 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
BEATAM MARIAM VIRGINEM
BEATA MARIA V. « A BONO CONSILIO »
ET SANCTUS BENEDICTUS, ABBAS,
PRAECIPUI ABBATIAE « NULLIUS DIOECESIS »
NOVAE NURSIAE IN AUSTRALIA
PATRONI CAELESTES DECLARANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Beatam Mariam Virginem « a Bono Consilio »
appellatam et Sanctum Benedictum Abbatem cives Abbatiae « nullius dioecesis »
Novae Nursiae in Australia praecipuis obsequiis venerantur et excolunt. Ad
Augustam enim Deiparam et ad Sanctum Benedictum Abbatem in publicis privatisque
necessitatibus confugiunt fideles, praesentissimaln Eorum opem imploraturi, quam
saepe sunt experti obtinentque. Cum igitur ab eisdem habeantur peculiares
tutores validumque rerum suarum praesidium, dilectus filius Gregorius Gómez, e
Congregatione Casinensi O. S. B., Ordinarius Abbatiae « nullius dioecesis »
Novae Nursiae in Australia, vota Cleri fideliumque sibi creditorum humiliter
Nobis expromens, Nos rogavit ut Almam Deiparam « a Bono Consilio » et Sanctum
Benedictum Abbatem praecipuos suae iurisdictionis eligeremus apud Deum Patronos.
Quibus votis libenti animo obsecundantes, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modurn Beatam Mariam
Virginem « a Bono Consilio » et Sanctum Benedictum Abbatem praecipuos Abbatiae «
nullius dioecesis » Novae Nursiae caelestes apud Deum Patronos constituimus ac
declaramus, adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae principalibus
locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt nunc et in
posterurn pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Octobris, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|