IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATI MARTINI DE PORRES, CONFESSORIS,
LAICI PROFESSI EX ORDINE PRAEDICATORUM
HOMILIA IOANNIS PP. XXIII*
Basilica Vaticana
Die VI mensis Maii a. MCMLXII
Noster omniumque animus, qui Christi disciplinam profitentur, ad gravissimum
illum Concilii Oecumenici Vaticani Secundi eventum potissimum fertur; quippe in
quo spes defigantur non dubiae fore, ut novo quodam vigore iuvenescat Mysticum
Christi corpus, hoc est Ecclesia. Eo igitur in primis spectant, hoc temporis
spatio, sive acta sive coepta Nostra, quibus Sponsae suae intaminatae regimen
sanctissimus hominum Redemptor hisce in terris tradidit. Quam ob rem vel ritus
sollemnissimus, qui nunc in huius Vaticani templi maiestate peragitur, ad
idipsum maxime conducere videtur; quandoquidem Nobis virum insignis
singularisque virtutis ad Sanctorum Caelitum numerum summa caerimonia
ascribentibus in animo erat significare, nihil optabilius a Concilio exspectari
posse quam si Ecclesiae filios ad sanctioris vitae propositum id incitavisset.
Porro Martinus suae exemplis vitae demonstrat ea nos via posse salutem et
sanctitatem consegui, quam Christus Iesus ostendit: si videlicet primo Deum
dilexerimus ex toto corde nostro, in tota anima nostra et in tota mente
nostra; secondo autem, si proximos nostros dilexerimus sicut nosmetipsos
(1).
Quapropter primum omnium, Martinus iam a puero Deum, Parentem omnium
dulcissimum, adamavit : iisque certe significationibus, ingenuis et simplicibus,
quibus profecto Deus ipse non delectari non posset. Postquam vero in
Dominicianum Ordinem ascitus est, eius tantopere pietas incensa est, ut non
semel, cum funderet preces, abalienata a rebus omnibus mente ad caelestia rapi
videretur. Eius enim animo illud infixum haerebat, quod Catharina Senensis his
asseveraverat verbis
Consentaneum profecto est, eum qui amat redamari. Is Creatori suo potum
praebere dicendus est, qui pro amore amorem reddit (2). Cumque illi esset
perspectum, Christum Iesum passum esse pro nobis ... Cumque peccata nostra
pertulisse in corpore suo super lignum (3), eum praecipuo amore prosecutus est
Cruci affixum, cuius cum cruciatus acerbissimos contemplaretur, temperare sibi
non poterat, quin fleret uberius. Dilexit item singulari caritate augustissimum
Eucharistiae Sacramentum, quod, plerumque abditus, multas horas in templi
sacrario adorabat, quoque quanta maxima crebritate poterat enutriri cupiebat.
Incredibiliter praeterea beatissimam Virginem Mariam amavit, eamque semper
tamquam Matrem suavissimam caram habuit.
Deinde vero Sanctus Martinus, Divino hortanti Magistro obsequentissimus,
summa prosequebatur fratres caritate, ex incorrupta fide demissoque animo orta.
Atque homines diligebat, quia tamquam Dei filios fratresque suos sincere
existimabat; immo eos plus quam seipsum diligebat, quandoquidem, qua erat
humilitate, omnes seipso iustiores melioresque putabat. Ad summam, his motus
sensibus ea benevolentia complectebatur proximos, quae germanos addecet
christianae fidei heroes.
Aliorum enim excusabat menda; vel acerbissimis iniuriis ignoscebat, cum sibi
persuasum esset, se ob commissa peccata multo gravioribus dignum esse poenis ;
sontes ad bonam frugem reducere omni studio contendebat; aegrotis assidebat
benignus; tenuioribus cibum, vestes et medicamenta suppeditabat; agricolas, et
homines vel nigrae cutis vel mixto genere natos, qui tunc temporis abiecta quasi
servitia habebantur, omni auxilio et sollicitudine, quantum in sua erat
potestate, fovebat: ita ut Martinus a caritate vulgo mereretur appellari. Qua in
re id etiam animadvertendum est, illum vias atque rationes secutum esse, quas
pro illis temporibus novas prorsus censuerimus, atque adeo nostrae huius aetatis
quasi praenuntias. Quam ob causam iam a Decessore Nostro fel. rec. Pio XII
Martinus de Porres omnium socialium institutorum, in Peruviana Republica
exsistentium, patronus renuntiatus est (4).
