LITTERAE ENCYCLICAE
SACERDOTII NOSTRI PRIMORDIA
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP.XXIII
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES
PRIMO EXEUNTE SAECULO
AB OBITU S. IOANNIS M.B. VIANNEY
(1)
Sacerdotii nostri primordia uberibus suavibusque cumulata solaciis, eventum, quo
penitus vehementerque commoti sumus, Nobis in memoriam reducunt: sacra scilicet sollemnia
die 8 lanuarii anno 1905 in Petrianae Basilicae maiestate habita, cum Ioannes Maria
Baptista Vianney, humillimus Galliae sacerdos, Caelitum Beatorum fastis adscriptus est.
Paucis videlicet ante mensibus Nosmet ipsi sacerdotii dignitatem assecuti, in
admirationem idcirco rapti sumus, quod praeclarum illud sacerdotalium virtutum exemplar
Decessor Noster fel. rec. S. Pius X, olim oppiduli Saltiani curio, tunc tantopere
laetabatur universis animorum moderatoribus ad imitandum proponere. Haec autem post tam
diuturni temporis spatium animo repetentes, Redemptori Nostro immortales adhuc grates
agimus [546] hoc de insigni beneficio, quo, utpote efficaci supernoque virtutis
incitamento compulsi, sacra munera auspicati sumus.
Meminisse quoque iuvat, eo ipso die, quo huic Caeliti Beatorum honores tributi sunt,
nuntium ad Nos pervenisse, episcopalem dignitatem clarissimo illi Praesuli Iacobo M.
Radini Tedeschi collatam esse, qui paucis subinde interiectis diebus Nos, ut ipsi operam
praestaremus, accivit; eumque magistrum ac parentem amantissimum experti sumus. Ac
praeterea una cum ipso, sub eiusdem anni 1905 exordiis, primum pie peregrinati sumus ad
pagum, qui vulgo Ars appellatur, quique, ob Curionis huius sanctitudinem, tam praeclaram
nominis famam adeptus est.
Itidem non sine peculiari Dei Providentis consilio contigisse arbitramur, ut quo anno
1925 episcopali munere aucti sumus, Summus Pontifex fel. rec. Pius XI, mense Maio
exeunte, humili Curioni Arsiensi honores Sanctorum Caelitum decerneret. Cui quidem Summo
Pontifici, in homilia tunc habita, pergratum fuit ante omnium oculos ponere «exilem
loannis Baptistae Vianney corporis figuram, cervicem nivea promissi capilli quasi corona
nitentem, et gracilem vultum ieiuniisque confectum, ex quo humillimi suavissimique animi
innocentia adeo et sanctitas perlucebat, ut, primo adspectu, multitudines hominum ad
salutares cogitationes revocarentur». (2)
Paulo post idem Decessor Noster, anno vertente quinquagesimo a suscepto sacerdotio,
S. loannem Mariam Vianney, cuius patrocinio iam pridem S. Pio X animorum curatores
Galliae concreditos voluerat, «ad spirituale parochorum bonum ubique terrarum
promovendum», (3) caelestem eorum omnium
Patronum constituit ac declaravit.
Haec Decessorum Nostrorum acta, Venerabiles Fratres, quae eventuum memoriam coniunctam
habent ad recolendum gratissimam, opportunum duximus per Encyclicas has Litteras [547]
mente repetere, cum proxime saeculum exeat, ex quo sanctus hic vir, sacri ministerii
laboribus per quadraginta annos actuosissime exanclatis plane fractus, ac sanctimoniae
fama ubique praeclarus, die IV Augusti, anno 1859 ad superos pientissime evolavit.
Benignissimo igitur Deo grates persolvimus, quod non modo hic Caeles sanctimoniae suae
fulgore iam geminis in magni momenti rerum adiunctis praeluxit sacerdotali vitae Nostrae,
verum etiam quod primis hisce Pontificatus temporibus opportunitas Nobis oblata est, tam
inclitum animorum pastorem, saeculari hac data faustitate, sollemniter commemorandi.
Vobis autem, Venerabiles Fratres, facile perspectum erit, Nos curas cogitationesque
Nostras per has Litteras ad sacri Ordinis viros, filios Nobis sane carissimos, potissimum
convertere; quos quidem enixe adhortamur omnes eos imprimis qui pastorali
ministerio dant operam ut intento animo considerent mirifica sancti huius viri
exempla, qui olim eiusdem sacerdotalis muneris particeps, nunc est caelestis ipsorum
Patronus constitutus.
Plura quidem a Summis Pontificibus doctrinae monumenta edita sunt, quibus sacrorum
administris sacerdotalium munerum granditas declaratur, ad eaque rite obeunda via
sternitur ac munitur. E quibus, ut recentiora, quae ceteris gravitate praestant,
memoremus, vobis peculiari modo commendare cupimus sive S. Pii X fel. rec. Apostolicam
Adhortationem, cui index Haerent animo, (4) quae
Nos a sacerdotio recentes ad flagrantioris pietatis studium exacuit, sive admirandas
prorsus Encyclicas Litteras, a Decessore Nostro fel. rec. Pio XI promulgatas, quae a
verbis incipiunt Ad catholici sacerdotii, (5)
sive denique, ad proximum Decessorem Nostrum quod attinet, Apostolicam Adhortationem,
quae Menti Nostrae (6) inscribitur, necnon trinas
eas allocutiones, quibus ipse, cum S. Pio X [548] Sanctorum Caelitum honores decrevit,
egregie omnino sacri Ordinis partes ac lineamenta descripsit. (7) Quae documenta Venerabiles Fratres, vobis procul dubio omnia comperta
sunt. Sinite tamen ut ex sermone, post proximi Decessoris Nostri mortem vulgato, excerpta
verba referamus, utpote quae magni illius Pontificis sollemne ac supremum exstent ad
sacerdotalem sanctimoniam hortamentum: «Sacri Ordinis charactere Deus sancitum
voluit aeternum illud amoris foedus, quo praeter ceteros diligit sacerdotes suos; qui
proinde tenentur praecipuam hanc Dei caritatem sanctitudine vitae rependere
Clericus igitur vir delectus e populo habendus est, singulari omnino modo supernis
muneribus cumulatus, divinae particeps potestatis, et, ut paucis dicamus, alter Christus
Ipsi iam non sibi vivendum est; eodemque modo eum non familiares suos, non amicos,
non terrenam patriam solummodo sibi quaerere fas est
Caritate erga omnes prorsus
flagret oportet. Quin etiam cogitata ipsa, voluntas, animi sensus iam non ad eum
pertinent, sed ad lesum Christum, qui ipsius vita est». (8)
Ad haec ipsa sacerdotalis vitae fastigia S. Ioannes Maria Vianney nos omnes profecto
allicit vehementerque compellit. Ut igitur in id ipsum nostrae aetatis sacerdotes
potissimum contendant, Nobis pergratum est adhortationes addere Nostras. Eorum curas
sollicitudinesque probe novimus, novimus quibus difficultatibus hodie apostolica eorum
actio praepediatur. Quodsi conquerimur, fluctibus huius saeculi quorundam iactari animos
ac lassitudine torpescere, attamen Nobis etiam experiundo cognita sunt aliorum longe
plurium et fides inter ardua firma, et studiosa animi inflammatio, qua haud pauci ad
optima quaeque generose contendunt. lamvero ad utrosque, cum sacerdotio initiati sunt,
Christus Dominus haec verba suavitatis plena convertit: «lam non dicam vos servos
sed amicos». (9) [549] Utinam Encyclicae
hae Nostrae Litterae ad divinam hanc amicitiam alendam adaugendamque opem afferant clero
universo, quippe cum hoc praesertim capite gaudium et fructus omnis sacerdotalis muneris
contineantur.
Nobis consilium non est, Venerabiles Fratres, singulas, quae ad hodiernam sacerdotalem
vitam spectent, quaestiones attingere; immo, S. Pii X vestigiis presse insistentes,
«nihil plane inauditum vobis aut cuipiam novum dicemus, sed quae certe commeminisse
omnes oportet». (10) Nam huius Caelitis
animi lineamenta, si modo debita in sua luce ponantur, id profecto habent, ut per pronum
nos iter adducant ad ea consideranda, quae omni aetate vigere necesse est, in praesens
autem tantum habent momenti, ut ad ea peculiari ratione suadenda, hac data saeculari
commemoratione, obstringi Nos Apostolico munere videamur.
Catholica Ecclesia, quae ad Sanctorum Caelitum honores hunc sacri Ordinis virum evexit
«pastorali studio et iugi orationis ac paenitentiae ardore mirabilem», (11) post exactum saeculum ab ipsius obitu materno
affecta gaudio eum universo clero ad imitandum proponit, utpote qui sive sacerdotalis
asceseos, sive pietatis praesertim Eucharisticae, sive denique pastoralis alacritatis
exemplar refulgeat praestantissimum.
