 |
VISITA PASTORALE A CASSINO
DISCORSO DI GIOVANNI
PAOLO II AGLI ABBATI BENEDETTINI DI TUTTO IL MONDO
Montecassino, 20 settembre 1980
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii et Filiae,
Splendidum inter basilicae huius ornatum quae - ex incursus
bellici ruinis prodigiose iterum exsuscitata atque a numquam obliviscendo
Decessore Nostro Paulo Sexto rursus consecrata - redundat hodie tam electa, immo
vero unica fortassis in Montis Casini historia plus quam mille annorum,
congressione filiorum filiarumque Sancti Benedicti ante praeclarum ipsius quasi
reviviscentis sepulcrum, circa altare hodierno Sacrificio Eucharistico
concelebrando destinatum, venit sua sponte Nobis in mentem ac vocem clamor
exsultans ille Isaiae prophetae: O Pater venerande, “leva in circuitu oculos
tuos et vide; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe
venerunt et filiae tuae de latere surrexerunt”.
Tuum nempe ut iubilaeum concelebrent, ex omni regione orbis
terrarum huc modo confluxerunt, gloriantes se posse fideles tibi filios ac
filias confirmare, laetantes in precibus tibi movendis, implorantes cum gaudio
fecundam benedictionem tuam in visibili et optatissima coniunctione cum Petri
Successore. Quem ipsum Successorem magnopere quidem iuvat inter eos versari ut
tibi, tot millenorum milium Patriarchae monachorum, testificetur existimationem
et amorem quem universa Ecclesia profitetur in te - natum videlicet consilio
gratiaque Dei artificem thesaurorum immensorum expolitae humanitatis et animi
cultus at potissimum sanctitatis.
Vita enim tua, licet sit intra arctos unius regionis fines
transacta, admirabilis tamen virtutibus signisque refulsit. Effectus autem tui
vivificantis nuntii, penetrans in cunctam Europam indeque reliquum in mundum, ad
hos dies nostros usque pervenit auxilio parvuli istius sed maximi simul libri
tui qui “fermentum divinae iustitiae” factus est ad christianam
conformationem multitudinum illarum quas Deus tibi perinde ac prius Abrahamo
praeparavit quasi incomparabilem hereditatem.
Delectat vehementer eodemque tempore commovet et Nos et omnes
coram adstantes recordari hoc ipso in monasterio, sive potius in perangusto
aliquo eius angulo obscuro - e belli cladibus erepto - illum compositum esse
librum: Regulam id est eius; quemadmodum infra meminit lapidis titulus: “Hic
scripsit Regulam et verbo et opere docuit”.
Venerabiles Abbates, dilectissimi Filii Filiaeque adeo magnifici
Patris ac legum Latoris: hac in nostra congressione, quam iure valemus appellare
prorsus extraordinariam, et in hoc velut culmine centenariarum omnium
commemorationum ipsius ortus, revertamur oportet ad augustum illum libellum ab
eoque iterum proficiscamur ad efficiendam moralem ac religiosam renovationem
quae instanter nos premit quaeque diligenter a nobis mundo debetur. Per
nuperrime editam Epistulam Apostolicam, a verbis “Sanctorum Altrix”
incipientem, voluimus tamquam uno in amplissimo prospectu universa vitalia ea et
fertilia exponere, quae etiamnunc Sancti Benedicti doctrina institutioque potest
praebere non tantum vitae perfectionis monasticae verum etiam restaurationi et
inflammationi tum sensuum tum morum qui ex Evangelio derivantur.
Grandi insuper cum solacio cognovimus vos - digne quidem
celebrare cupientes hanc centenariam memoriam - iam Romae, in prima christianae
religionis sede, agere ex nobili sane proposito Symposium peculiare, videlicet
de eadem Regula illa, ut post multa recentiora studia ac secundum experimenta
aut iam facta aut quae interim fiunt, reperiatis et definiatis: quid validi,
quid vivifici Regula etiam hoc tempore contineat, quae structurae primariae
inviolabilesque superare debeant alias adventicias quas progredientia saecula
reddiderunt redduntque caducas, quae penitus necessaria bona firmiter in
monasteriis retinenda sint, ut sodalibus dicere liceat se adhuc serio animo
procedere in Benedictinae familiae semita.
