Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam
Benedictionem.
— Ad dilectos Americae Latinae populos cum mens cogitatioque
advolat Nostra, suavissima afficimur laetitia. Eae enim regiones non modo rebus
gestir sunt perillustres, industria ac navitate praestant, ac magnam portendunt
futurae progressionis spem; sed potissimum etiam nitenti Crucis gloriantur
sigillo, quo, providentis Dei voluntate impresso fideliterque custodito, omnes
continentis terrae vestrae gentes catholico nomine merito decorantur. Itidem
regiones istae Virginis Mariae tutelae unice addictae sunt, Quae earum est
regina et sospitatrix validissima.
Quoties sollemnibus fidei pietatisque celebritatibus animo praesentes
interfuimus, et quantum hausimus solacium, cum vos fidelesque vestros allocuti
sumus, firmam fidelitatem erga sanctissimam religionem conspicientes! Et quam
vehementer laetamur, cum ad vestram pastoralem sollertiam convertimus animum,
qua omnibus contenditis viribus, ut accenta a patribus christiani nominis
hereditas a fidelibus integra servetur, in eorumque studio atque existimatione
nunquam non accrescat!
Haud raro tamen fit, ut hisce oblectamenti rationibus aliae admisceantur,
quae anxiam iniciant pectori Nostro curam: eas dicimus, quas vos ipsi,
gravissimi iniuncti oneris conscii, ad Nos filiorum sane pietate rettulistis,
precum Nostrarum auxilium expetentes, verba postulantes quae animum adderent,
securamque agendi ostenderent viam.
Vestram enim vigilantiam pericula non fugiunt, quae fidei et christianae
vitae actioni in istis Nationibus impendent. Quodsi tot tantaque bonae spei
argumenta vobis non deficiunt, vehementer tamen urgemini anxietate cum sciatis
in quibusdam Americae Latinae regionibus, oliin christiana vita florentibus,
Deum eiusque Ecclesiam temerario auso impugnari, atque conatus fieri huiusmodi
malum latius invehendi.
Cum illud Pauli Apostoli: Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus
(Rom. 12, 15) omnes Nostras dirigat rationes et actus, optamus et avemus venerabilibus Fratribus dilectisque
filiis, qui tribulationem patiuntur, singularem Nostram testari benevolentiam,
eosque de instanti prece facere certiores, qua Deum totius consolationis ac spei
roganius, ut ipsis securam tranquillitatem et pacem mature concedat.
Vos autem hortamur enixe, ut pro viribus, prout episcopalis muneris postulat
ratio, ac vobis uti animorum pastoribus copia datur, nihil omittatis, quominus
fideles vobis commissos ab omne genus insidiis, quae ipsis parentur, muniatis.
Quam ob rem, eorum mentibus lumen praebeatis ! Fides enim, christianae vitae
ac fortitudinis fundamentum, si Dei donum est, quod humili oboedientia ab homine
accipi debet, verbo tamen alitur, siquidem fides ex auditu, auditus autem per
verbum, Christi (Rom. 10, 17). Vobis igitur cordi sit animos eorum, apud quos
patris et magistri munere fungimini, securo Evangelii pabulo nutrire, Ecclesiae
magisterio illustrare. Potiores vestras sollicitudines collocetis in tradendis
christianae doctrinae elementis, in pueris, adulescentibus, iuvenibus
religionis praeceptis imbuendis, in catholicis scholis omni nisu fovendis, in
altiore divinae revelationis institutione, in sacris orationibus atque
expeditionibus ad populum variosque civium ordines habendis, ut est singulorum
captus atque necessitas.
Item vestrorum fidelium animos supernae gratiae alimento roboretis ! Cum enim
sciatis sine caelesti adiumento nihil esse validum, nihil sanetum, necesse piane
est, potior cura atque sollicitudo vestra ad id contendat, ut christifideles a
Deo robur et auxilium implorent, ad quaelibet incepta prosperanda,
Eucharistica vita praestent, Sacramentorumque usu vigescant.
In iis pariter fidei studium alatis, iisque suadeatis ut vobis, una cum
utroque clero et sanctimonialibus, adiutricem operam in omni apostolatus
provincia navent, ac praesertim in promovenda Actione Catholica. Ilac certe
ratione ipsi Ecclesiae vivida membra se esse sentient, atque, in opportuna
agmina distributi, religiosae civilique suae cuiusque nationis utilitati se
profuisse gaudebunt.