I
Iamvero, de S. Ioanne Maria Vianney sermo institui nequit, quin sponte menti
obversetur sacerdotis imago, qui singularem in modum voluntaria corporis afflictatione
praestans ac Dei amore proximorumque procuranda salute unice ductus, alimentis somnoque
fere omnino abstinebat, asperrimis paenitentiae actibus vacabat ac praesertim semet ipsum
strenua animi fortitudine abnegabat. Quod quidem vivendi genus non omnes, [550] pro
certo, christifideles amplecti tenentur; nihilominus divino consilio provisum est, ut
nullo non tempore in Ecclesia tales habeantur animorum pastores, qui Spiritus Sancti
afflatui obsecuti, hoc non dubitent iter aggredi, quandoquidem eiusmodi praesertim agendi
ratione homines non pauci ab errorum vitiorumque illecebris ad rectum tramitem et ad
frugem bonam facilius revertuntur. Admirabile autem devovendi se studium, quo
S. Ioannes
Vianney «acerbus sibi, lenis in alios» (12) tantopere praestitit, opportune luculenterque admodum in memoriam reducit
praecipuas partes, quas sacerdotes, ad vitae perfectionem sibi propriam quod attinet,
paenitentiae virtuti tribuant oportet. Decessor Noster fel. rec. Pius XII, ut doctrinam
hanc satius illustraret et a quorumdam non rectis dubitationibus vindicaret, negavit
quidem «clericalem statum utpote talem et prout ex divino iure procedit
ob naturam suam, vel saltem ob eiusdem naturae postulatum quoddam, exposcere ut ab
eisdem sodalibus evangelica consilia serventur»; (13) ac iure merito rem hisce conclusit verbis: «Clericus igitur non vi
divini iuris evangelicis consiliis paupertatis, castitatis, oboedientiae
devincitur». (14) Attamen germanam
eiusdem Summi Pontificis mentem, de cleri sanctimonia tantopere solliciti, procul dubio
detorquet ac perpetuo de hac re Ecclesiae magisterio contradicit, qui exinde inferre
audeat, clericos minus quam religiosos sodales officio adstringi ad evangelicam vitae
perfectionem contendendi. Res enim prorsus aliter se habet; siquidem ad sacerdotalium
munerum debitam perfunctionem «requiritur maior sanctitas interior, quam requirat
etiam religionis status». (15) Quodsi
ecclesiasticis viris, ut reapse hanc morum sanctitudinem adipisci valeant, non vi
clericalis ipsius status consilia evangelica praecipiuntur, eis nihilominus, quemadmodum
christifidelibus universis, eadem consilia patent veluti tutissimum iter [551] ad optatam
christianae perfectionis metam contingendam. Ceterum, quod Nobis magno solacio est, quam
multi hodie sacerdotes, generosa virtute praediti, se id ipsum sentire ostendunt, qui,
etsi dioecesano clero adscripti, a piis consociationibus auctoritate Ecclesiae probatis
opem et auxilium postulant, ut perfectionis viam facilius atque expeditius ingredi
queant!
Plane autem sibi persuasi, «eximiam sacerdotii dignitatem in imitatione Christi
totam consistere», (16) ecclesiastici
viri quam maxime pronas aures praebere debent his Divini Magistri monitis: «Si quis
vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me» (Mt
16,24). Memoriae traditum est, «sanctum Arsiensem Parochum hanc dominicam
sententiam saepe attento animo perpendisse, eamque statuisse in suos mores
referre». (17) Quae suscepit alacer,
opitulante divina gratia, virtute summa operi instans perfecit; suoque exemplo per varia
virtutis officia sacerdotalis asceseos tutum adhuc commonstrat terendum iter, in quo
claro micant fulgore eius paupertas, castitas, oboedientia.
Paupertatis imprimis testimonium habete. Qua virtute humilis Arsiensis Curio aemulo
studio Asisinatem Patriarcham imitatus est, cuius disciplinam in Tertianorum
Franciscalium Ordinem ascitus fideliter servavit. (18) Dives in alios, sibi autem pauperrimus, vitam transegit ab huius mundi
fluxis periturisque bonis prorsus abstractus, eiusque animus impedimentis hisce liber
atque expeditus, latissime pater potuit miseris omne genus, qui undique ad eum solacium
impetraturi turmatim confluebant. «Secretum meum - aiebat - captu facillimum est.
Paucis enim his concluditur verbis: omnia donare, sibi autem nihil retinere». (19) Quae externorum bonorum absti[552]nentia
effecit ut pauperibus, praesertim paroeciae suae, sedulas exquisitasque curas adhiberet.
Humanissime erga eos se gerebat eosque complectebatur «sincera caritate,
benignitate summa, immo cum reverentia». (290) Commonebat numquam egenos spernendos esse, quandoquidem eorum contemptus
in Deum ipsum recidit. Cum autem mendici ad ipsius pulsabant fores, eos amanter
excipiebat, vehementerque gaudebat se ita illos alloqui posse: «Ipse quoque in
egestate vivo; ego de vobis unus sum». (21) Atque sub vitae exitum ipsi iucundum fuit effata eiusmodi iterare:
«lam laetus profecturus sum; nihil amplius possideo; atque adeo, cum benignissimo
Deo me advocare placuerit, promptus ac paratus abibo». (22) Exinde iam vobis, Venerabiles Fratres, perspectum est, quo animo
adhortemur omnes, quotquot habemus sacerdotii participes dilectissimos filios, ut haec
paupertatis caritatisque exempla secum mente revolvant. «Quotidianis experimentis -
haec scribendo, Pius XI ad S. Ioannem M. Vianney nominatim spectabat - cognitum est
tenuioris vitae sacerdotes, qui ex evangelica doctrina suis reipsa utilitatibus nullo
modo inserviant, mirifica semper conferre in christianam plebem beneficia». (23) Idemque Summus Pontifex, cum de hodierna
humanae societatis condicione ageret, sacerdotibus quoque, non minus quam ceteris, haec
monita gravitatis plena adhibebat: «Cum homines cernere est omnia pecunia vendere,
omnia pretio mercari, per vitiorum illecebras gradiantur illi nimio sui ipsius studio
expertes; atque indignam quaestuum cupiditatem sancte respuentes, non rei nummariae sed
animarum emolumenta quaerant, non suam ipsorum sed Dei gloriam affectent atque
expetant». (24)
Haec verba cuique sacerdoti alte insideant animo pernecesse est. Quodsi bona quaedam
legitime sibi parta quis pos[553]sideat, caveat ne eisdem cupide haereat. Meminerit
potius se, ad normas Codicis luris Canonici de beneficiis ecclesiasticis latas, gravi
officio teneri «impendendi superfluos [fructus] pro pauperibus aut piis
causis». (25) Nemo unus patiatur, quod
Deus avertat, in se cadere posse severam illam sententiam, qua olim Arsiensis Parochus
oves suas reprehendebat: «Quam multi reconditam asservant pecuniam suam, cum tot
egeni fame pereant». (26) Nobis profecto
cognitum est hisce temporibus sacerdotes complures in egestate reapse vitam degere. Qui
quidem, cum considerent ex suis uni Caelitum honores esse delatos, qui rebus omnibus
voluntarie abdicatis, nihil optabat magis, quam seipsum cernere in paroecia sua omnium
pauperrimum, (27) habent profecto unde ad
devovendi se studium, in evangelica paupertate impense excolenda, salutare capiant
incitamentum. Ac si quid solacii paterna sollicitudo Nostra afferre valeat, sciant Nos
vehementer gaudere, quod ipsi, nullo utilitatis suae studio permoti, Christo et Ecclesiae
generose deserviant.
Cum autem hanc excelsam paupertatis virtutem tantopere commendemus atque extollamus,
ne quis putet eam a Nobis non dignam rerum omnium inopiam probari, in qua sive in urbibus
sive in remotis pagis Domini administri interdum versari coguntur. Quam ad rem S. Beda
Venerabilis, dum dominica explanat verba de terrenarum rerum abstinentia, opportuna
habita commentatione, hisce verbis a quavis praecavet inepta huius loci interpretatione:
«Non hoc praeceptum esse putandum est, ut nil pecuniae reservetur a sanctis, vel
suis scilicet, vel pauperum usibus suggerendae: cum et ipse Dominus
ad informandam
Ecclesiam suam loculos habuisse legatur
: sed ne Deo propter ista serviatur, et ob
inopiae timorem iustitia deseratur». (28)
Ceterum dignus est operarius [554] mercede sua (cf. Lc 10, 7), ac Nos, eadem proximi
Decessoris Nostri sollicitudine permoti, christifideles instanter rogamus, ut alacres
suorum Pastorum monitis obsequantur, qui laudabiliter adnituntur, ut suis ipsorum sacri
ministerii adiutoribus cotidiano victui necessaria ne desint. (29)
Ioannes M. Vianney, sicut externarum rerum abstinentia, ita etiam voluntaria corporis
castigatione in exemplum praefulsit. «Una tantummodo ratione ipse aiebat
aliquis, uti oportet, se Deo devovere potest per sui ipsius abnegationem et
paenitentiae exercitationem: scilicet se eidem devovendo totum». (30) Id sanctus Arsiensis Curio quovis vitae suae
tempore, ad castitatem quod attinet, strenue ad effectum deduxit.
