PUBLICAE UTILITATIS*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Publicae utilitatis molimina religione consecrare atque iis operibus, quae
humana industria praegrandia perfecit, augustissimo Dei nomine invocato,
supernam propitiare gratiam, genti cuilibet perquam salutare et honorificum est,
cum hoc insigne decus pietatis demonstret et futuri incrementi spem optimam
edat.
Quapropter meritam laudem, haud sine paterni animi iucunde commoti affectu,
dilectae Nobis Brasiliae ideo tribuimus, quod, cum urbs « Brasilia », novum
Foederatarum illarum Civitatum caput, inauguranda sit, fidei studio et
sanctissimis caerimoniis conditae eidem urbi supernae maiestatis tutelam
praesidiumque exposcere percupit.
Qui sacri dedicationis ritus ut sollemniores contingerent et Nos ipsi quodam
modo gentis inclitae festis adessemus laetitiis, ab iis qui illic potestate
pollent expetitum est, ut aliquem e Purpuratorum Patrum Collegio mitteremus, qui
Nomine Nostro statis celebritatibus praesideret.
His concedentes optatis re mature perpensa, te, Dilecte Fili Noster, Legatum
Nostrum renuntiamus et deligimus, qui inaugurandam Brasiliam tuae dignitatis
praesentia decores et vota, quae pro eius prosperis secundisque rebus promimus,
sueto tibi diserto pioque sermone explices. Christianae humanitatis cultus fax
sit, quae in urbe Brasilia in exemplum fulgeat et radios suos inde longe lateque
fundat: christiana sapientia ibi consilia regat, mores sanctitate et nobilitate
collustret; stabilis sit concordia civium; fortitudo et lenitas, integritatis
custos iustitia, in advenas comitas, serena festivitas, melioris aevi fiducia,
fraterna officia, pax ibi domicilium lectissimum inveniant.
Quidquid est regale, celsum, rectum colat prodatque Brasilia, cuius nomen
sera in aeva etiam longinquis oris venerabilius et amabilius usque sonet.
Exordia igitur ei felicia et fausta sint: quod bono auspicandum est omine,
durabile et firmum perpetuo vigescat et floreat.
Haec verbis Nostris loquere et adhortare, cum honesta legatione illic
fungeris.
Quae ut exspectationi pares assequatur effectus tibi, Dilecte Fili Noster,
divini auxilii auspicem, Apostolicam Benedictionem elargimur, eandemque per te
universis, qui Brasiliae dedicandae celebritatibus intererunt, libenter
pertinere volumus.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die X Martii, anno MCMLX, Pontificatus
Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 6, pp. 387-388.