Aestimatio simul indolis tuae singularis, quam pluribus ante annis Nos ipsi ex
sacerdotalibus meritis tuis et apostolico studio, ex moribus tuis et maturo
indicio cognoveramus, simul commemoratio tuae laudis, quam per priores
quadraginta fere annos ob diligentem sapientemque negotiorum Ecclesiae
publicorum curationem in Apostolicae Sedis ministeriis, etiam apud Civitatum
rectores nationumque consilia, tibimet conciliaveras, effecerunt ut Nostra
sponte non solum cogitaremus adiutorem te futurum sed praesentem iam
desideraremus, postquam ineunte mense Martio hoc anno Nobis ereptus est e vivis
Ioannes Cardinalis Villot, quem fidum habuimus peritumque socium in munere
Secretarii Status.
Iustissimis
igitur de his praecipue aliisque causis Nos ad te, Venerabilis Frater Noster,
detulimus mense Aprili fiduciam Nostram summamque a te poposcimus curam rerum ad
quas Secretaria Status et Consilium pro Publicis Ecclesiae Negotiis incumbunt.
Ad tantam vero tamque opportunam animorum et propositorum coniunctionem unus
deerat veluti cumulus quem his tandem diebus feliciter addidit tibi Patris
Cardinalis collata dignitas.
Haec
omnia cum animo reputantes, has Litteras tibi damus quibus insigniter gaudentes
ex legitimo iure apostolicaque potestate Nostra te ipsum creamus Secretarium
Status unaque nominamus Praefectum Consilii pro Publicis Ecclesiae Negotii
necnon Praesidem Commissionis Pontificiae pro Statu Civitatis Vaticanae.
Probe
quidem confidimus te, pro optimis, quibus ornaris quasque supra memoravimus,
dotibus egregiam, assiduam, efficacem operam daturum esse Nobis et huic
Apostolicae Sedi ad expedienda negotia quae saepe universale habent momentum.
Quod quidem fieri contingit his ipsis temporibus quibus Ecclesia et mundus tot
quaestionibus ac difficultatibus urgentur, quibus tamen simul causae non desunt,
quae fiduciam ingerunt spemque alunt bonam.
Ne autem ullum te deficiat aliquando humanum subsidium – tot onera cotidie
gerentem tantaque munia complentem – Notram ex animo benevolentiam quantam
valemus pollicemur tibi, Venerabilis Frater Noster. Plurima demum prece
flagitamus a providentissimo Deo lucem tibi caelitus perpetuam solidamque
inceptorum prosperitatem tuorum cum animi alacritate et solacio
coniunctam.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Iulii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri
primo.
IOANNES PAULUS PP. II