Praeclara haec castimoniae exempla peculiari modo ad nostri temporis sacerdotes
pertinere videntur, quippe quos ut, pro dolor, in compluribus regionibus contingit
ex concredito sibi munere in media hominum societate degere necesse sit, quae
nimia morum licentia, nimio pravae voluptatis inficitur afflatu. Iis profecto quam
saepissime quadrat haec S. Thomae Aquinatis sententia: «Difficilius est bene
conversari cum cura animarum, propter exteriora pericula». (31) Accedit quod saepe se a ceterorum consortio
segreges persentiant, atque a christifidelibus ipsis, quorum procurandae saluti se
dedunt, parum intelleguntur, ac parum suis in inceptis foventur et sustinentur. Hos
omnes, eos potissimum qui magis solitudine laborant atque in gravioribus virtutis huius
versantur periculis, per has Litteras iterum iterumque adhortari percupimus, Venerabiles
Fratres, ut castimoniae sanctae splendorem tota ipsorum vita quodammodo reverberet; quae
quidem virtus a S. Pio X «nostri Ordinis lectissimum ornamentum» (32)) iure merito nuncupata est. Quod [555] autem ad
vos attinet, Venerabiles Fratres, pro viribus contendite atque nullis parcite laboribus,
ut concreditus vobis clerus talibus vitae sacrique laboris condicionibus uti queat, quae
ipsorum alacri navitati summopere faveant. Scilicet omni ope ac studio efficiendum est,
ut nimis solitariae vitae pericula removeantur, ut quidquid inconsiderate vel inconsulte
agitur opportunis admonitionibus prohibeatur, ut denique cum desidiae illecebrae, tum
immodica externae actionis discrimina compescantur. Quam ad rem prorsus expedit
sapientiae plena praecepta in memoriam revocare a proximo Decessore Nostro impertita per
Encyclicas Litteras, quae a verbis Sacra Virginitas (33) incipiunt.
Perhibent Arsiensis Parochi vultum angelica radiasse castitate. (34) Ac revera qui etiam nunc in eum mentem animumque
convertit, non modo strenua animi fortitudine percellitur, qua hic Christi athleta corpus
suum in servitutem redigebat (cf. 1 Cor 9,27), verum etiam efficacissima illa suadendi
vi, qua ipse pias peregrinantium multitudines ad se affluentes ad sua sectanda vestigia
superna quadam suavitate alliciebat. Siquidem ex diuturno Paenitentiae Sacramenti usu
plane didicerat nefasta impurae libidinis detrimenta. Hac de causa ex eius pectore hi
gemitus erumpebant: «Nisi animi innocentissimi habeantur, qui Deum admissis nostris
offensum placent, quot et quam acerbas poenas nos luere debeamus!». Ut erat autem
hac in re apprime versatus, hoc consilio audientibus animum addebat: «Paenitentiae
opera talibus affluunt deliciis talibusque suavitatibus, ut degustata semel numquam ex
animo excidant ... Hanc arripientibus viam primi gradus tantummodo laboriosi sunt».
(35)
Haec asceticae vitae ratio, qua castimonia sacerdotalis servanda est, efficit ut
sacerdotis animus, nedum sterilibus suae ipsius utilitatis limitibus contineatur, magis
praesto sit ac [556] latius pateat ad fratrum necessitates allevandas. Quam ad rem
S. Ioannes Maria Vianney egregie animadvertit: «Animus virtute castitatis exornatus
ceteros non amare non potest; ipsum enim amoris fontem et originem, hoc est Deum,
repperit».
Quot quantaque in humanam societatem beneficia conferunt homines eiusmodi, qui a
saeculi sollicitudinibus liberi divinoque ministerio omnino mancipati in fratrum
utilitatem vitam, cogitationes, vires suas impendunt! Quantopere Ecclesiae prosunt
sacerdotes apprime solliciti de castimonia integerrime servanda, quam quidem, una cum
Decessore Nostro fel. rec. Pio Xl, praestantissimum catholici sacerdotii decus reputamus
et «quae videtur Nobis Sacratissimi Iesu Cordis consiliis ac votis, ad sacerdotum
animos quod attinet, dignius aptiusque respondere». (36) Nonne ad eiusdem divinae caritatis consilia mens Ioannis Mariae Vianney
pervolabat, cum elatam hanc sententiam scribebat: «Sacerdotium est amor
Sacratissimi Cordis Iesu». (37)
Ad oboedientiae autem virtutem quod attinet, qua sanctus hic vir pariter enituit,
innumera exstant testimonia. Vere asseverari potest fidelitatem erga Ecclesiae
moderatores, quam in ipsa sacerdotii susceptione professus erat, perpetuoque servavit
incolumem, eum ad quandam non intermissam voluntatis immolationem per quadraginta annorum
spatium compulisse. Reapse quovis vitae tempore flagrantissime excupivit umbratilem in
recessu et in silentio vitam traducere, ac pastoralia munera veluti onerosiorem sarcinam
suis umeris impositam putavit, a qua, ut se expediret, haud semel enisus est. Admiranda
prorsus fuit observantia Episcopo praestita; qua de re, Venerabiles Fratres, nonnulla in
Encyclicas has Litteras referre placet testimonia: «lam inde a quindecim annorum
aetate solitariae vitae desiderio flagravit, eoque inexpleto, ab omni ipse re et ab
[557]
omnibus solaciis interclusus fuit, quae eius vitae condicio afferre poterat»: (38) at «Deus non sivit hoc propositum ad
effectum deduci. Hoc modo procul dubio divinitus provisum erat, ut S. Ioannes Maria
Vianney voluntatem suam oboedientiae subiceret, et optatis suis muneris sui officia
anteponeret; atque adeo ipsius abnegandi se studium nullo non tempore enituit»; (39) «Ioannes M. Vianney, ut omnino suis
pareret moderatoribus, parochi Arsiensis munere functus est, in eodemque munere usque ad
mortalis vitae exitum permansit». (40)
Animadvertendum autem est plenam eiusmodi moderatorum iussis obtemperationem
supernaturalibus principiis prorsus innixam esse; siquidem ecclesiasticam auctoritatem
agnoscendo riteque observando, ipse fidei obsequium praestabat verbis Christi Domini
Apostolis suis asseverantis «Qui vos audit, me audit» (Lc 10,16); suisque
moderatoribus ut se fideliter conformaret, voluntatem suam coercere consueverat, sive
onera sacras audiendi Confessiones suscipiendo, sive talem operam navando ceteris in
apostolatu collegis, quae uberiores magisque salutares ederet fructus.
Iamvero, huiusmodi integerrimae oboedientiae formam clericorum ordini in exemplum
proponimus, fore omnino confisi, ut iidem huius virtutis vim pulchritudinemque satius
percipientes, in eam acriore studio inardescant. Ac si qui summum eiusdem virtutis
momentum in dubitationem adducere audeant, ut interdum hodie contingit, eos refellat
Decessoris Nostri fel. rec. Pii XII haec, quae firma mente retineri debet, sententia:
«sanctimoniam uniuscuiusque vitae atque apostolatus efficaciam niti et sustineri,
tamquam solido fundamento, in constanti fidelique sacrae hierarchiae observantia».
(41) Ceterum, ut probe nostis, Venerabiles
Fratres, recentiores Decessores Nostri saepe [558] ac graviter de magnitudine discriminis
sacerdotes monuisse, quod ex ingravescenti apud clerum oboediendi fastidio oritur, sive
ad Ecclesiae doctrinae magisterium, sive ad varias apostolatus vias ac rationes ineundas,
sive denique ad ecclesiasticam disciplinam quod attinet.
Nolumus diutius in hac re immorari, sed opportunum potius putamus adhortari omnes,
quotquot participes sacerdotii catholici habemus filios, ut eum in suis animis amorem
foveant augeantque, quo se Ecclesiae Matri artioribus usque vinculis obstringi
persentiant. Memoriae traditum est S. Ioannem M. Vianney ita in Ecclesia vixisse, ut
unice pro ea elaboraret seseque consumeret veluti paleam candentibus exustam carbonibus.
Utpote sacerdotio Iesu Christi auctos, illa nos quoque flamma attingat omnino atque
absumat, quae e Spiritu Sancto oritur. Nos nostraque omnia Ecclesiae debemus; nonnisi
igitur ipsius nomine ipsiusque auctoritate cotidie operemur, et quidem ut munera ab ea
nobis credita debite exsequamur, eique servire studeamus fraternae unitatis vinculis
coniuncti atque ea perfecta agendi ratione, qua eidem deserviatur necesse est. (42)
II
S. Ioannes M. Vianney, ut diximus, qui tantopere paenitentiae virtutem excoluit, pro
certo etiam habebat «sacerdotem in primis precationi adsiduae deditum esse
oportere». (43) Quam ad rem constat,
ipsum recens pagi parochum constitutum, ubi christianae vitae ratio omnino languebat,
nocturnae requietis tempore longissimas dulcissimasque traduxisse horas Iesum adorando in
caritatis suae Sacramento; atque adeo Sacrum Tabernaculum veluti fons esse videbatur,
unde ipse supernas continenter hauriebat vires, quibus suam ipsius pietatem aleret ac
refoveret, et apostolici laboris efficacitati prospi[559]ceret; ita quidem ut pago
Arsiensi, tempore sancti huius viri, aptissime tribui possent ea, quibus Decessor Noster
fel. rec. Pius XII christianam paroeciam descripsit, praeclara verba: «Medium stat
templum; in medio templo Sacrum Tabernaculum, et ad eius latera sedes sacris
Confessionibus excipiendis, unde christianae plebi supernaturalis vita, vel sanitas
restituitur». (44)
Nostrae aetatis sacerdotibus, qui externae actionis efficacitatem plus aequo interdum
extollere solent ac tam facile cum spirituali ipsorum detrimento ministerii agitationi
indulgent, quam opportunum, quam salutiferum est hoc adsiduae precationis exemplum ab eo
viro praebitum, qui in animorum necessitates allevandas se totum impendit! «Quod
nos sacerdotes ab adipiscenda sanctitate prohibet Arsiensis Curio aiebat
inconsiderantia est. Taedet nos animum ab externis rebus alienare; quid recte faciendum
sit nescimus. Intenta consideratione, iugi precatione, intima cum Deo coniunctione
indigemus». Ut ex ipsius vitae testimoniis colligitur, precationi continenter
instabat, a qua eum nec sacras Confessiones excipiendi onus, nec cetera pastoralia munera
ullo modo abducere poterant. «Maximis occupationibus distentus, colloqui cum Deo
non intermittebat». (45) At eum ipsum
loquentem inducamus; inexhausta enim fandi copia pollebat, cum de felicitate vel de
utilitatibus, quas orando consequimur, loquebatur: «Mendici sumus, qui omnia a Deo
postulare debemus»; (46) «Quam
multos nostris precibus ad Deum revocare possumus!». (47) Atque iterare solebat: «Ad Deum admota flagrantissima
precatio: ecce hic in terris absoluta hominis felicitas!». (48) Qua quidem felicitate ipse abunde fruebatur, cum
mentem superna luce illustratam ad rerum caelestium contemplationem intendebat, atque a
Verbi Dei Incar[560]nati mysterio usque ad Sanctissimae Trinitatis fastigia, quam summo
prosequebatur amore, suum animum simplicem ac purum erigebat. Ac peregrinantium turbae,
quae in templo eum circumstabant, persentiebant aliquid ex intimae humilis huius
sacerdotis vitae penetralibus foras proferri, cum ex eius inflammato pectore sueta haec
verba creberrime erumpebant: «Diligi a Deo, coniungi cum Deo, coram Deo ambulare,
Deo vivere: o beatam vitam, o mortem beatam!». (49)
Vehementer cupimus, Venerabiles Fratres, ut sacrorum administri vigilantiae vestrae
traditi, his S. Ioannis M. Vianney vitae documentis adducti, certum omnino habeant, omni
ope sibi esse allaborandum, ut orandi studio praecellant; idque reapse effici posse,
etiamsi plus nimio interdum apostolicis laboribus distineantur. Ad hoc tamen efficiendum,
opus est ut ipsorum vita ad fidei normas prorsus conformetur, qua quidem penitus imbutus
Ioannes Maria Vianney tam admiranda patravit. «O miram huius sacerdotis fidem!
