SEMPER EXPECTATUS*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Semper
exspectatus et colendus, qui quotannis tibi redit dies, quo consecratus es
Episcopus, mox sollemnior illucescet: quinque enim implebuntur lustra, postquam
pontificali honestatus es infula.
Quae anniversaria memoria tibi et christifidelibus, quos moderaris, iusta
erit causa laetitiae, itemque pro sacrosancto religionis officio locum dabit
reddendi Deo festo rito gratiarum actiones, qui longum a te emensum viae spatium
beneficiis conspersit caelestibus.
Cuius felicitatis recensendum eventum tibi, Dilecte Fili Noster, libenti
volentique animo ominibus votisque honoramus idque pro certo habemus caritatis
Nostrae apertura testimonium tibi solacio fore atque ad praeclariora et potiora
appetenda valido incitamento.
Gratulamur tibi merita, quae, huic Petri Sedi arcte addictus, in pastorali
fungendo munere pius et sollers e cotidiana sollicitudine et labore collegisti :
imprimis vero gratulamur fructuosum divini verbi enuntiandi studium et in egenos
curas.
Tum utilis sonat laus, cum humanos nisus ad meliora appetenda acuit. Divino
igitur fultus auxilio et lurnine, sine quo nihil possumus, quocum possumus
omnia, fac in monte Domini, crescente cum aevo sapientia, ad celsiora usque
dirigas gressum, ac tum boni pastoris, tum franciscalis sodalis elucentiorem in
dies exhibeas formam virtutis et amabile decus: tuum praeesse magis magisque
sit prodesse, et potestate fungi sit Deo et Ecclesiae rationibus et utilitatibus
puri pectoris invicta cum constantia servire.
Haec tibi ex animo ominati, ea quae votis promimus, admotis summo omnium
bonorum Largitori precibus confirmamus. Nam scito quidquid tibi evenerit
optabile et salutare, et gregi, quem pascis, profuturum, Nobis nullo non tempore
fore pergratum.
Quo autem salutarior
quintus et vicesimus episcopatus tui natalis contingat, id tibi facultatis
facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro
Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposito.
Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dělecte Fili Noster, sollertique
Antistiti Auxiliari tuo, cunctoque gregi moderationi tuae commisso, Apostolicam
Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.
Datum Romae, apud Sanctum Petram, die XII mensis Octobris, anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 13, pp. 715-716.