IN SACRO CONSISTORIO AD NOVOS CREANDOS SODALES SACRI
COLLEGII
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II AD
IMPOSITIONEM BIRETI ET AD ASSIGNATIONEM TITULI
Datum Romae, die XXV mensis Maii, anno Domini MCMLXXXV
Venerabiles Fratres,
Sacrum Consistorium solet esse singulare quoddam momentum in vita Ecclesiae, cum
coetus celebretur eorum qui ex antiquo instituto sunt successoris beati Petri
proximi consiliarii et adiutores. Conspectus igitur vester est mihi causa valde
laetandi, vosque singulos universos vehementi dilectionis affectu saluto. Est
quidem in ipsa Cardinalis natura positum ut is arctissime haereat Apostolicae
Sedi et ei qui supremum munus universae regendae Ecclesiae gerit, sed haec
coniunctio fit magis manifesta, cum hic senatus eiusdem Ecclesiae in unum
visibiliter congregatur.
Convocavi vos, ut scitis, ad quaedam gravia negotia pertractanda, imprimis ad
novos creandos Sodales Sacri Collegii. Duodetriginta viros ecclesiasticos hoc
munere ac dignitate augendos putavi, quamvis etiam aliis, qui bene meruerunt, id
posset praestari; sed aequum est statutos fines, ad numerum Cardinalium quod
attinet, servare. Qui nunc in Collegium vestrum asciscuntur, universalitatem
Ecclesiae quodammodo ostendunt atque varia oflìcia, quae obeunt quaeque illius
aedificationi inserviunt, ante oculos ponunt.
Hoc Sacrum Consistorium in tempus incidit, quo Ecclesiae est magnopere
annitendum ut veritatem Christi eiusque opus salvificum inferat in mundum, qui
bona tam praeclara et necessaria saepe ignorat vel neglegit vel etiam impugnat.
Ut nostris, Dominica prima Adventus anno proxime praeterito Adhortationem
Apostolicam edidi de reconciliatione et paenitentia in hodierno munere eiusdem
Ecclesiae: id est conclusiones et postulata sextae Synodi Episcoporum in unum
veluti corpus redegi. Si ad divisiones et iniustitias attendimus, quibus homines
et nationes aetate nostra lacerantur, in causam earum erat studiose inquirendum
ea mente ut apta remedia invenirentur. Radix autem omnium eiusmodi malorum est
vulnus, quod in humani animi penetralibus insidet: peccatum, quod homines
admittunt libertate sibi a Deo donata male utendo. Necesse est ergo ut ii
reconcilientur Deo, sibimet ipsis et fratribus atque paenitentia perturbatum
peccato ordinem restituant. Quoniam, ut in eodem Documento significavi, etiam in
ipso sinu Ecclesiae, quoad rem doctrinalem et pastoralem, hic illic sunt
divisiones, visum est mihi veritatem de peccati natura asserere atque de normis
Magisterii circa rectam praxim Sacramenti Paenitentiae omnes, ad quos pertinet,
monere.
Praeterea, ut notum est, agitur nunc Internationalis Annus Iuventuti dicatus,
quem Institutum Nationum Unitarum indixit. Ecclesia debuit hanc occasionem
arripere ut ad iuvenes, in quibus eius spes magna ex parte est reposita, se ut
Mater et Magistra converteret. Hac de causa ante paucos menses ad eosdem
Epistulam Apostolicam dedi. Est sine dubio argumentum, quod nos omnes habet
sollicitos, ne “divitiarum thesaurus, qui est iuventus” (IOANNIS PAULI PP. II
Epistula Apostolica ad iuvenes, Internationali vertente Anno Iuventuti dicato,
die 31 mar. 1985: vide supra, pp. 757 ss.), corrumpatur, sed ut servetur,
foveatur, augeatur. Nominatim fuit in lumine ponendum propositum vitae
sacerdotalis et religiosae, cum temporibus nostris, maxime in quibusdam
nationibus ac familiis Deo consecratis, penuria operariorum in messe Domini et
consilia evangelica profitentium animadvertatur.
Haec in memoriam vestram, Venerabiles ac Dilecti Fratres, revoco ut una mecum
impenso studio et indefessa alacritate his necessitatibus occurrere conemini,
quibus Ecclesia premitur.
Huc accedit efficax auxilium caeleste ope piae deprecationis implorandum. Instat
iam suavis sollemnitas Pentecostes, qua Spiritum Sanctum, qui corpus Ecclesiae
coniungit atque vivificat, peculiari adorationis officio colimus. Eum rogemus ut
munera sua, difficilibus hisce temporibus, ubertim largiatur et labores nostros
pastorales fecundet.