ita asseverabat quidam sacri ministerii collega Tanta est, ut universos
Dioeceseos animos ditare possit!». (50)
Iamvero hanc adsiduam cum Deo coniunctionem efficiunt maxime ac tuentur varia
sacerdotalis pietatis exercitia, quorum plura, quae gravioris sunt momenti, Ecclesia
sapientissimis normis praescripsit, uti sunt praesertim sacra cotidie habenda meditatio,
piae ad divina Tabernacula salutationes, Marialis Rosarii recitatio, diligens sui ipsius
recognitio. (51) Ad horarias autem preces quod
attinet, sacerdotes gravi officio erga Ecclesiam suscepto eas recitare tenentur. (52) Ex eo fortasse quod aliqua ex hisce normis
neglecta est, saepe ratio est petenda, cur ecclesiastici viri rerum externarum vortice
abripiantur, pedetemptim sacro careant afflatu, ac tandem, pro dolor, terrenae huius
vitae illecebris allecti, gravi in discrimine versen[561]tur, cum iam sint quovis
spirituali praesidio destituti. At contra loannes Maria Vianney «cum alienae saluti
impensissime vacaret, suam tamen non neglegebat. Propriam sanctitatem quam maxime
affectabat, quo aptius ad eam posset ceteros adducere». (53) Ut igitur S. Pii X utamur verbis: «Hoc
certum ratumque
habeamus, sacerdotem ut gradum officiumque digne sustineat suum, precandi studio eximie
deditum esse oportere
Sed enim sacerdos multo impensius ceteris paruisse debet
Christi praecepto: Oportet semper orare; cui inhaerens Paulus tantopere suadebat:
Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione; sine intermissione orate».
(54) Ac praeterea libenter Nostra facimus
verba, quibus proximus Decessor Noster, in ipsis Pontificatus exordiis, sacerdotibus
quasi tesseram dabat: «Orate magis magisque et instantius orate». (55)
Precandi autem studium S. Ioannis M. Vianney, qui postremis triginta annis vitam suam
fere in templo duxisse dici potest, ubi ingenti paenitentium multitudine detinebatur,
peculiari distinguebatur nota, ad Eucharistiam nempe potissimum convertebatur. Credi vix
potest, Christum Dominum Eucharisticis delitescentem velis qua flagranti prosecutus sit
pietate. «Illic est aiebat qui nos tantopere diligit; cur eum non
redamemus?». (56) Ipse adorabile altaris
Sacramentum profecto incensa caritate prosequebatur, eiusque animus ad sacrum
Tabernaculum superno quodam, cui obsistere non poterat, rapiebatur impulsu. Ita autem
orandi rationem suos christifideles edocebat: «Verbis pluribus minime opus est, ut
recte precemur. Fide credimus illic, in sacro Tabernaculo, benignissimum Deum praesentem
esse; ipsi animum pandimus; quod nos coram admittit, gaudemus; en optima precandi
ratio!». (57) Nihil reliqui faciebat, ut
christifidelium reverentiam atque amorem erga Christum in [562]Eucharistiae Sacramento
latentem excitaret, eosque ut se divina Synaxi reficerent, advocaret; exemplo autem
pietatis suae ipse ceteros anteibat. « Ut quis de hoc sibi persuaderetur
rettulerunt testes satis erat eum cernere sacra peragere ac vel tantum genua
flectere, cum ante Tabernaculum transiret». (58)
«Mirifica S. Ioannis Mariae Vianney exempla - ut Decessor Noster imm. rec. Pius
XII testatur - nostris etiam temporibus integram vim suam retinent». (59) Sacerdotalis enim precatio diutissime producta
ante adorabile Altaris Sacramentum tali pollet dignitate atque efficacitate, quae a
sacerdote nulla alia ratione haberi, nullo alio modo substitui possit. Sacerdos igitur,
sive cum Christum Dominum adorat eidemque grates agit, sive cum satisfactiones pro suis
aliorumque admissis exhibet, sive denique cum incensissime precatur ut sibi creditas
causas Deo commendet, ferventiore usque caritate incenditur erga Divinum Redemptorem, cui
fidem professus est, atque erga homines, quibus pastorales adhibet curas. Atque ex
Eucharistica pietate, quae flagrans, studiosa, operosa sit, id prorsus efficitur, ut is
intimam animi sui perfectionem alat ac foveat, eique in apostolico obeundo munere
affluant supernaturales vires, quibus semper fortissimi Christi operarii praediti esse
debent.
Silentio praeterire nolumus etiam beneficiorum vim, quae exinde in ipsos
proficiscuntur christifideles, pietatis sacerdotum testes, eorumque exemplis allectos.
Etenim, ut opportune Decessor Noster fel. rec. Pius XII, almae huius Urbis clerum
alloquens, animadvertit: «Si excupitis, ut christifideles vobis crediti pie
libenterque precentur, opus est ut eis vestrum in templo praeluceat exemplum, ac vos ipsi
precantes conspiciant. Sacerdos qui ante Sacrum Tabernaculum genibus positis, decoro
corporis habitu, intentissimoque animo Deo preces fundit, praeclaro exemplo christiano
populo est, cui quidem ad aemula pietatis studia incitamentum et invitamentum
prae[563]bet». (60) His nimirum
praesidiis in apostolico officio obeundo novensilis Arsiensis Curio usus est, quae, sine
cuiuspiam dubitatione, in omnibus temporis et loci adiunctis semper validissima sunt.
Numquam tamen e memoria excidat, praecipuam Eucharisticae precationis formam
sacrosancto altaris Sacrificio absolvi et contineri. Id vero diligentius considerandum
esse, Venerabiles Fratres, opinamur, cum sacerdotalis vitae caput quoddam attingat, quod
maxime est necessarium.
Nobis propositum non est in praesens fusius Ecclesiae a maioribus traditam explicare
doctrinam, quae Sacerdotium et Eucharisticum Sacrificium complectitur. Decessores Nostri
fel. rec. Pius XI et Pius XII gravibus usque luculentis documentis haec argumenta
explanarunt, quae vos hortamur ut sedula etiam cura vestra, a sacerdotibus et
christifidelibus, moderationi vestrae commissis, diligentius dignoscantur. Ita enim
quorundam evanescent incerta; audaciora vero ad rectiorem reducentur ordinem, quae de his
rebus, in disceptationem vocatis, interdum enunciata sunt.
Verumtamen hac etiam de re admodum salutare ducimus per Encyclicas has Litteras
ostendere, quanam praecipua ex causa sanctus Arsiensis Curio, ut heroas addecet,
sacerdotalium officiorum observantissimus, plane dignus sit, qui animorum moderatoribus
veluti praeclarissimae virtutis proponatur exemplum, atque eorum caelestis Patronus
recolatur. Si hoc plane verum est, sacerdotem scilicet ut altaribus inserviret,
sacerdotio auctum esse, et huic perfungendo muneri per Eucharisticum Sacrificium esse
initiatum, item veritati congruens est Eucharisticum Sacrificium Dei administro, quoad
vixerit, manere veluti principium ac fontem tum sanctitatis, quam sibi comparet, tum
apostolicae actionis, cui se tradat. Haec omnia in S. Ioanne Vianney optime
contigerunt.
