 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
BEATUM IOSEPH
SANCTUS IOSEPH, SPONSUS B. MARIAE V.,
PRAECIPUUS PATRONUS CAELESTIS
DIOECESIS CUCUTENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Beatum Ioseph, qui Divinum Infantem eiusque
Matrem Virginem Mariam vigili tutatus est cura, Christifideles non immerito
praesidium habent in hac mortali vita, tot obnoxia difficultatibus atque
aerumnis. Opportuno igitur ductus consilio, Venerabilis Frater Paulus Correa
León, Cucutensis Episcopus, votis quoque obsecundans sacri cleri et plebis Dei,
eundem Deiparae Sponsum suae dioecesis, ante aliquot annos constitutae, elegit
caelestem Patronum; qui preces Nobis adhibuit, ut id Apostolica Nostra
auctoritate ratum haberemus. Nos autem, qui piissimum hunc Sacrae Familiae
Custodem percolere gestimus, supplicationibus huiusrnodi libenti animo censuimus
esse annuendum. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ioseph, Sponsum Beatae Mariae
Virginis, Confessorem, totius Cucutensis dioecesis praecipuum apud Deum
caelestem Patronum confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus
dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub annlo Piscatoris, die VII mensis
Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|