Uti accidit hodie in quibuslibet consiliis et operibus, merito
vos - praesertim qui communitatum estis pastores - percipitis omnino oportere ut
clarissima eluceat propria indoles et qualitas alicuius filii ac discipuli
Sancti Benedicti. “Scientibus loquor”: vos ipsi, totiens qui legistis diuque
perpendistis Regulam vestram, probissime novistis quid cupiat Patriarcha
construere simulque edocere per Regulam illam a qua - ut admonet - “non temere
declinetur a quoquam”.
Plane nimirum constat extruere ipsum velle “dominici scholam
servitii”. Vestra igitur proprietas invenitur in hoc absoluto universalique
servitio Boni absoluti, quod Deus est. Quamquam totus mundus iam est in Deo,
monasterium tamen - sicut Sancto Benedicto describere illud placet - est “domus
Dei” peculiari ratione: etenim adest ibi monachus, ut domus illius serviat
Domino in humilitate et oboedientia et precatione, in silentio atque opere -
ante omnia vero in caritate. Scitis profecto quanta vi et significatione legifer
Pater vester ad Christi sequelam inculcet hanc ipsam virtutem velut educatricem
omnis monasticae vitae. Quartum capitulum de instrumentis operum bonorum nos
certiores facit doctrinam asceticam mysticamque Benedictinam revera simpliciter
esse evangelicam - emanantem nempe ex Evangelio quod suscipitur ac vivitur cum
omnibus consectariis suis.
Agnita autem semel hac vestra qualitate et natura, ecce proin
flagitantur - sicut ubique etiam hodie evenit - voluntas et amor veritatis de
genuina illa indole vestra. A sodalibus ergo Benedictinis hoc optamus Nos, hoc
omnes in Ecclesia desiderant et in mundo: ipsos eos secundum Patriarchae mentem
vere monachos esse, “revera” - quo vocabulo ille utitur - esse Dei
inquisitores Deique amantes qui gaudeant se a mundo vivere seiunctos sed per
amoris societatem cum fratribus in mundo coniunctos, se praeterea vivere in
familiari convictu oboedientiae et caritatis, unde pax enascatur atque laetitia:
“nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei”.
Longissima quidem nec interrupta umquam traditio - omnium id est
longissima quae accedere possit ad ipsius Ecclesiae diuturnitatem - comprobavit
nobilitatem et pulchritudinem et fecunditatem Benedictinae spiritualitatis. Ideo
de ea sancto cum affectu gloriamini; et necessariis prudentibusque inductis
accommodationibus ad mutatum temporum nostrorum statum, procedite per tramitem,
ab illo Patre antiquo aliisque traditionis vestrae patribus designatum; ne
permiseritis occupari vos aut captari motibus tendentibus ad saeculares
consuetudines neque irrationalibus minimeque necessariis novitatibus neque
nimiis de pluralismo sententiis quae tandem aliquando efficiunt, ut aberretur a
legum Latoris vestri Patris itinere. Iam ipsa perspicuitas denotata est tamquam
unae praecipuis Regulae laudibus: etenim facile omnes percipere valent ac
pernoscere quid mandet commendetve maximus ille Magister; restat tantummodo, ut
id humiles et dociles et hilares exequantur.
Annuente propterea Deo, arridente materno cum sensu Maria
monachorum regina, tuente ipso conditore vestro Patre: pergite vos, secundum
nuntium eius doctrinae, per traditionem sanam explicatae ac per vestrum fidele
exemplum impletae, pergite - inquimus - etiam hodie et futuro tempore praedicare
potentiam fidei, suave officium christianae orationis, ardentem liturgiae
amorem, auctoritatis et oboedientiae beneficium, cultum lectionis divinae
studiorumque omnium sacrorum, dulcedinem vestri Gregoriani cantus, promptam
alacritatem in mentis manuumque laboribus, dignitatem exterioris ipsius decoris
in actibus necnon in religioso vestitu, iucunditatem vitae communis atque in
primis sinceram comparationem caritatis et pacis.
