 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
DIUTURNO USU
INTERNUNTIATURA APOSTOLICA
IN TURCARUM REPUBLICA ERIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Diuturno usu est comprobatuln permagnas
utilitates e publicis officiorum rationibus, quae Apostolicae huic Sedi cum
Nationibus intercedant, exsistere; siquidem necessitudines huiusmodi plurimum
valent ad pacis bona firmanda verique nominis profectum adipiscendum. Cum igitur
expedire visum sit Apostolicam Sedem et Turcarum Rempublicam publicis amicitiae
vinculis inter se coniungi, Nos, motu proprio, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi, in Turcarum Republica Internuntiaturam Apostolicam erigimus, cuius sedem
Constantinopoli constituimus. Eidem igitur sic per Nos erectae Internuntiaturae
omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae Legationum
huiusmodi propria sunt. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi sic
constitutae nunc et in poste-rum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus,
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Februarii, anno MCMLX, Pontifieatus Nostri secondo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|