 |
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI
PP. II
AD PARTICIPES “CERTAMINIS VATICANI”
Die I mensis Decembris, anno Domini MCMLXXX
Venerabilis Frater Noster ac dilecti filii,
Salvere vos omnes iubemus, Latinitatis non solum cultores sed
etiam propugnatores, in his Vaticanis Aedibus, quarum ipsi parietes
inscriptionibus ornati Latinis, adeuntes sermone Romano quasi alloqui videntur.
Apud hanc ergo Sedem Apostolicam, in qua haec lingua a prisca aetate usque ad
praesens viget, vos “non estis extranei et advenae”, sed veluti iure
civitatis fruimini.
Gratias agimus Venerabili Fratri Nostro Pericli Cardinali
Felici, augusti huius sermonis doctissimo, quod verbis humanissimis Nos est
affatus. Deinde victoribus huius Certaminis Vaticani gratulamur, qui, ex ordine
sive clericorum sive laicorum, ostendunt “antiquam matrem”, id est linguam
Latinam, adhuc exquiri. Non sine gaudio ac cepimus primum praemium inter eos,
qui prosa oratione certavissent, attributum esse auctori commentationis, cui
titulus est “Owicim sive de utraque corona”, quaque Beati Maximiliani Kolbe,
Poloniae filii, geminum sertum, et sanctitatis vitae et martyrii, egregie
describitur. Ceterum, quoniam de patria Nostra fit mentio, liceat memorare eam
etiam ad linguae litterarumque Latinarum splendorem non modicum contulisse:
satis est de praeclaris poetis Ioanne Kochanowski et Casimiro Matthia Sarbieski
cogitare.
Conventus autem vester de verbis novis Latinis opportune actus
esse videtur, ut modo quodam recte composito et apto vocabula Latina noventur et
haec in ipso vitae usu iis, qui Latine scribunt et loquuntur, revera deserviant
atque caveatur, ne sermo hic Romanus propter inopiam vocum novarum, quae
notiones et inventa aetatis nostrae dilucide interpretentur, quasi instrumentum
non idoneum seponatur.
Quamvis tempora, quibus degimus, minus faveant studiis vestris,
nihilosetius animosi insistite opus vestrum laudabile! Deum ut incepta vestra ad
communem utilitatem prospere cedant vosque benevolentiae Nostrae certum habeatis
documentum, Benedictionem Apostolicam vobis singulis universis libentissime
impertimus.
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
|