Quidnam est enim sacerdotalis apostolatus fastigium, si [564] modo eius actionis summa
ob oculos ponatur, nisi ubicumque Ecclesia vivit, circa sacrum altare populum congregare,
fidei vinculis coniunctum, sacro baptismate regeneratum, culpis emundatum? Tunc enim
sacerdos, sacra accepta potestate usus, divinum Sacrificium peragit, ubi Christus Iesus
unicam immolationem renovat, quam humani generis redimendi et caelesti Patri gloriae
comparandae causa in Calvariae loco perfecit. Tunc christiani una simul coalescentes,
sacerdotis ministerio, summo sempiternoque Deo divina Victima litant ac se ipsos offerunt
«hostiam viventem, sanctam, Deo placentem» (Rm 12,1). Ibidem populus Dei,
fidei institutis et praeceptis eruditus atque Christi Corpore enutritus, id invenit quod
supernaturalem vitam sibi indat, provehat et, si opus sit, unitatem instauret. Ibidem
praeterea ubique terrarum per aetatum decursum, Mysticum Corpus Christi, quod est
Ecclesia, spiritualibus incrementis succrescit.
lamvero, cum S. Ioannes Vianney magis magisque labentibus annis in religionis
veritates praedicandas et in animos noxarum maculis expurgandos alterna tempora apprime
impenderet, cumque quovis in actu sacri sui muneris ad Dei altare se verteret, iure
meritoque ipsius vita insigniter sacerdotalis et pastoralis dicenda est. Procul dubio ad
Arsiensem sacram aedem turmatim libentissimeque peccatores affluebant, sancti Curionis
fama allecti, cum contra sacerdotes haud pauci magnis haereant difficultatibus ut populum
moderationi suae creditum apud se colligant atque, Missionalium more, vel prima
christianae doctrinae principia impertire possint. Hi autem apostolici labores, qui
necessarii et interdum ardui obeuntur, ne impediant, quominus viri Dei in memoriam
revocent summi momenti causam, quam ipsi semper adspicere debent et quam
S. Ioannes
Vianney assequebatur, cum in humili agresti templo praecipuis apostolicae vitae muneribus
totum sese vovebat. [565]
Id autem potissimum animadvertendum est: sacerdotem nempe, quidquid animo intendit,
vult, agit ut sanctus fiat, exempli formam supernamque vim ex Eucharistico Sacrificio,
quo litat, sumere debere, hortamentis obsecutum Pontificalis Romani. «Agnoscite
quod agitis: imitamini quod tractatis». Quam ad rem fel. rec. proximi Decessoris
Nostri verba, quae in Adhortatione Apostolica, quae inscribitur Menti Nostrae, leguntur,
opportune hic afferre placet: «Quemadmodum omnis Servatoris nostri vita ad sui
ipsius sacrificium ordinata fuit, ita pariter sacerdotis vita, qui Christi imaginem in se
referre debet, cum eodem, in eodem, per eundemque gratum fiat sacrificium oportet
Quamobrem Eucharisticum sacrificium non modo celebret, sed etiam intima quadam ratione
vivat oportet; ita enim supernam vim illam haurire potest, qua fiat ut penitus
transformetur atque piacularem Divini ipsius Redemptoris vitam participet
».
(61) Itemque: «Necesse est igitur ut,
quod in sacrificali ara agitur, sacerdotalis animus in se referre studeat: quemadmodum
nempe lesus Christus semet ipsum immolat, ita eius administer una cum illo se immolare
debet; quemadmodum lesus expiat peccata hominum, ita sacerdos per excelsum christianae
asceseos iter ad propriam perveniat necesse est proximorumque purificationem». (62)
Hoc excelsae doctrinae caput prospectat Ecclesia, cum materna invitatione suos
sacrorum administros ad ascesim colendam et ad Eucharisticum Sacrificium summa cum
religionis observantia celebrandum propellit. Nonne causae huic tribuendum est,
sacerdotes a prima illa in sacra ordinatione accepta caritate paulatim descivisse, quod
nempe non omnino perspectum habuerunt mutuum vinculum, quo donum sui et sacrificalis
oblatio una simul coniungantur oportet? Hoc S. Ioannes Vianney experiundo didicit, atque
hisce verbis asseveravit: «Causa cur sacerdotum mores remissiores fiunt, inde
oritur [566] quod attente pieque sacris non litant». Ipse vero, cui excelsae
virtutis mos erat «sese piaculariter pro sontibus offerendi», (63) lacrimas fundebat, «cum infelices
sacerdotes, sanctitati impares suo muneri debitae, animo considerabat». (64)
Paterno hortatu a dilectissimis Nobis sacerdotibus expetimus, ut certo statoque
tempore in se inquirant, quomodo divina mysteria celebrent, quonam animi affectu et
habitu altare scandant et quemnam inde fructum sibi acquirere studeant. Saecularia
sollemnia, in honorem peragenda praeclari huius et mirandi sacerdotis, qui «ex
solatio et felicitate divina hostia litandi» (65) ad devovendum se ardentissimos spiritus hauriebat, ipsos ad id impellant:
ac deprecatio eius id certo fore confidimus ipsis lumina viresque ubertim
deposcat.
III
Quae hucusque eximia sacerdotalis asceseos precationisque specimina vobis, Venerabiles
Fratres, ante oculos proposita sunt, eadem hoc etiam luculenter ostendunt, quonam
scilicet ex fonte S. Ioannes M. Vianney suam hauserit pastoralem sollertiam eiusque
profecta sit mira illa ministerii sacri superna efficacitas. Quam ad rem sapienter
monebat Decessor Noster fel. rec. Pius XII: «Animadvertat sacerdos gravissimum sibi
creditum ministerium eo fructuosius fore, quo arctius ipse cum Christo coniunctus eiusque
spiritu ductus operetur». (66) Re quidem
vera Arsiensis Curionis vita novo eoque praeclaro argumento illam apostolici laboris
supremam comprobat normam, quae hisce innititur lesu Christi verbis: «Sine me nihil
potestis facere» (Io 15,5).
Procul dubio hic recensenda non sunt omnia humilis huius [567] agrestis pagi Curionis
mira facinora, qui per triginta annos in tribunali Paenitentiae adeo innumeris stipabatur
turbis, ut a quibusdam per contemptum appellatus sit «veluti undevicesimi saeculi
vulgi turbator»; (67) neque de
peculiaribus omnibus rationibus agendum putamus, quibus suo fungebatur munere, et quae
haud semper possunt nostris accommodari temporibus. Ad rem quod spectat, hoc tantummodo
memorare libet, hunc Caelitem nempe suis temporibus pastoralis studii exemplar exstitisse
in humili pago, qui christianae fidei morumque iacturas, saeviente Gallica rerum
perturbatione factas, adhuc referebat. Hoc enim accepit mandatum, antequam paroeciale
munus iniret: «Parum Dei amoris in paroecia illa invenies; fac ut per te
excitetur». (68) Cum autem se ipse
probaverit indefatigatum Dei operarium, sollertem ac sagacem ad iuventutem sibi
conciliandam familiasque christianis moribus conformandas, de humanis suarum ovium
necessitatibus impigre sollicitum, eisdem consuetudine vitae proximum, ad curas et ad
labores omne genus ita paratum ut christianae instituerentur scholae sacraeque ad populum
missiones haberentur: haec omnia ostendunt, S. Ioannem M. Vianney apud parvum sibi
creditum gregem veram in se rettulisse boni pastoris imaginem, qui suas oves cognoscit,
procul a periculis avertit, fortiter suaviterque moderatur. Suas profecto ipsius laudes
inscius praedicavit, cum populum alloquens olim in haec verba prorupit: «O bonum
pastorem! o pastorem, qui Iesu Christi mandatis votisque omnino respondet! En beneficium,
quod maximum paroeciae conferre potest benignissimus Deus». (69)
Cum autem sancti huius viri exempla tria capita praesertim nos recolere iubeant,
quorum vis atque momentum ad omnia pertinent tempora, in eadem potissimum cupimus,
Venerabiles Fratres, vestrum intentum animum convertere. [568]
Nos tangit imprimis summa, quae ipsi inerat, pastoralis muneris aestimatio. Tanta fuit
eius animi demissio, tantopere ipsi per fidem innotuit humanae salutis pretium, ut
numquam sine timore paroecialis muneris partes sustinere potuerit. «Amice mi
ita cuidam collegae animi sui sensus aperiebat nescis quam tremenda res sit,
sacerdotem ab animarum cura ad Dei tribunal transferri». (70) Ceterum in comperto est ut iam diximus quam diu
flagrantissimis optaverit votis, ut in solitudinem secederet, ibique miseram ut
aiebat vitam suam defleret riteque expiaret; itemque constat eum oboedientia
alienaeque salutis studio unice compulsum esse, ut relictum apostolatus campum
repeteret.
