![]() |
![]() |
|
IOANNES PP. XXIII LITTERAE APOSTOLICAE SUPERNO DEI* COMMISSIONES CONCILIO VATICANO SECUNDO
Superno Dei nutu factum esse reputavimus quod Nobis, ad Pontificale Solium vix evectis, Concilii Oecumenici celebrandi, veluti flos inexspectati veris, subiit cogitatio. Ex hoc quippe sollemni circa Pontificem Romanum sacrorum Antistitum coetu novum amplioremque, in hisce perturbatis temporibus, Ecclesia, dilecta Sponsa Christi, haurire potest splendorem, novaque spes affertur ut ii, qui christiano nomine decorantur, et sunt nihilo minus ab hac Sede Apostolica seiuncti, divini Pastoris vocem audientes, ad unicam Christi veniant Ecclesiam. Postquam igitur, die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLIX, in festo Conversionis S. Pauli Apostoli, sacris in Basilica Ostiensi interfuimus, Patrum purpuratorum Collegio significare Nobis placuit propositum Nostrum Concilii Oecumenici convocandi: quod Patres Cardinales laetantes ominantesque acceperunt. Die vero XVII mensis Maii insequentis, in festo Pentecostes, ut labores praevii accurate naviterque fierent, constituimus Commissionem Antepraeparatoriam pro Concilio Oecumenico, ex lectissimis Curiae Romanae Viris, cuius moderamen diletto Filia Nostro Dominico S. R. E. Cardinali Tardini, a publicis Ecclesiae negotiis, commisimus. Deinde autem in Nostris primis Litteris Encyclicis pressius enuntiavimus Concilium Oecumenicum ea praesertim de causa celebratum iri « ut ad Catholicae Fidei incrementum et ad rectam christiani populi morum renovationem deveniatur, utque ecclesiastica disciplina ad nostrorum temporum necessitates rationesque aptius accommodetur. Id profecto mirabile praebebit veritatis, unitatis caritatisque spectaculum: spectaculum dicimus, quod ii etiam cernentes, qui ab Apostolica hac Sede seiuncti sunt, suave, ut confidimus, invitamentum accipiant ad illam unitateln quaerendam assequendamque, quam Iesus Christus a Caelesti Patre flagrantibus rogavit precibus » (1). Statuimus praeterea ut celebrandum Concilium, ex constituta iam sede, Vaticanum secundum nuncuparetur. Commissio Antepraeparatoria maxima cum diligentia munus sibi demandatum explevit. Eadem enim, a sacrorum Antistitibus consilia et vota de rebus in Concilio tractandis postulavit, responsionesque omnes, quae plus bis mille numerantur, et sunt maximo gaudio et faustissimo omine datae, Sacris Dicasteriis Curiae Romanae, claro ordine digestas, notas fecit. Sacra autem Dicasteria multum sane utilitatis ex hisce consiliis et votis haurire potuerunt, indeque sua proposita et monita Nobis exhibuerunt. Denique ecclesiasticae et catholicae Studiorum Universitates, pari aemulatione ductae, vota et studia protulerunt de rebus Ecclesiae maxime profuturis. Hos quidem labores investigationesque, alacri sedulitate peracta, Nos ipsi secuti sumus, Nostroque duximus muneri attentissime pervolutare cum sacrorum Antistitum consilia et vota, tum Sacrorum Dicasteriorum Curiae Romanae proposita et monita, tum denique Universitatum vota et studia. Maximas propterea gratias agimus Deo quod Nostris propositis tam generosa responderit Venerabilium Fratrum et Filiorum Nostrorum opera tamque fervens. Nunc autem, cum ex affatim comparatis rebus et argumentis, clare pateat in quas res, pro Ecclesiae bono atque animarum salute, intendere debeat proxima Oecumenica Synodus, tempus iam est ut, adiuvante Dei gratia, ad constituendos coetus procedamus, qui in studium rerum, quae in Concilio tractari poterunt, sedulo incumbant. Volumus profecto ut eiusmodi coetus constent ex S. R. E. Cardinalibus, Episcopis et viris ecclesiasticis, virtute et doctrina praestantibus, cum ex clero saeculari tum ex religiosis familiis, ex variis terrae partibus ita delectis ut universale seu catholicum Ecclesiae decus atque munus inde quoque elucescat. Per praesentes igitur Apostolicas Litteras, motu proprio datas, haec decernimus ac statuimus, quae sequuntur:
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Iunii, in festo Pentecostes, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII * AAS. vol. LII, 1960, pp. 433-437. (1) Litt. Enc. Ad Petri Cathedram, d. 29 Iun. 1959, A. A. S. LI, p. 511.
|
|