SEPTIGENTI ET QUINQUAGINTA*
Septingenti et quinquaginta mox abibunt anni, ex quo S. Ioannes de Matha,
terrestris vitae cursu confecto, ad caelum migravit. Dilectum Deo et hominibus
cuius memoria in benedictione est (1) decet eum, tam fausta recurrente memoria,
impensiore studio recoli, et quasi nitidiorem lucernam in Ecclesiae candelabro
coruscare. Enimvero salutaris ac rei congruens Sacrarum Litterarum hortatrix
personat vox: « Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua
» (2).
Quapropter Nobis probandum esse censemus a te, dilecte fili, susceptum
consilium, quod eo spectat, ut legiferi patris vestri vita inclita, opera,
merita insigni celebratione honorentur.
Cum Ioannes de Matha et Felix de Valois, fraterno foedere ei coniunctus,
postquam in solitario secessu diu precibus supernum impetraturi affiatum
vacarunt, a Decessore Nostro Innocentio III assecuti sunt ut, nova in Ecclesia
religiosa familia, Ordo SS. Trinitatis ad redimendos ab infidelibus captivos
constitueretur, provido incepto caelestis gratia manifesto affuit. Qui Ordo
profecto prosperi incrementi vires cepit; nam veluti generosa arbor, piantata
apud decursus aquarum, fructum suum dedit tempestivum et folium eius non
defluxit (3). Exquisitissimam messem caritatis, saepenumero heroico ritu
exercitae, abunde protulit et christianae reipublicae adiumentum et solacium
comparavit uberrimum. Historiae vestrae annales replicantibus patent innumera
egregia opera a priscae aetatis sodalibus vestris perfecta, ut captivi
cuiuslibet generis et aetatis e servitute christiani nominis osorum
liberarentur.
Temporis adiunctis mutatis, religioso Instituto vestro alii campi finesque,
evangelica caritate poscente, nunc panduntur, ut nempe animi Christi sanguine
redempti infernae potestatis et peccati mancipio, quod ceteris durius et saevius
est, eximantur. Reapse ad Dei unius et trini gloriam amplificandam, sinceri
fratrum amatores, precum studio, voluntaria corporis afflictatione
ecclesiasticis laboribus vacatis. Cuius navitatis certationem et progressum
singulari cum delectamento conspicientes, flagrantia vota facimus, ut haec magis
magisque vigeat, fioreat ac maiores usque christiano nomini utilitates et
opportuna auxilia praebeat.
Antiquorum sodalium vestrorum magnanimam fortitudinem imita-mini, aemulo
studio pie et fructuose agendi eorum vestigiis insistite. Non solum vovistis
sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem: vestrum est Deo adhaerere;
vestrum est ut nomen arcanae et adorandae Trinitatis solis instar mentibus
nitidior effulgeat, magna in rem usumque vitae strenue deducere.
Bene ominatis verbis id cupientes, ut statae celebritates in honorem S.
Ioannis de Matha feliciter cedant atque salutari cum fructu sui memoriam
linquant perquam suavem ac diuturnam, tibi, dilette fili, et universis Ordinis
SS. Trinitatis religiosis sodalibus et sacris virginibus, Apostolicam
Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Novembris anno MCMLXII,
Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LV (1963), n. 1, pp. 31-32.
(1) Cfr. Eccli.
45, 1.
(2) Eccli. 44, 1-2.
(3) Cfr. Ps. 1, 3.