Quodsi adeo gravem sibi hanc oneris granditatem persentiebat, ut interdum quasi
opprimi videretur, ex eo causa petenda est, quod ipsius in mente insidebat tam eximia
officii sui onerumque pastoralium forma, quae nonnisi strenua animi fortitudine contingi
possit. Enimvero sub exordium paroecialis muneris ita supplices ad Caelum admovebat
preces: «Mi Deus, fac ut creditae mihi oves ad bonam frugem revertantur. Toto vitae
meae tempore, omnia quae tibi placuerint, perpeti paratus sum». (71) Quibus quidem incensis precibus Deus benigne
annuit, quandoquidem posteriore tempore confitendum ipsi fuit: «Si, cum ad
Arsiensem pagum perveni, dolores, qui me subinde manebant, mihi innotuissent, eorum metu
procul dubio statim interemptus essem». (72) Apostolicorum virorum omnium temporum vestigiis insistens, is probe
noverat, se per crucem potissimum efficacem conferre posse operam in eorum salutem, qui
suis ipsius curis essent demandati. Pro eis, sine querela, calumnias, praeiudicatas
opiniones, adversitates omne genus toleravit; pro eis, animi corporisque molestias sane
acerbissimas libenter suscepit, quas cotidiana secum ferebat Paeniten[569]tiae Sacramenti
administratio, per triginta annorum spatium fere numquam intermissa; pro eis, ut athleta
Christi, adversus infernos hostes dimicavit; pro eis denique corpus voluntaria
afflictatione in servitutem redegit. Quam ad rem vulgatissimum est eius responsum
sacerdoti illi datum, qui cum eo apostolicam suam navitatem fructuum sterilem esse
conquestus erat: «Supplices Deo preces admovisti, flevisti, ingemuisti, suspiria
duxisti. Adiecistine etiam ieiunium, vigilias, chameunias, corporis castigationem? Donec
ad haec non deveneris, ne putaveris te omnia expertum esse». (73)
Ad sacrorum administros, quibus animorum cura incumbit, rursus convolat mens Nostra,
eosque enixe rogamus, ut gravium horum verborum insitam vim percipiant. Unusquisque,
supernaturali ea prudentia ductus, qua actiones nostrae omnes conformandae sunt, de sua
ipsius vitae ratione secum recogitet, utrum nempe talis sit, qualem postulat crediti
populi pastoralis sollicitudo. Fiducia freti, humanae infirmitati fore defutura numquam
miserentis Dei praesidia, sacri administri secum considerent suscepta onera et officia,
in S. Ioannem M. Vianney tamquam in speculum oculos conicientes. «Nobis curionibus
magna profecto accidit calamitas conquerebatur sanctus hic vir cum animus
desidia languoreque torpescit»; quibus verbis ad detrimentosum animi habitum
spectabat eorum pastorum, quos iam minime tangit tot sibi commissas oves in peccati
servitute sordescere. Immo, si pressius Curionem Arsiensem imitari excupiunt, cui ita
«persuasum erat amandos esse homines, ut eis benefacere possimus», (74) iidem sacerdotes in se inquirant, qua caritate eos
diligant, quorum curam Deus ipsis demandavit et pro quibus Christus mortuus est!
Procul dubio humanae libertati itemque eventibus, qui ex hominum arbitrio nequaquam
pendent, tribuendum est, quod nisus sanctissimorum quoque virorum interdum in irritum
ca[570]dunt. Nihilominus sacerdos reminisci debet, ex arcanis Divinae Providentiae
consiliis aeternam plurimorum hominum sortem indivulsam esse a sua ipsius pastorali
sollertia suaeque sacerdotalis vitae exemplis. Vis autem huiusmodi considerationis, nonne
tanta est, ut torpentes salutariter permoveat, alacres vero Christi operarios ad
flagrantiora excitet studia?
Cum autem, ut memoriae traditur, «ipse omni tempore animorum necessitatibus
praesto fuerit», (75) S. Ioannes M.
Vianney, utpote bonus pastor, hoc etiam egregie praestitit, ut ovibus suis christianae
veritatis alimoniam abunde suppeditaret. Revera quovis vitae suae tempore sacrum
contionatorem egit et catecheseos magistrum.
Ut huic explendo muneri par esset, quod primum et maximum officium a Concilio
Tridentino nuncupatum est, norunt omnes quam impenso constantique labori ipse vacaverit.
Nam studiorum curriculum, aetate iam provecta peractum, onerosum profecto illi fuit; ac
primi ad populum habiti sermones noctes pervigiles bene multas postularunt. Quantum inde
verbi Dei administri sumere possunt, quod imitentur! Equidem sunt qui, dimissa fere omni
studiorum cura, nimis facile ab eius exigua eruditionis copia perperam excusationem sibi
quaerant. Hi potius in exemplum sibi proponant strenuam animi constantiam, qua Arsiensis
Curio se aptum grandi huic perfungendo ministerio reddidit pro sui ingenii dotibus: quae
quidem non ita tenues fuerunt, ut fert vulgaris opinio, cum mentis perspicuitate rectoque
iudicio polleret. (76)
Ceterum sacri ordinis viri communes eas rerum humanarum notitias, eamque doctrinae
sacrae copiam comparare sibi debent, quae ingenio atque officio suo apte conveniant.
Atque utinam animorum pastores hac in re tantam industriam collocent, [571] quanta
Arsiensis Curio nisus est, ut discendi salebras difficultatesque devinceret, memoriam
exercitatione firmaret, ac praesertim scientiam hauriret a Cruce Domini, quae librorum
maximus est. Qua de causa ipsius Episcopus obtrectatoribus quibusdam respondit:
«Nescio an sit eruditus; tamen superno lumine nitet». (77)
Iure igitur meritoque Decessor Noster fel. rec. Pius XII non dubitavit sacris Urbis
contionatoribus veluti exempli formam humilem hunc ruricolam Curionem proponere:
«Sanctus Arsiensis Curio minime fuit praeditus insita oratoris virtute, quali P.
Segneri aut B. Bossuet praestitere. At illa sententiarum lumina, quae viva, clara, alta
eius menti inerant, referebantur in sonitum vocis, ex oculorum intuitu elucebant atque
audientium cogitationi et sensui notiones, imagines aptas, accommodas, ac leporis plenas
similitudines subiciebant, quae Sanctum etiam Franciscum Salesium in admirationem rapere
potuissent. Hi sunt oratores, qui christifidelium animos sibi conciliant. Qui plenus est
Christi, haud difficulter praesidia viasque invenit, quibus ceteros Christo
adiungat». (78) Hisce verbis Arsiensis
Curio utpote catecheseos magister ac sacer contionator mirum in modum depingitur. Cum
autem, terrestris vitae exitu properante, vox eius nimis languida audientes attingere non
posset, ignito oculorum coniectu, lacrimis, gemitibus divinum amorem testantibus, acerbi
maeroris significationibus, cum vel tantum culpae cogitatio in animum subibat, ad frugem
bonam convertebat fideles, qui ipsius cathedram circumsaepiebant. Quomodo enim poterant
non omnes vehementer commoveri, cum eiusmodi vita, omnino Christo dedita, ipsis tam
luculenter praeluceret?
Usque ad pientissimum obitum suum S. Ioannes M. Vianney officii retinentissimus fuit
in docendo sive christifideles curis suis commissos, sive pios advenas qui eius stipabant
tem[572]lum, cum denuntiando «opportune, importune» (2Tm 4,2) mala omnia, sub
qualibet laterent specie, tum praesertim ad Deum animos sublime erigendo; nam
«magis optabat virtutis speciosa, quam vitii demonstrare deformia». (79) Omnino enim intellegebat humilis hic sacerdos,
quanta esset verbi Dei magisterii dignitas et granditas. «Dominus Noster
aiebat qui ipsa est veritas, non minoris aestimat suum verbum quam suum
Corpus».
Facile igitur animadvertitur, magno gaudio Decessores Nostros affectos esse, cum
christianae plebis moderatoribus huiusmodi exemplum ad imitandum indicarent; nam profecto
plurimi interest, sacrum clerum docendi munus sedula diligentia exercere. «Hic
praestat hac de re inquit S. Pius X hoc unum consectari atque urgere, nullo
sacerdotem quemlibet graviori officio teneri, nullo arctiori nexu ligari». (80) Hoc igitur monitum, quod Decessores Nostri firma
constantia iteraverunt et in Codicis quoque luris Canonici (81) praescripta insertum est, vobis, Venerabiles Fratres, iterum
adhibemus, saecularibus Sancti Arsiensis catechistae et contionatoris vertentibus
sollemnibus. Quam ad rem, laudando incitamus studia, in quae auspicio ductuque vestro,
circumspecte et prudenter compluribus in regionibus incumbitur, ut religiosa institutio
iuvenili et adultae aetati, multiplici forma eademque locorum adiunctis apte impertienda,
in melius usque succrescat. Sunt haec conamina quidem utilia; at, dum haec saecularis
commemoratio celebratur, Deus novo in lumine vult collocatam miram apostolici afflatus
vim, cui omnia cedunt, huius sacerdotis, qui verbis atque vitae suae operibus Christi
cruci adfixi testimonium reddidit «non in persuasibilibus humanae sapientiae
verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis» (1 Cor 2,4). [573]
Reliquum Nobis est, ut S. Ioannis M. Vianney pastorale ministerium fusius recolamus,
quod in diuturno vitae ipsius spatio adsiduum fuit veluti martyrium, et in quo
perfungendo sacramenti Paenitentiae administratio peculiari laude refulsit atque
uberrimos salutaresque edidit fructus. «Cotidie quindecim fere horas aures admissa
fatentibus patienter praebebat. Tantus labor summo mane incohabatur et usque ad multam
noctem producebatur». (82) Cum autem
defatigatione fracto quinque diebus ante obitum ei defuere vires, ad lectum, ubi
moriturus iacebat, postremi paenitentes accesserunt. Numerus eorum, qui sub exitum vitae
eius singulis annis ad eum visendum contendebant, ad hominum octoginta milia, uti fertur,
supputatur. (83)
Vix cogitatione perpendi possunt acerbitates, incommoda, corporis molestiae viri
huius, qui interminabili diuturnitate in tribunali Paenitentiae sacris excipiendis
Confessionibus assidebat, eo vel magis quod ieiuniis, macerationibus, infirmitatibus,
vigiliis, somni ademptione confectus erat. At praesertim animi angoribus, qui eum penitus
opplebant, vexabatur. Audite gementis voces: «Tanta aiebat in Deum
impie committuntur, quae ad huius mundi finem poscendum nos interdum permoveant!