Quod ut efficiatis, vobis sacerdotum, religiosorum virorum, virginumque Deo
devotarum auxilia opus sunt. Omnes igitur vires in id unum intendatis oportet,
ut eorum numerum, tantis adhuc imparem necessitatibus, augeatis, fraternis etiam
usi adiumentis, quae hac in re Episcopi ac religiosae sodalitates, e reliquis
terrarum orbis partibus, vobis praebent; eorumque laboribus faveatis, incepta
dirigatis, ita ut pastorales vestrae sollicitudiues suum aptius expeditiusque
consequantur effectum, quae ad Dei
regnum in vestris populis firmiter constabiliendum unice spectant.
Equidem regnum hoc non est de hoc mundo (Io. 18, 36); sed ad huius etiam
mundi tranquillitatem et progressionem optime conducit, cum non modo regnum
veritatis, sanctitatis et gratiae, sed etiam regnum sit iustitiae, amoris et
pacis.
Qua super re, cogitatio Nostra praegraves quaestiones complectitur, ad res
civiles, sociales et oeconomicas attinentes, quae vestrarum nationum publicas
administrationes sollicitant, atque ad se convertunt oculos eorum, quibus
conscientiae officio humani generis saluti ac prosperitati consulendum est.
Pro paterna caritate, qua vestros prosequimur populos, quam qui umquam
optamus et cupimus, ut haec opportuniore ratione et quam citissime ad exitum
deducantur. Quam ob causam, hortationes et vota facimus, ut supremi civitatum
moderatores, aliique omnes, in quos tantum onus huiusmodi quaestionum
expediendarum recidit, ea qua par est sedulitate ac sapientia id exsequantur.
Liceat tamen Nobis ipsorum in memoriam reducere, nullum firmum erigi aedificium,
nisi id pro fundamento divinae legis cultum morumque normas habuerit.
Hanc legem, hasce normas Ecclesia sancta enuntiat ac praedicat, ad id etiam
quod civilium, socialium et oeconomicarum rerum provinciam spectat. Nos ipsi
Decessorum Nostrorum doctrinam in hac materia confirmare, eique aliquid addere
voluimus, quod hodierni temporis rerum adiuncta postulare videbantur.
Flagrantissime ideo optamus, ut vestrarum rerum publicarum moderatores,
quemadmodum Nostrum pastorale magisterium tam unanimo studio prosecuti sunt, ita
eiusdem monita ad rem strenue perducant.
Quod autem ad vos attinet, dilecti Filii Nostri ac venerabiles Fratres, qui
populorum estis doctores et duces, vestrum erit christianam de re sociali
doctrinam latius usque provehere, fidelesque concreditos exstimulare — et eos
praesertim, quibus amplior datur agendi facultas — ut eam ad effectum deducant,
neve fallacibus doctrinis ac praeiudicatis opinionibus aures praebeant, quae
populorum prosperitati libertatique aeque ac aeternis animorum commodis nocent;
neve Ecclesiae hostibus opportunitatem dent eam falso insimulandi, quasi huius
etiam vitae necessitates ipsi cordi non sint.
Vobis igitur, vestroque clero, religiosis viris et sanctimonialibus, iisque
omnibus, qui fidem aperte profitentur, vobisque adiutrices manus praebere volunt
ad Dei regni parandos triumphos, summae gravitatis ac spei onus imponitur, iustitiae fraternaeque
caritatis praeceptum non modo verbo, sed in primis re et exemplo confirmandi
atque illustrandi: id dicimus praeceptum, quod socialis Ecclesiae doctrinae
caput ac fundamentum est, idemque anxiis populorum curis et eorum aequis optatis
unum satisfacere potest.
Habetis, dilecti Filii Nostri ac venerabiles Fratres, paterna Nostra vota
atque hortamenta, quibus acuimus simul probatam virtutem vestram, simul eorurn
omnium voluntatem, qui Nobiscum ac vobiscum Americae Latinae augescenti
utilitati et mansurae paci prospicere cupiunt, a quibus cunctae hominum
familiae securitatis et iugis progressionis pignora manant.
Quae ut cito ad felicem deducantur exitum, praesentissimum Dei auxilium
praesidiumque cotidie invocamus, simulque preces, quas catholici homines toto
terrarum orbe ad mentem Nostram certatim fundunt, spiritualibus Americae Latinae
necessitatibus peculiariter destinatas volumus.
Supernorum autem bonorum conciliatricem, ac propensae voluntatis Nostrae
testem, vobis, una cum utroque clero, sacris virginibus, christiano grege,
iisque praesertim, qui rerum publicarum istius continentis terrae rationes
gerunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 1, pp. 28-31.