 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
AD UNIVERSAE ECCLESIAE
DELEGATIO APOSTOLICA
MEDIAE AFRICAE OCCIDENTALIS ERIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Ad universae Ecclesiae tractanda gubernacula, ex
arcano divinae Providentiae consilio, asciti, Christifidelium, qui in longinquis
regionibus, missionali opere excolendis, incolunt, necessitatibus spiritnalibus
pro re ac tempore prospicere maturamus. Ut ergo Fides in Mediae Africae partibus,
ad occidentem spectantibus, amplioribus augeatur incrementis et Evangelii
praeconum opus eflicacius dirigatur, expedire videtur iisdem in terris, ubi
Ecclesiae suboles feliciter succrescit, Apostolicam Delegationem institui.
Collatis igitur consiliis cum Dilecto Filio Nostro Gregorio Petro Sanctae
Romanae Ecclesiae Presbytero Cardinali Agagianian, Sacrae Congregationis de
Propaganda Fide Pro-Praefecto, motu proprio, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra degne Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi Delegationem Apostolicam Mediae Africae occidentalis, iurisdictioni
Sacri Consilii nomini christiano propagando obnoxiam, constititimus atque
erigimus, cnins sedem in urbe « Lagos », ut dicitur, collocamus, cuique haec
territoria subicimus, quae appellantur: « Nigeria, Camerum, Gabon,
Oubangui-Chari, Tchad », nec non medias regiones Congi. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque, rite indicandum
esse ne definiendum: irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis
Maii, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|