 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
PECULIARE STUDIUM
SANCTUS IOANNES BOSCO, CONF.,
CAELESTIS PATRONUS ELIGITUR
OMNIUM HISPANORUM IUVENUM TIRONUM OPIFICUM,
VULGO « JOVENES APRENDICES ESPAÑOLES».
Ad perpetuam rei memoriam. — Peculiare studium singularisque cura, ut neminem
fugit, iis sunt impendenda, qui, aetate florentes, artes condiscunt, ut eorum
vita ad veram hominum dignitatem et religionis pietatisque rationes conformetur.
Quod nostra aetate obtinet maxime, qua tot disseminantur pravae doctrinae,
corruptelarum augescunt illecebrae, non pauci ad materiam omnia referunt, ita ut
adulescentulorum anìmis impendeat periculum multipiex. Hoc sentientes ac
pastorali acti sollicitudine, totius Hispaniae Purpurati Patres et Archiepiscopi
Metropolitani, vota quoque significantes sacri cleri ac civilium potestatum, Nos
rogaverunt, ut Sanctum Ioannem Bosco, iuventutis parentem et amicum communi
laude celebratum, tironum seu pusionum opificum universae Hispaniae caelestem
Patronum pro Nostra benignitate renuntiaremus. Quas preces Nos, qui eundem
Sanctum Caelitem praecipua veneratione prosequimur, libenter statuimus
admittere, fore confisi, ut, eo tuente, pueri Hispani, qui artibus discendis
dant operam, olim in vitae actione Ecclesiae ac patriae adiungant honorem,
afferant utilitatem. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ioannem Bosco,
Confessorem, omnium Hispanorum iuvenum tironum opificum, qui « Jóvenes
Aprendices Espanoles » vulgo vocantur, caelestem apud Deum Patronum constituimus
ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
coetuum seu ordinum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|