Arsiense oppidum petendum est, ut peccatorum gravitas ac paene infinita multitudo
compertae habeantur
Quid agendum sit, pro dolor, ignoramus, nihil aliud faciendum
putamus, nisi ut lugeamus et Deo admoveamus preces». Ac praeterea sanctus hic vir
adicere poterat, se noxarum expiationis partem sibi ultro suscipere. Etenim iis, qui de
hac re eum consulebant: «Parvum tantum - respondebat paenitentiae onus peccata rite
confitentibus impono; cetera eorum loco ipse perago». (84)
Profecto S. Ioannes M. Vianney «miseros peccatores», ut [574) aiebat, in
oculis et in animo semper gerebat, spe motus fore, ut cerneret eos ad Deum tandem se
convertere et fletus ob sua ipsorum admissa fundere. Huc omnes eius curae et cogitationes
spectabant, itemque ad id pertinebat opus, in quod tempus omne et vires fere totas
impendebat. (85) Experientia et usu sacri
Paenitentiae tribunalis, in quo noxarum vincula solvebat, intellexit quanta culpis
inesset malitia et quam saevam vastationem hominum animis peccatum afferret. Id taetris
coloribus depingere solebat: «Si nos ut asseverabat- fide praediti, animum
mortali noxa maculatum penitus intueremur, terrore capti emoreremur». (86)
Ad ipsius autem doloris verborumque vim augendam, inferorum poenae animis obfirmatis
in peccatis luendae minus valebant, quam angor ob divinum amorem aut oblivione neglectum
aut offensa violatum. Quae quidem scelerum pervicacia tantaeque Dei bonitatis ingrata
oblivio efficiebant, ut uberes ex eius oculis lacrimae profluerent. «Amice mi
aiebat lugeo quia non luges». (87)
At contra, quanta benignitate sollertem operam dabat, ut peccatorum animi paenitentia
compulsi ad spem bonam erigerentur. Nullis parcebat laboribus, ut se iisdem praeberet
divinae administrum misericordiae; quae quidem, ut ipsius verbis utamur, «instar
fluminis exundantis, secum omnes trahit animos», (88) ac plus quam materna palpitat caritate, «cum Deus citius det
veniam, quam ex igne mater natum eripiat». (89)
Arsiensis Curionis exemplis excitati animorum moderatores curent, ut huic tantae
gravitatis officio alacres debitaque doctrina instructi se dedant, cum illic potissimum
divina misericordia tandem humanae malitiae victrix emergat, atque illic sceleribus
abluti homines Deo reconcilientur. Iidem reminiscantur [575] etiam oportet, a Decessore
Nostro fel. rec. Pio XII «gravissimis verbis» eorum reprobatam esse
opinionem, qui parvi faciant crebrum Sacramenti Paenitentiae usum, cum de venialibus
admissis agatur; hic enim Summus Pontifex edixit: «Ad alacriorem cotidie per
virtutis iter progressionem faciendam, maxime commendatum volumus pium illum, non sine
Spiritus Sancti instinctu ab Ecclesia inductum, crebrae confessionis usum». (90) Itemque fore omnino confidimus, ut sacrorum
administri prae ceteris fideliter obtemperent luris Canonici praescriptis, (91) quae Paenitentiae Sacramentum, assequendae
sanctimoniae tantopere necessarium, pie certoque tempore frequentari iubent; ac maxima,
ut oportet, instantes illas adhortationes aestimatione et usu prosequantur, quae ab eodem
Decessore Nostro de hac re haud semel «dolenti animo» impertitae sunt. (92)
Dum Encyclicae hae Nostrae Litterae ad exitum properant, vobis, Venerabiles Fratres,
asseverare cupimus qua suavissima spe teneamur, fore ut saecularia haec sollemnia, divina
favente gratia, sacerdotum omnium acrius exacuant studium ad sacrum ministerium
incensiore alacritate peragendum, ac praesertim «ad primum sacerdotum officium, hoc
est officium suae ipsius procurandae sanctitatis». (93)
Cum ex hoc Supremi Pontificatus fastigio, ad quod arcano Dei Providentis consilio
evecti sumus, sive ad ea mentem convertimus, quae in spe expectationeque animorum sunt,
sive ad tot terrarum orbis regiones nondum Evangelii luce collustratas, sive denique ad
innumeras christianae plebis necessitates, semper oculis obversatur Nostris sacerdotis
imago. Si sacerdos deesset, vel cotidiana ipsius opera deficeret, apostolica incepta
[576) omnia, ea etiam quae praesenti huic aetati maxime idonea videntur, quid tandem
prodessent? Quid valerent vel ipsi e laicorum ordine viri, qui generoso animo adiutricem
in apostolatu navant operam?
Hos igitur omnes sacrorum administros, quos Nos tantopere diligimus et in quibus
Ecclesia tantam spem positam habet, hos sacerdotes, dicimus, Iesu Christi nomine
paternoque animo appellare non dubitamus, ut fidelitate summa ea omnia praestent, quae ab
ipsis ecclesiasticae dignitatis gravitas expostulat. Appellationi huic Nostrae vim addant
haec S. Pii X sapientissima verba: «Ad Iesu Christi Regnum in orbe promovendum,
nihil magis necessarium est, quam ecclesiasticorum virorum sanctimonia, ut exemplo,
verbis, doctrina christifidelibus praeeant». (94) Quod quidem hisce verbis cohaeret a S. Ioanne M. Vianney coram Episcopo
suo prolatis: «Si vis Dioecesim totam ad Deum converti, curiones omnes oportet
sancti fiant».
Vobis autem, Venerabiles Fratres, in quos potissimum cleri vestri sanctitudinis grave
recidit onus, hos dilectissimos filios enixe commendatos volumus, ut difficultatibus
interdum gravibus, quibus vel eorum vita vel explenda munera premuntur, solliciti obviam
eatis. Quid efficere non valet Episcopus, qui clerum suae vigilantiae creditum adamat,
sibi devinctum habet, revera cognoscit, adsidua cura prosequitur, forti ac paterno animo
moderatur? Si universae dioecesis pastoralis sollicitudo vobis incumbit, eorum tamen
singularis omnino cura gerenda est, quos in sacro ordine constitutos muneris vestri tam
proximos adiutores habetis ac tam sacris vinculis vobismet ipsis consociatos
sentitis.
Christifidelibus etiam universis paternas adhortationes adhibere volumus, saecularis
huius celebritatis opportunitatem nacti, ut pro sacerdotibus suis instantes ad Deum
admoveant preces, atque adeo ad ipsorum sanctimoniam iuvandam pro sua cuiusque parte
conferant opem. Multa hodie cum spe ex[577]spectationeque ii, qui flagrantiore pietate
praestant, ad sacerdotem suos oculos animosque convertunt. In eo enim, cum ubique late
vigeant et pecuniae dominatus, et sensuum illecebrae, et elata nimis technicae
disciplinae aestimatio, virum intueri volunt, qui Dei nomine loquatur, qui firma animetur
fide, et qui, sui ipsius quasi immemor, incensa flagret caritate. Animadvertant igitur
omnes, multum se afferre posse auxilium, ut sacrorum administri hanc excelsam assequantur
metam, si modo sacerdotali dignitati debitam reverentiam adhibeant, si qua par est
aestimatione eorum pastorale munus eiusque difficultates perspecta habeant, et si denique
adiutricem operam actuosiore usque studio iisdem praestent.
Facere autem non possumus, quin peculiari modo paternum animum ad iuvenes convertamus
Nostrum, quos incensiore caritate complectimur et in quorum opera spem futuri aevi
collocat Ecclesia. Messis quidem multa, sed operarii pauci (cf. Mt 9,37). Quot in
regionibus Evangelicae veritatis praecones laboribus confecti eos summo desiderio
exspectant, qui in suas partes sufficiantur. Haud desunt populi, qui supernae magis quam
terrenae alimoniae fame misere languescant! Quis caelestem vitae veritatisque dapem eis
afferat? Fore utique omnino confidimus, ut aetatis nostrae iuvenes, haud minus quam
anteactis temporibus, Divini Magistri invitationi, ad necessariam hanc causam provehendam
quod attinet, generose respondeant.
Arduis profecto in rerum adiunctis saepe sacerdotes versari solent. Nec mirandum hoc
est; nam Ecclesiae osores primum sacrorum administros vexationibus et insidiis hostiliter
petunt, quia, ut ipse Arsiensis Curio fatebatur, qui religionem evertere volunt, primo
sacerdotes odio lacessunt.
Attamen, hisce etiam in gravissimis difficultatibus, excelsa verique nominis felicitas
oritur sacerdotibus, religionis studio flagrantibus, ex sui ipsius muneris conscientia,
cum se noverint [578] a Divino Servatore idcirco vocatos, ut rei sanctissimae
auxiliatricem operam navent, quae nempe ad hominum redimendos animos et ad Mystici
Christi Corporis incrementum spectat. Christianae igitur familiae excelsum munus
considerent donandi scilicet Ecclesiae sacerdotes; atque adeo laeto gratoque animo sacris
ministeriis offerant filios.
