IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD IOANNEM TIT. S. AGATHAE
S. R. E. PRESB. CARDINALEM D'ALTON,
ARCHIEPISCOPUM ARMACHANUM,
QUINTO ET DECIMO EXEUNTE SAECULO
A S. PATRICII PIO DECESSU
HIBERNORUM APOSTOLI*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Hibernorum
Apostoli S. Patricii a pio decessu cum quintum et decimum impleatur saeculum,
per Hiberniae fines ac praesertim ista in urbe, quae eius fuit honoris sedes,
tanti eventus recolendae memoriae congruentia apparantur sollemnia.
Ubi de hac proxima sacra celebratione disposita consilia recens cognovimus,
id causae profecto habuimus, cnr tibi, Dilecte Fili Noster, et sollertibus
Collegis tuis Antistitibus ob bene impensum religionis studium et meditatam
providentiam valde gratularemur. Inde enim continget — hoc quidem securo animo
prospicimus et speramus — ut sanctissimi viri recensitati res gestae vividiore
in lumine collocentur, et, cum magnificentissima beneficia per eum inclitae
Hibernae genti impertita. clarius inde pateant, ad christianae pietatis officia
implenda, eius vestigia et exempla secuti, aemula contentione exardescatis.
Patriae historiae annales replicantibus manifestum est mirum quoddam et
singulare exstitisse, quo maiores vestri ad Christi lumen et regnum amplectendum
deducti sint. Duo namque sunt Evangelii praeconum ordines : alteri, qui plerique
esse solent, in parvula latissimi Dominici agri portione desudant, ibique
saepenumero serunt et non colligunt, aut colligunt et non severunt; alteri
vero, pauci quidem et praestantissimi, triumphalem quandam supernam gratiam
nacti, dum vivunt, integras nationes sanctissimae Crucis imperio subiciunt.
Talis Patricius fuit, in quo apostolatus domina insignissimum emicuit. Nam, cum
Europae regiones, magna ex parte idolorum cultui et ethnicorum erroribus
mancipatae, tenebris obvolverentur, Hibernia per Patricium evangelica radiata
est luce, eaque divini Redemptoris gregis, quem Petrus pascit, lectissima pars
effecta est.
Quare probe ei Nationi
convenire potest illud, quod per Oseam prophetam divinum personuit oraculum:
Sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus ... et dicam non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet:
Deus meus es tu (1).
Quodsi S. Patricii inclita virtus tot evangelicos eximios attulit fructus,
Hibernorum ad christianum dogma amplectendum docile obsequium, conexa virtute,
sibi et posteris uberrime profuit.
Enimvero maiores vestri non solum catholicam fidem pie coluerunt, sed ad eam
propalandam navam ardentemque operam contulerunt, cum persuasum sibi haberent ad
omnes gentes pertinere a Christo Divino Redemptore partam salutem, et tune oh
susceptam Evangelii lucem Deo acceptas agi gratias, si ad eam longe lateque
diffundendam generosi incumberent conatus. Quis ignorat peregrinatorum gesta
monachorum, qui istinc profecti vicinas et longinquas oras christianis doctrinis
et praeceptis imbuerunt, qui saepenumero illuc ad publicos perpoliendos mores
liberalia studia et dulce sonantia Latina carmina afferentes, de christianae
humanitatis cultu egregie meriti sunt? Nimirum praeter alios nobili fama
clarescunt sanctissimi viri Columba, Brendanus, Aidanus, Columbanus, Kilianus,
Vergilius, Rumoldus, Gallus, Cataldus.
Nec minore celebritate eminet nomen S. Malachiae, Archiepiscopi Armachani et
Apostolici legati per universam Hiberniam, qui a S. Bernardo Abbate, cum in eius
coenobio amicus et hospes diem obiisset supremum, suavissimis laudationibus
celebratus est, Angelus appellatus « Angelus erat non minus puritate quam nomine »
(2); itemque vivax superest
memoria S. Laurentii, Dublinensis Archiepiscopi, qui in patriae vestrae finibus
a Decessore Nostro Alexandro III munus apostolicae legationis accepit.
