IOANNIS PAULI PP. II
CONSISTORIUM UNICUM
Die XXIV mensis Februarii, anno
MCMLXXXVI
Consistorio secreto absoluto, vocatis praesentibusque in eadem Aula sacres
Praesulibus, Abbatibus nullius, necnon Romanae Curiae Praelatis, quibus solet
intimari, statim initium habuit Consistorium unicum:
PERORATIO CAUSARUM CANONIZATIONIS
Ill.mus Decanus Consistoriales Aulae Advocatorum pro canonizatione beatorum
Iosephi Mariae Tomasi et Francisci Antonii Fasani de more institit.
Cui Viro beatissimus Pater per praelatum in Secretaria Papali cancellariae
Litterarum Apostolicarum praepositum, sic respondit:
Ad orationem modo habitam respοndere iubeor, Beatissimum Patrem valde
exoptare in Sanctorum album ascribere Beatos Franciscum Antonium Fasani et
Iosephum Mariam Tomasi, quorum causae digne diserteque dictae sunt. Idque
Sanctitas Sua iure merito exoptat.
Etenim, cum nostris temporibus universa Ecclesia alacriter incumbat in illud
christianae renοvationis opus, quod ductu et auspicio Concilii Oecumenici
Vaticani II feliciter inchoatum est, consentaneum sane est ante omnium oculos in
sua luce collocare praeclaram morum sanctimoniam, quae in horum Beatorum
Caelitum vita refuget, utpote salutare atque efficax ad praedictam renovationem
invitamentum. Ac revera ipsi, per aspera et ardua procedentes, ita christianis
virtutibus et egregie factis antecesserunt, ita spirantem Iesu Christi imaginem
in se retulerunt, ut suis exemplis mire idonei videantur ad actuose refοvendum
apud populum Dei divinae caritatis ardorem, in quo exoptata morum instauratio
potissimum innititur.
Attamen, quamvis Summus Pontifex magnopere cupiat hos Beatos in Sanctorum
Caelitum numerum inserere, nihilominus, ut in tantae gravitatis negotio omnia de
more serventur, sententiam Suam non ante editurus est, quam omnes, ad quos res
spectat, mentem quisque suam operuerint.
Haec habui, quae postulationi modo factae, Romani Pontificas nomine,
responderem.
Ad Cardinales et Praesules Ss.mus allocutionem ad vota pro canonizatione
exquirenda sic habuit:
Quemadmodum res postulat, intento animo perpendimus ea, quae ad illustrandas
et comprobandas causas sunt allata.
Verumtamen, ut nostro nomine significatum est, rei gravitas suadet, ut mentem
vestram cognoscamus, antequam decretoriam sententiam nostram edicamus.
Quapropter vos oramus, ut, ad gloriam Dei et utilitatem animarum spectantes,
circa allatas causas suffragia vestra feratis.
Tunc singuli, servato suo cuiusque ordine, sententiam aperuerunt. Exceptis
congregatorum Patrum suffragiis, Summus Pontifex, haec addidit verba:
Vehementer sane gaudemus, quod vos concordibus suffragiis postulavistis, ut
his Beatas Sanctorum Caelitum honores tribuantur; id enim flagrantissimis etiam
Nostris votis respondet.
Nihil igitur est, cur a peritorum iudiciis atque a membrorum Congregationis
pro Causas Sanctorum sententiis discedamus, quae multas ac gravibus argomentis
innituntur.
Quare, nulla mora, iam nunc hos Beatos summis sanctitudinis honoribus dignos
iudicantes, eos inter Sanctos annumerandos esse decernimus; quod, iuvante Deo,
sollemni ritu faciemus in Vaticana Basilica.
Nominatam autem in Sanctorum album referemus: Franciscum Antonium Fasani, die
decima tertia progami mensis Aprilis;
Iosephum Mariam Tomasi, vertenti anno die et mense statuendis.
Interea, autem, vos omnes hortamur ut Deo preces sine intermissione
adhibeatis, ut consilia Nostra Ecclesiae Sanctae prosint atque christianae vitae
afferant incrementum.
Statim ac Ss.mus eloquio suo finem imposuit, caeremoniarum Magistro rogante,
adstantibus Protonotariis Apostolicis ut iuridica instrumenta de omnibus supra
recensitis conficerent, de more mandatum est.
Deinde, benedictione a Summo Pontifice impertita, Consistorium est absolutum.