Tanto autem animi ardore Christi itineribus ivit Martinus, ut ad perfectam
cumulatamque virtutem perveniret, immo se quasi hostiam immolaret. Vocante enim
Divino Redemptore, religiosam vitam professus est, ut absolutioris sanctitatis
vinculo se obligaret. Atque in ipso Coenobio satis non habuit ea diligenter
servare, quibus ob nuncupata vota obstringeretur, sed castitatem, paupertatem
oboedientiamque tam integre coluit, ut eum et sodales et moderatores expressam
virtutis imaginem continenter ducerent.
Ex huiusmodi sanctitatis lumine ea suavitas et dulcedo profecta est, qua dum
viveret, ipsamque post mortem, omnium sibi conciliavit animos, etsi varia
origine et humanitate distinctos; indeque nunc aptissime intellegimus, cur
tennis demissusque Peruvianae nationis filius illi Sanctae Catharinae Senensi
comparatus sit, quae et ipsa Dominicianae familiae micantissimum habetur sidus,
quaeque in sanctorum album quinque abhinc saecula relata est: haec, quia
praeclara doctrina et animi firmitate excelluit, ille, quia usum agitationemque
vitae ad christiana praecepta, in omni vita, conformavit.
Venerabiles Fratres et dilecti filii, ut in exordio sermonis Nostri
declaravimus, opportune admodum contingere putamus, ut volvente hoc anno, quo
Oecumenicum Concilium celebrandum decrevimus, Martino de Porres Sanctorum
Caelitum honores deferantur. Siquidem christianae sanctitudinis fastigia, quae
ipse attigit, praeclarique virtutis fulgores, quibus tota eius vita in exemplum
enituit, eiusmodi sunt, ut in eo veluti salutares fructus contemplari liceat,
quos ex proximo sollemnissimoque eventu sive catholicae Ecclesiae sive universae
hominum consortioni potissimum exoptamus.
Nam sanctus hic vir, qui alloquio, exemplo virtuteque sua alios ad religionem
tantopere allexiit, nunc etiam, tribus saeculis ab ipsius obitu exactis, mirum
in modum mentes nostras ad caelestia erigere valet. Non omnes, pro dolor,
superna haec bona, ut oportet, intellegunt, non omnes in honore habent; quin
immo multi in vitiorum oblectamenta proni ea vel parvi pendunt, vel fastidio
habent, vel prorsus neglegunt. Utinam Martini exemplum plurimos salutariter
doceat, quam suave et quam beatum sit, Iesu Christi vestigiis insistere eiusque
divinis mandatis parere.
Habetis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, summis lineamentis adumbratam,
sancti huius Caelitis imaginem menti propositam. In eam igitur mirabundi
intueamini, ac pro peculiari cuiusque condicione excelsam eius virtutem in
vestros referre mores contendite. Id efpiciat praesertim animosa iuventus, quae
hodie tot tantisque insidiis ac periculis circumvenitur. Imprimisque Peruviana
gens, Nobis sane carissima, avitas suas catholicae religionis glorias aemuletur,
ac deprecatore S. Martino de Porres, nova Ecclesiae edat virtutis sanctitatisque
exempla. Amen.
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 6, pp. 306-309.
(1) Cfr. Matth. 22, 36-38.
(2) Cfr. S. Cath., Epistula 8.
(3) Cfr. 1 Petr. 2, 21-24.
(4) Cfr. Litt. Ap. die X Iun. a. MCMLV datae.
|