Apostoli, promissum Paraclitum exspectantes, “erant perseverantes unanimiter in
oratione cum . . . Maria matre Iesu” (Act. 1, 14): eorum exemplum
sectemur. Ne desinamus eam obsecrare, quae Salvatoris facta est socia in opere
reconciliationis humanae quaeque in Cana Galilaeae pro iuvenibus, id est pro
novis coniugibus cum vinum deficeret, intercessit, ut ea quae Ecclesiam nunc
maxime urgent, effectum felicem consequantur.
Haec habui quae ad vos amanti et sollicito animo dicerem. Antequam autem nomina
eorum recenseam, quae in Sacrum Collegium ascribuntur, oportet sedi
suburbicariae Portus et S. Rufinae provideatur, cuius titulus propter obitum
Pauli Cardinalis Marella, bonae memoriae, vacat. Renuntio igitur Episcopum
titulo Portus et S. Rufinae Eminentissimum Dominum Augustinum Cardinalem
Casaroli, qui est a Publicis Ecclesiae Negotiis.
Nomina autem novorum Cardinalium sunt haec:
Aloisius Dadaglio, Archiepiscopus titulo Loriensis, Pro-Paenitentiarius Maior;
D. Simon Lourdusamy, Archiepiscopus emeritus Bangalorensis, Secretarius
Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide;
Franciscus A. Arinze, Archiepiscopus emeritus Onitshaënsis, ProPraeses
Secretariatus pro non Christianis;
Ioannes Franciscus Fresno Larraín, Archiepiscopus Sancti Iacobi in Chile;
Antonius Innocenti, Archiepiscopus titulo Aeclanensis, Nuntius Apostolicus in
Hispania; Michael Obando Bravo, Archiepiscopus Managuensis;
Augustinus Mayer, Archiepiscopus titulo Satrianensis, Pro-Praefectus
Congregationum pro Sacramentis et pro Cultu Divino;
Angelus Suquía Goicoechea, Archiepiscopus Matritensis;
Ioannes Hieronymus Hamer, Archiepiscopus titulo Loriensis, Pro-Praefectus
Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus;
Richardus Vidal, Archiepiscopus Caebuanus;
Henricus Romanus Gulbinowicz, Archiepiscopus Vratislaviensis;
Paulus Tzadua, Archiepiscopus Neanthopolitanus;
Iosephus Tomko, Archiepiscopus titulo Docleensis, Pro-Praefectus Congregationis
pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide;
Miroslaus Ivanus Lubachivsky, Archiepiscopus Maior Leopolitanus Ucrainorum;
Andreas Maria Deskur, Archiepiscopus titulo Thenitanus, Praeses emeritus Pontií;cii
Consilii instrumentis communicationis socialis praepositi;
Paulus Poupard, Archiepiscopus titulo Usulensis, Pro-Praeses Secretariatus pro
non credentibus atque Praeses Comitatus exsequendis negotiis Pontificii Consilii
pro cultura;
Aloisius-Albertus Vachon, Archiepiscopus Quebecensis;
Albertus Decourtray, Archiepiscopus Lugdunensis;
Rosalius Iosephus Castillo Lara, Archiepiscopus titulo Praecausensis,
Pro-Praeses Pontificiae Commissionis Codici iuris canonici authentice
interpretando;
Fridericus Wetter, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis;
Silvanus Piovanelli, Archiepiscopus Florentinus;
Hadrianus I. Simonis, Archiepiscopus Ultraiectensis;
Ecluardus Gagnon, Archiepiscopus titulo Iustinianensis, ProPraeses Pontificii
Consilii pro Familia;
Alfonsus Stickler, Archiepiscopus titulo Volsiniensis, Pro-Bibliothecarius et
Pro-Archivista Sanctae Romanae Ecclesiae;
Bernardus F. Law, Archiepiscopus Bostoniensis;
Ioannes I. O’Connor, Archiepiscopus Neo-Eboracensis;
Iacobus Biffi, Archiepiscopus Bononiensis;
Petrus Pavan;
Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac mea
creo et publico Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales:
ex Ordine Presbyterorum:
Ioannem Franciscum Fresno Larraín;
Michaelem Obando Bravo;
Angelum Suquìa Goicoechea;
Richardum Vidal;
Henricum Romanum Gulbinowicz;
Paulum Tzadua;
Miroslaum Ivanum Lubachivsky;
Albertum Decourtray;
Fridericum Wetter;
Silvanum Piovanelli;
Hadrianum I. Simonis;
Bernardum F. Law;
Ioannem I. O’Connor;
Iacobum Biffi;
ex Ordine Diaconorum:
reliquos eorum, quos modo nominavi.
Qui in Sacro Consistorio, die tricesima mensis Iunii anno millesimo nongentesimo
undeoctogesimo celebrato, dixi me Praesulem quendam in pectore servare, in hoc
sollemni coetu hanc meam voluntatem itero atque confirmo.
Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Reliquum est ut Ecclesiis, suo viduatis Pastore, consulatur.
© Copyright 1985 - Libreria Editrice
Vaticana
|