Asperrimos casus saepe et diu duravit maiorum vestrorum erga Ecclesiam
Catholicam intemerata fidelitas: haud raro egestatibus, laboribus, exiliis
vexati sunt; ludibria et verbera experti, insuper et vincola et carceres ...;
tentati sunt, in occisione gladii mortai sunt (3). Interdum Martyrum effuso cruore
solum vestrum rubuit; in quibus gloriosis certaminibus lecta palma a Beato
Oliverio Plunket, in acie fortium fortissimo, in praesens singolari
consideratione digna est; propterea quod S. Patricii et tuam episcopalis honoris
cathedram virtute et martyrio decoravit.
Missionalis operae studium, quod Hibernis.praecipuo honori semper fuit,
singulari quoque ornamento collustratur. Evenire autem solet, ut una aliave
christiana natio plures aut minores numero sacerdotes e sinu suo progignat et
edat. Diletta vero Hibernia, sacrorum administrorum utriusque cleri et
religiosarum sodalium fecundissima parens et altrix, nulli genti hac in re est
secunda, nullique cedit. Enimvero ea Anglico sermone utentibus populis,
praesertim in Magna Britannia, in America Septemtrionali et Australia lectas
sacerdotum cohortes comparavit et comparat; ac postremis temporibus Evangelii
praecones etiam ad extimas orbis terrarum oras crebros ac strenuos mittit.
Sacerdotii gloriam, quae ipsis insigne parit virtutis decus, indemnem Hiberni
servent, etiam ventura per saecula de communione sanctorum latte crescentem
meritorum segetem sibi demetentes.
Nec tacere volumus aliud, quod recordari suave delectamentum et optimam spem
ex se parit. Pia et religiosa animorum vestrorum voluntas hoc servat sollemne,
quod arta eum Petri Sede necessitudo apud vos semper exculta est. Hoc profecto
quasi hereditarium bonum ab ipso S. Patricio excepistis, qui, a Decessore Nostro
S. Caelestino I ad vos missus, cum Apostolicae Sedi deditissimum se
profiteretur, suos cohortari solebat, ut essent veri nominis christiani iidemque
et Romani. Quapropter agendis istis eum gaudio celebritatibus admodum congruens
esse putatur, si salutare huiusmodi vinculum memorando eluceat et honorabilibus
propositis firmius usque solidetur. In his unum magnopere Nobis tordi est:
Romae Pontificium Hibernicum est Collegium, ubi letti sacrorum alumni in
exspectationem et spem Ecclesiae succrescunt, quod quidem magni aestimamus nec
minus diligimus; facite, ut curis vestris adsiduis fruens, id tutela vestra
securuui stet, vigeat, fioreat.
Haec imo e pectore ominati, patrocinio S. Patricii, patriae vestrae
fulcimenti et decoris, vos vestraque commendamus et credimus. Is qui est fratrum
amator ... et multum orat pro populo et universa sancta civitate (4), augustae et
adorandae Trinitatis caelestia dona uberrima vobis deposcat, vos tueatur,
protegat et in melioris aevi adventum servet. Gratia Domini nostri lesu Christi
et caritas Dei et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen
(5). Horum bonorum pignus, Apostolicam Benedictionem, tibi, dilecte Fili Noster,
atque clero et christifidelibus archidioecesis istius et universae Hiberniae
peramanter et perlibenter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Februarii, anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 4, pp. 217-220.
(1) II, 20, 24.
(2) S. Bernardus, De Malachia Episcopo, sermo secundus, 5.
(3) Hebr. XI, 36, 37.
(4) Cfr. II Mach. XV, 14.
(5) II Cor. XIII, 13.
|