At in singulari hac consolationisque plena congressione cum
universis Abbatibus ac Superioribus Benedictinis gratum Nobis est - immo et
necessarium Nobis esse videtur - rursus memorare id quod in praedicta Epistula
Apostolica iam tradidimus de propria figura paterna quam legifer Pater vester in
Abbatis regimine impressit. Superiores sine dubio vos estis et administratores
et magistri: verum ante omnia patres. Atque in hac “societate patribus carente”
- ut diximus ibidem - testificari debetis Sanctum Benedictum in animo habuisse
suum monasterium erigere velut communitatem familiarem in qua pater esset qui
provideret ac doceret quique potissimum monachos diligeret suos et respiceret,
eorum dignitatem reveritus, qui demum faceret eos insuper consortes suorum
consiliorum ac prosequeretur cum animi affectu qui aliquid teneritatis etiam
haberet cordis materni.
Vobis ipsis agendi norma est: “plus amari quam timeri”; ac
duo illa Regulae capitula quae vestrum quasi Directorium continent: scilicet
caput secundum et sexagesimum quartum - praesertim vero mirandum illud
sexagesimum quartum caput reapse profluens ex pectore divite sapientiae et
caritatis - sunt tamquam “magna charta”, hoc est principalis lex, quae
regere debet ac pervadere totam vitae vestrae rationem. Sed cuncta quidem Regula
loquitur de vobis ut sapientiam inculcet vobis et prudentiam, immotam
repugnantiam vitiis ac promotionem virtutis, commiserationem erga debiles atque
in primis illam discretionem Romanam et christianam quae illustrem codicem
Regulae vestrae velut peculiari nota distinguit causamque maximam efficit cur
quoquoversus diffusus sit, immo ubique gentium invaluerit. Aequilibritas Abbatis
generat ac sustentat mutuum amorem inter ipsum et sodales filios interque
fratres vicissim. Nostro in mundo, ubi deficiens amor privat animos tum viribus
tum gaudiis, cernant omnes et cognoscant per sacrificia magnanima vestra
monasterium societatem esse veri humani supernaturalisque amoris.
Ad extremum denique cupimus nominatim singulas consalutare
Benedictinas Familias mulierum quarum aliquot suas huc miserunt legatas. Sub
lumine ac virtutis odore Sanctae Scholasticae, quae hoc ipso loco iuxta Fratrem
requiescit, purissima vestra et virginalis praesentia - o filiae Sancti
Benedicti omnes - laetificat Populum Dei et aedificat. In vestri recessus
silentio aut in humilitate operum vestrorum singulariter vos repraesentatis -
quin immo et magna cum persuasione sectari debetis - affectionem spiritalem
Virginis Matris Mariae quae laetabatur esse se Domini ancillam, penitus deditam
soli caelestis Patris voluntati. “Florete flores quasi lilium et date odorem
et frondete in gratiam”. Atque in iucunditatem et utilitatem omnium fratrum
hominum in terris cantate Domino castissimas laudes ac Sponso vestro Christo
ipsam cantate exsultationem intimae coniunctionis vestrae ob amorem.
Patres et Fratres et Sorores omnes: gaudeamus igitur gaudio
permagno, “diem festum celebrantes in honorem beati Benedicti”, de cuius
gloria Angeli et Sancti triumphant, ex cuius doctrina et institutione millenos
per orbem homines intra vel extra monasteriorum saepta adiuvamus, a cuius
exemplo et patrocinio commoda percipit Ecclesia et mundus universus. Resonat
etiam hodie vox eius: “Christo nihil omnino praeponere”. Haec primaria est
ipsius nuntiatio; ac si ardens eius desiderium illius est, ut cuncti familiae
monasticae sodales in pace consistant, idem profecto propositum optatumque fiet
pro universa hominum familia veritas felicissima ac solida res, si modo in eam
tandem intraverit Christus.
Haec habuimus quae amanti animo ad vos diceremus. Sit demum
auspex ac pignus spiritualium fructuum, ex hac Benedictina celebratione
percipiendorum, Apostolica Benedictio, quam vobis libentissime impertimus.
|