 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
PRECIPUO PIETATIS
BEATA MARIA VIRGO, VULGO « NOSSA SENHORA DA PONTE » APPELLATA,
IN PRAECIPUAM PATRONAM DIOECESIS
ET EPISCOPALIS URBIS SOROCABANAE ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Praecipuo pietatis studio excoli perhibetur a
clero populoque fideli Sorocabanae urbis et dioecesis, in finibus Brasiliae,
Beata Maria Virgo, a « Ponte » appellata, cuius praeclara imago in templo ibi
surgente asservatur. Quod maxime probamus, siquidem Alma Dei Genetrix
mortalibus, in huius terrenae vitae itinere laborantibus, praesidium tutissimum
est constituta, ut ad metam. patriam scilicet caelestem, queant pervenire.
Religio igitur illa Marialis in urbis et regionis illius incolarum animis ita
inhaesit, ut Deiparam, nomine illo insignem, suam haberent tutricem peculiarem.
Quibus permotus, Venerabilis Frater Iosephus Carolus de Aguirre, Sorocabanus
Episcopus, vota quoque significans gregis suae cura,e commissi, Nos rogavit, ut
« Nostram Dominam a Ponte », quam dicunt, suae dioecesis et urbis episcopalis
caelestem renuntiaremus Patronam. Quas preces, quibus Venerabilis Fratris
Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi et Apostolici in
Brasilia Nuntii, accessit commendatio, Nos pro Marialis pietatis propagandae
studio libenti animo statuimus audire. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatam Mariam
Virginem, vulgo « Nossa Senhora da Ponte » appellatam, praecipuam totius Sorocabanae dioecesis eiusdemque episcopalis
urbis caelestem apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis
honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii anno
MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|