Sed cum adhortatio haec Nostra vestrum quoque animum vehementer commoveat, Venerabiles
Fratres, haud necessarium est in ea diutius immorari. Pro certo enim habemus vos
sollicitudinem animi Nostri eiusque suadendi vim penitus intellegere, ac data opera
participare. Interea autem S. Ioannis M. Vianney deprecationi hoc committimus tanti
momenti negotium, cum quo innumerabilium hominum salus coniungitur quam maxime.
Ad Deiparam etiam, cuiuslibet labis ab origine expertem, oculos nostros convertimus.
Paulo antequam Sanctus Arsiensis Curio diuturnum aetatis suae curriculum, caelestibus
meritis onustum, complevit, alia in Galliae regione ipsa conspiciendam se praestitit
innocenti humilique puellae, ut per eam ad precum et christianae paenitentiae studium
homines materno invitaret hortatu; quae quidem augusta vox, post exactum saeculum adhuc
animos percellens, longe lateque quasi in immensum resonat. Profecto ea quae gessit et
locutus est ille ad Caelitum Sanctorum honores evectus sacerdos, cuius saecularem
celebramus memoriam, praevio quodam caelesti lumine supernaturales veritates
collustrarunt, quae in Lapurdensi specu insonti puellae patefactae sunt. Ipse enim qui
labis expertem conceptum Deiparae Virginis religiosissimo colebat obsequio, anno 1836
paroeciale templum Mariae sine culpa Conceptae dicavit, ac summo pietatis et gaudii
affectu, anno 1854, catholicum dogma, quo huiusmodi veritas falli nescio iudicio sancita
est, venerabundus excepit. (95) [579]
Meritissima igitur cum gratiarum actione summo Deo debita has coniungimus geminas
saeculares memorias, quae ad Lapurdum et ad Arsiense oppidum spectantes, altera alteram
provide subsequendo, valde honestant dilectissimam Nobis Nationem, quae in sinu suo
sanctissima illa loca esse gloriatur. Tot beneficiorum memores ac fiducia freti nova fore
ad Nos et ad universam Ecclesiam affluxura bona, a sancto Arsiensi Curione precem illam
mutuamur, quae e labiis eius saepissime edebatur: «Benedicta sit sanctissima et
labis expers Conceptio beatissimae Virginis Mariae, Dei Matris. Omnes nationes laudent,
omnes terrae invocent et praedicent Immaculatum Cor tuum!». (96)
Valde fore confisi, ut haec S. Ioannis M. Vianney saecularis celebranda memoria ubique
terrarum piam excitet alacritatem sive sacerdotum sive eorum, qui ad sacerdotium
suscipiendum divino impulsu vocantur, itemque omnium christifidelium actuosiores efficiat
curas in iis provehendis, quae ad sacerdotum vitam et munera attinent; singulis
universis, vobisque imprimis, Venerabiles Fratres, Apostolicam Benedictionem, caelestium
gratiarum conciliatricem Nostraeque benevolentiae testem effusa caritate impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die 1 mensis Augusti, anno 1959, Pontificatus
Nostri primo.
IOANNES PP. XXIII
(1): Ioannes PP. XXIII, Litt. enc. Sacerdotii
Nostri primordia primo exeunte saeculo a pientissimo obitu S. Ioannis Mariae Baptistae
Vianney, [Ad venerabiles fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos
aliosque locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes], 1
augusti 1959: AAS 51(1959), pp. 545-579. Versione italiana: L'Osservatore romano,
1 agosto 1959; La Civiltà cattolica, 110(1959), III, pp. 337-361.
Prologo: Insegnamenti da trarre nel centenario della morte del Curato d'Ars e scopo della
presente enciclica. I. Ascesi sacerdotale: la santità, la povertà,
la castità angelica e lo spirito d'obbedienza del santo; opportune applicazioni ai
sacerdoti d'oggi. II. Preghiera e culto eucaristico: lo spirito di preghiera, la
pietà eucaristica, I importanza della messa nella santificazione personale del
sacerdote sull'esempio del santo curato d'Ars. III. Zelo pastorale: impegno
apostolico del santo curato nella predicazione catechistica al popolo e
nell'assiduità al confessionale. Conclusione: Viva speranza che il presente
centenario possa suscitare nel mondo un salutare rinnovamento nella vita sacerdotale e
cristiana.
(2): AA S 17(1925), p. 224.
(3): Litt. apost. Anno iubilari: AAS 21(1929), p.
313.
(4): Acta Pii X, IV, pp. 237-264; EE 4/app.
(5): AAS 28(1936), pp. 5-53; EE 5/996-1087.
(6): AAS 42(1950), pp. 357-702; EE 6/app.
(7): AAS 46(1954), pp. 313-317 et 666-677.
(8): Cf. AAS 50(1958), pp. 966-967; L'Osservatore
romano, 17 ott. 1958.
(9): Pontificale Romanum; cf. Io 15,15.
(10): Exhort. Haerent animo: Acta Pii X, IV, p.
238; EE 4/app.
(11): Oratio Missae, in festo S. I.M.
Vianney.
(12): Cf. Archiv. Secr. Vat. , Congr. Ss.
Rituum, Processus, t. 227, p. 196.
(13): Alloc. Annus sacer: AAS 43(1951), p.
29.
(14): Ibid.
(15): S. Thomas, Summa theol. , II-II, q. 184,
a.8, in c.
(16): Cf. Pius XII, Alloc., 16 apr. 1953: AAS
45(1953), p. 288.
(17): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
42.
(18): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
137.
(19): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
92.
(20): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 3897, p.
510.
(21): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
334.
(22): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
305.
(23): Litt. enc. Divini Redemptoris: AAS
29(1937), p. 99; EE 5/1262.
(24): Litt. enc. Ad catholici sacerdotii: AAS
28(1936), p. 28; EE 5/1049.
(25): CIC, can. 1473.
(26): Cf. Sermons du B. Jean B.M. Vianney,
1909, t. 1, p. 364.
(27): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
91.
(28): In Lucae Evangelium Expositio, IV, in c.
12: PL 92, 494-495.
(29): Cf. Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS
42(1950), p. 697-699; EE 6/app.
(30): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
91.
(31): Summa theol., II-II, q. 184, a. 8, in
c.
(32): Exhort. Haerent animo: Acta Pii X, IV, p.
260; EE 4/app.
(33): AAS 46(1954), pp. 161-191; EE
6/986-1057.
(34): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 3897, p.
536.
(35): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 3897, p.
304.
(36): Litt. enc. Ad catholici sacerdotii: AAS
28(1936), p. 28; EE 5/1048.
(37): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
29.
(38): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
74.
(39): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
39.
(40): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 3895, p.
153.
(41): Exhort. In auspicando: AAS 40(1948), p.
375.
(42): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
136.
(43): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p,
33.
(44): Cf. Sermo, 11 ian. 1953: Discorsi e
radiomessaggi di S.S. Pio XII, t. 14, p.452.
(45): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
131.
(46): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
1100.
(47): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
54.
(48): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
45.
(49): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
29.
(50): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
976.
(51): CIC, can. 125.
(52): CIC, can. 135.
(53): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
36.
(54): Exhort. Haerent animo: Acta Pii X, IV,
pp. 248-249; EE 4/app.
(55): Sermo, 24 iun. 1939: AAS 31(1939), p.
249.
(56): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
1103.
(57): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
45.
(58): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
459.
(59): Cf. Nuntius scripto datus, 25 iun. 1956:
AAS 48(1956), p. 579.
(60): Cf. Alloc., 13 mart. 1943: AAS 35(1943),
pp. 114-115.
(61): Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS
42(1950), pp. 666-667; EE 6/app.
(62): Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS
42(1950), pp. 667-668; EE 6/app.
(63): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
319.
(64): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
47.
(65): Cf. Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS
42(1950), pp. 667-668; EE 6/app.
(66): Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS
42(1950), p. 676; EE 6/app.
(67): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
629.
(68): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
15.
(69): Cf. Sermons du B. Jean B.M. Vianney,
1909, t. 2, p. p. 86.
(70): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
1210.
(71): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
53.
(72): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
991.
(73): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
53.
(74): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
1002.
(75): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
580.
(76): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 3897, p.
444.
(77): Archiv. Secr. Vat., t. 3897, p. 272.
(78): Cf. Alloc., 16 mart. 1946: AAS 38(1946),
p. 186.
(79): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
185.
(80): Litt. enc. Acerbo nimis: Acta Pii X, II,
p. 75; EE 4/91.
(81): CIC, cann. 1330-1332.
(82): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
18.
(83): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
18.
(84): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
1018.
(85): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
18.
(86): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
290.
(87): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
999.
(88): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
978.
(89): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 3900, p.
1554.
(90): Litt. enc. Mystici corporis: AAS
35(1943), p. 235; EE 6/237.
(91): CIC, can. 125 § 1.
(92): Cf. Litt. enc. Mystici corporis: AAS
35(1943), p. 235; EE 6/237. Litt. enc. Mediator Dei: AAS 39(1947), p. 585; EE 6/600;
Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS 42(1950), p. 674; EE 6/app.
(93): Adhort. apost. Menti Nostrae: AAS
42(1950), p. 677; EE 6/app.
(94): Cf. Epist. La ristorazione: Acta Pii X,
I, p. 257.
(95): Cf. Archiv. Secr. Vat., t. 227, p.
90.
(96): Cf. Archiv. Secr. Vat. , t. 227, p.
1021.
|