 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
AUXILIATRICEM VIRGINEM
BEATA MARIA VIRGO,
QUAE UT AUXILIUM CHRISTIANORUM INVOCATUR,
IN PRAECIPUAM CAELESTEM PATRONAM
DIOECESIS VIEDMENSIS ELIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Auxiliatricem Virginem Mariam Christifideles
dioecesis Viedmensis in finibus Reipublicae Argentinae praecipuo singularique
perhibentur obsequio excolere, ad eamque rebus in artis fidentes confugere.
Cuius iurisdictionis princeps templum in honorem eiusdem Almae Deiparae, quae ut
« Auxilium Christianorum ab Ecclesia invocatur, est consecratum. Cum igitur
Venerabilis Frater Iosephus Borgatti, Viedmensis Episcopus, Nos rogasset, ut
Beatam Mariam Virginem, titulo illo insignem, suae dioecesis renuntiaremus
caelestem Patronam, Nos precibus huiusmodi libenti animo voluimns concedere,
probe fore confisi, ut ex hoc patrocinio fructus uberes, ad religionis augmentum
quod attinet, populus fidelis perciperet. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, omnibus rei momentis attente perpensis, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, « Auxilium Christianorum »
appellatam, dioecesis Viedmensis praecipuam apud Deum caelestem Patronam constituimus
ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|