Feria secunda, die XXIV mensis Februarii, anno
MCMLXXXVI, mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani fuit Consistorium
secretum cuius acta ex ordine referuntur:
I - SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO
Precatione «Adsumus» recitata, ad S. R. E. Patres Cardinales Ss.mus D.nus
Ioannes Paulus II hanc allocutionem habuit:
Iuvat me, Venerabiles Fratres, post peracta spiritalia exercitia, unde
quietis animi et corporis aliquantum hausi et quendam renovatum ardorem
Ecclesiae Dei serviendi, vestrum carum et exspectatum adventum gratulari, Vosque
omnes et singulos, in hac Aula congregatos benevolentissime salutare. “Gratia,
misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo Filio Patris, in veritate et
caritate” (2 Io. 3) sit semper vobiscum. Gratus ipse vobis sum quod huc
convenistis, officium exsecuti mihi assidendi consilio, opera, usu rerum, in iis
quae ad meum pastorale munus pertinent. A vobis igitur singulis peto auxilium,
rogo sententiam, ut prudenter possim decernere.
Adiuvat hoc nostrum Collegium ipsum quadragesimale tempus, quo inter cetera
est nobis recogitandum de mandato, gravissimo equidem, quod a Domino accepimus;
adiuvat exoptata et proxima Sollemnium Paschalium laetitia: in hoc enim Christi
mysterio tuta Ecclesiae sors est posita, cum Is vicerit mundum, et spes nostra:
qui ideo laboramus, ideo onera omne genus sustinemus, ideo patimur, ut huius
victoriae testes simus, et inde reportemus finem fidei nostrae salutem animarum
(Cfr. 1 Petr. 1, 9).
Adiuvat denique ipsum negotium, quod hodie tractabimus, id est sacra
Canonizatio beatorum Iosephi Mariae Tomasi, Cardinalis, Ordinis Clericorum
Regularium vulgo Theatinorum, et Francisci Antonii Fasani, sacerdotis professi
Ordinis Fratrum Minorum Conventualium.
Non possunt namque non flagrare corda nostra amore Domini, qui alios sanctos
viros proponit omnibus Christifidelibus ad imitandum nostrosque constituit apud
se intercessores; non possunt non flagrare amore Ecclesiae, quae filiis suis
sanctis, quos per saecula genuit, duo adiungit sanctitatis lumina.
Cui sanctae nostrae Matri Christus, eius Sponsus, adsit; adsit Beatissima
Virgo Maria, sanctorum omnium insuperabile exemplar et Regina; adsint beati
Iosephus Maria Tomasi et Franciscus Antonius Fasani precationibus suis: ut ea
pergat esse fecunda sanctorum, etsi mali tempestates numquam in eam saevire
desistunt.
II - SUCCESSIO IN MUNUS CAMERARII COLLEGII PATRUM
CARDINALIUM
Ss.mus libenter assensum dedit successioni, de more peractae, qua
reverendissimus Iosephus tit. Omnium Sanctorum in via Appia Nova presbyter
cardinales Paupini in munere Camerarii Collegii sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalium, in locum Silvie Oddi, suffectus est.
III - PROVISIO ECCLESIARUM
Summus Pontifex nuntium dedit de cathedrali Ecclesia Gallupiensi, cui in
animo illi erat providere. Idcirco, Purpuratis Patribus assentientibus,
praefatae Ecclesiae Coadiutorem constituit Donaldum Pelotte, sodalem
Congregationis Presbyterorum a Ss.mo Sacramento.
IV - NUNTIUS ECCLESIARUM QUAE IAM CONCREDITAE SUNT
Certiores praeterea Summus Pontifex fecit S. R. E. Cardinales post proxime
celebratum sacrum Consistorium centum undetriginta Ecclesiarum sacros Pastores a
Se per Apοstolicas sub plumbo Litteras nοminatοs fuisse, videlicet:
Metrοpolitas duodeviginti, quοs inter:
Ernakulamensem, Antοnium Padiyara;
Montisvidei, Iosephum
Gοttardi Cristelle;
Cuttackensem-Bhubanesvarensem, Raphaëlem
Cheenath;
Angelorum in California, Rοgerum Mahοny;
Sancti
Andreae et Edimburgensem, Keith Michaelem Patricium O'Brien;
Goianiensem, Antοnium Ribeiro de Oliveira;
Platensem, Antοnium
Quarracinο.
Archiepiscopum residentialem:
Monoecensem, Iosephum Mariam Sardou.
Archiepiscοpοs titulares undecim, quοs inter:
Loriensem, Ennium Appignanesi;
Volsiniensem, Iustinum
Rigali;
Doeleensem, Petrum Aloisium Celata;
Virunensem,
Antοnium Mattiazzο.
Episcοpos residentes septuaginta, quοs inter:
Limeirensem, Ferdinandum Legal;
Sancti Thomae Apostoli
Detroitensem Chaldaeorum, Ibrahim Ibrahim;
Tutelensem, Rοgerum
Froment;
Uviraënsem, Gapanga Nteziryayο;
Bathurstensem in Canada,
Arsenium Richard;
Portuensem et S. Rufinae, Didaeum Bona;
Cairnensem, Iοannem Bathersby;
Lodzensem, Ladislaum Ziółek.
Episcοpοs titulares duοdetriginta, quοs inter:
Cilibiensem, Victοrem Emmanuelem López Forero;
Tagarbalensem,
Gerardum Kusz; Claternensem, Deοgratias Iñiguez;
Scilitanum, Ansgarium
Brown Jiménez;
Iuliensem, Petrum Brollo.
Praelatum territorialem:
Ilapensem, Paulum Lizama Riquelme.
V - RELATIO CAUSARUM
Rev.mus Petrus S. Hieronymi a Caratate presbyter cardinales Palazzina,
Congregationis pro Causes Sanctorum Praefectus, sermonem habuit de vita et
miraculis beatorum Iosephi Mariae Tomasi et Francisci Antonii Fasani, et acta
recensuit quae in causa canonizations eorundem Servorum Dei eadem Congregatio
admittenda et approbanda putavit.
Relatione espleta, beatissimus Pater rev.morum Cardinalium sententiam de
propositi canonizatione exquisivit.