PIAE CUM CERTATIONE*
Dilette Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Piae cum certatione laetitiae cleri populique Archidioecesis Bonaėrensis,
sub proximi mensis Martii exitum, decem revoluta celebrabis lustra, ex quo ad
sacerdotii gradum evectus es.
Festis ritibus coetibusque, quibus iure merito anniversaria huiusmodi
recoletur memoria, hasce per Litteras, corpore absentes, animo autem praesentes
in communis gaudii auctum bene ominata verba tibi proferimus, quae nescia silere
caritas elicit.
Nec desunt votis aequae gratulationes et laudes. Enimvero in Rosariensi
dioecesi, cui viginti quinque per annos primus Antistes praefuisti, praeclara
dedisti specimina probandi sacri pastoris, quorum adhuc felices successus et
notabiles fructus illic conspici licet. Nam eam sapientiae piena moderatione et
struttura ordinasti, praeter alfa compluribus aedibus sacris, paroeciis et
catholicis scholis exornans. A te curae habitae sunt, ut illic Seminaria maius
et minus et id, quod Praeseminarium nuncupatur, domusque rusticationis sacrorum
alumnis excipiendis exaedificarentur. Alacre quoque tuum evigilavit studium, ut
religiosae populi institutioni consuleretur, Actio Catholica per Argentinae
fines constitueretur, et Actio socialis incrementa susciperet.
Te hisce animi dotibus et meritis praeditum a fel. rec. Decessore Nostro Pio
XII, Sacrae Romanae Purpurae insignibus exornatum, Nos metropolitanae Bonaėrensi
Sedi praefecimus, in qua administranda sueta tua diligentia elucet, propterea
quod eo semper contendis, ut emolumento et decori catholicae religionis et
perquam dilectae patriae profutura molimina perficias.
Tibi laudi vertit, quod, quemadmodum in Eucharistico ex omnibus nationibus
Conventu parando, qui in urbe Bono Aere anno MCMXXXV habitus est, insignes
explesti partes, ita ibidem Marialem Conventum ex universa America et praegrande
illud inceptum, quod « magna sacra missio » nuncupatum est, praeclaro cum exitu
ad rem et effectum adduxisti. Nec sileri
patimnr merita, quae tibi comparas, suetae cum tuae prudentiae iudicio omnium
Argentinae Antistitum Consilio praesidens. Ad humiliores praesertim et
infirmiores allevandos multum operis et studii ponis. Recens quoque viis
ferratis praepositorum longam ac perniciosam contentionem gravibus argumentis
flexanimae eloquentiae tuae, immo ingenii tui, socialis aequitatis cultoris,
laetis ominibus composuisti.
Fausta et felicia quaelibet percupientes, Christi gratiam tibi largis
adfluentem donis invocamus, ut, crescente aevo, ad ulteriora et elatiora pius
amansque recti conscendas, ac Redemptori nostro valide arcteque iunctus, cum S.
Ambrosio effari queas: « ipse oculus noster, ut per illum videamus Patrem;
ipse vox nostra, per quam loquamur ad Patrem; ipse dextera nostra, per quam Deo
Patri sacrificium nostrum offeramus » (1).
llt autem salutarior quinquagesimus sacerdotii tui natalis contingat, id tibi
facultatis facimus, ut, quo volueris die, adsta:ntibus christifidelibus nomine
Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.
Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, et sollertibus Antistitibus Auxiliaribus tuis, cunctoque gregi moderationi tuae commisso
Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX mensis Februarii, anno MCMLXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 3, pp. 159-160.
(1) De Isaac et
anima, 8.