operam impendisti.
Posthac Purpuratorum Patrum Collegio ascitus, in Romana Curia multiplici
industria et laboris patienti diligentia praegravibus perfunctus es muneribus;
cumprimis vero Sacro Consilio Seminariis Studiorumque Universitatibus praeposito
Praefectus, magnae rerum provinciae consulens et Albanensis dioecesis sedulus
Episcopus, praeclara tibi comparasti merita. Omnia fausta, omnia felicia
cupientes, Deum supplici prece poscimus, ut te protegat, sospitet, donis
caelestibus ditet, atque horum auspicem, Apostolicam Benedictionem « magno corde
et animo volenti » impertimus, quae caritatis in te Nostrae novum tibi sit
testimonium et pignus.
Ex aedibus Vaticanis, die XII mensis Decembris anno MCMMLXII, Pontificatus
Nostri quinto.
*A.A.S., vol. LV (1963), n. 1, pp. 32-33.