Ad tuendam fidem Catholicae Ecclesiae contra errores insurgentes
ex parte aliquorum christifidelium, praesertim illorum qui in sacrae
theologiae disciplinas studiose incumbunt, pernecessarium visum est Nobis,
quorum praecipuum munus est fratres suos in fide confirmare (cfr Lc
22, 32), ut in textum vigentium Codicis Iuris Canonici et Codicis
Canonum Ecclesiarum Orientalium addantur normae, quibus expresse
imponatur officium servandi veritates definitive ab Ecclesiae Magisterio
propositas, addita mentione in sanctionibus canonicis ad eandem materiam
spectantibus.
1. Iam inde a prioribus saeculis usque ad hodiernum diem Ecclesia de
fide Christi Eiusque redemptionis mysterio profitetur veritates, postea
collectas in Symbola fidei; hodie enim communiter cognoscuntur atque
proclamantur a christifidelibus in Missarum celebratione sollemni et
festiva Symbolum Apostolorum aut Symbolum
Nicaenum-Constatinopolitanum.
Hoc ipsum Symbolum Nicaenum-Constatinopolitanum continetur in
Professione fidei, a Congregatione pro Doctrina Fidei ulterius
elaborata(1), quae specialiter imponitur determinatis christifidelibus
emittenda in susceptione aliquorum officiorum directe vel indirecte
respicientium profundiorem investigationem in veritates de fide et de
moribus aut coniunctorum cum peculiari potestate in Ecclesiae regimine(2).
2. Professio fidei, rite praemisso Symbolo
Nicaeno-Constantinopolitano, habet etiam tres propositiones aut
commata, quae explicare intendunt fidei catholicae veritates ab Ecclesia,
sub ductu Spiritus Sancti qui eam «omnem veritatem docebit» (Io
16, 13), sequentibus temporibus altius perscrutatas aut perscrutandas(3).
Primum comma, quod enuntiat: «Firma fide quoque credo ea omnia quae
in verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive sollemni
iudicio sive ordinario et universali Magisterio tamquam divinitus revelata
credenda proponuntur»(4), congruenter affirmat et suum praescriptum
habet in legis latione universali Ecclesiae in can. 750 Codicis Iuris
Canonici(5) et in can. 598 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium(6).
Tertium comma edicens: «Insuper religioso voluntatis et intellectus
obsequio doctrinis adhaereo quas sive Romanus Pontifex sive Collegium
Episcoporum enuntiant cum Magisterium authenticum exercent etsi non
definitivo actu easdem proclamare intendant»(7), locum suum obtinet
in can. 752 Codicis Iuris Canonici(8) et in can. 599 Codicis
Canonum Ecclesiarum Orientalium(9).
3. Attamen secundum comma, in quo asseveratur: «Firmiter etiam
amplector ac retineo omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel
moribus ab eadem definitive proponuntur»(10), nullum habet
congruentem canonem in Codicibus Ecclesiae Catholicae. Magni momenti est
hoc comma Professionis fidei, quippe quod indicet veritates
necessario conexas cum divina revelatione. Hae quidem veritates, quae in
doctrinae catholicae perscrutatione exprimunt particularem inspirationem
divini Spiritus in alicuius veritatis de fide vel de moribus profundiore
Ecclesiae intellectu, sive historica ratione sive logica consecutione
conectuntur.
4. Quapropter dicta necessitate compulsi mature censuimus hanc legis
universalis lacunam complere insequenti modo:
A) Can. 750 Codicis Iuris Canonici posthac duas paragraphos
habebit, quarum prima constet textu vigentis canonis, altera vero novo
textu sit ornata, ita ut ipse can. 750 absolute sic sonet:
Can. 750 § 1. Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt quae
verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet fidei deposito Ecclesiae
commisso, continentur, et insimul ut divinitus revelata proponuntur sive
ab Ecclesiae magisterio sollemni, sive ab eius magisterio ordinario et
universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri
magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes quascumque devitare
doctrinas iisdem contrarias.
§ 2. Firmiter etiam amplectenda ac retinenda sunt omnia et singula
quae circa doctrinam de fide vel moribus ab Ecclesiae magisterio
definitive proponuntur, scilicet quae ad idem fidei depositum sancte
custodiendum et fideliter exponendum requiruntur; ideoque doctrinae
Ecclesiae catholicae adversatur qui easdem propositiones definitive
tenendas recusat.
In can. 1371, n. 1 Codicis Iuris Canonici congruenter addatur
canonis 750 § 2 locus, ita ut ipse can. 1371 posthac absolute sic
sonet:
Can. 1371 - Iusta poena puniatur:
1) qui, praeter casum de quo in can. 1364 § 1, doctrinam a Romano
Pontifice vel a Concilio Oecumenico damnatam docet vel doctrinam, de qua
in can. 750 § 2 vel in can. 752, pertinaciter respuit, et ab
Apostolica Sede vel ab Ordinario admonitus non retractat;
2) qui aliter Sedi Apostolicae, Ordinario, vel Superiori legitime
praecipienti vel prohibenti non obtemperat, et post monitum in
inoboedientia persistit.
B) Can. 598 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium posthac duas
paragraphos habebit, quarum prima constet textu vigentis canonis, altera
vero novo textu sit ornata, ita ut ipse can. 598 absolute sic sonet:
Can. 598 § 1. Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae
verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet deposito fidei Ecclesiae
commisso continentur et simul ut divinitus revelata proponuntur sive ab
Ecclesiae magisterio sollemni sive ab eius magisterio ordinario et
universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri
magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles quascumque
devitare doctrinas eisdem contrarias.
§ 2. Firmiter etiam amplectenda ac retinenda sunt omnia et singula
quae circa doctrinam de fide vel moribus ab Ecclesiae magisterio
definitive proponuntur, scilicet quae ad idem fidei depositum sancte
custodiendum et fideliter exponendum requiruntur; ideoque doctrinae
Ecclesiae catholicae adversatur qui easdem propositiones definitive
tenendas recusat.
In can. 1436 § 2 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium congruenter
addantur verba, quae ad can. 598 § 2 se referant, ita ut ipse can.
1436 posthac absolute sic sonet:
Can. 1436 § 1. Qui aliquam veritatem fide divina et catholica
credendam denegat vel eam in dubium ponit aut fidem christianam ex toto
repudiat et legitime monitus non resipiscit, ut haereticus aut apostata
excommunicatione maiore puniatur, clericus praeterea aliis poenis puniri
potest non exclusa depositione.
§ 2. Praeter hos casus, qui sustinet doctrinam, quae a Romano
Pontifice vel Collegio Episcoporum magisterium authenticum exercentibus ut
definitive tenenda proponitur vel ut erronea damnata est, nec legitime
monitus resipiscit, congrua poena puniatur.
5. Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datis
decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus et inserenda praecipimus
in legis latione universali Catholicae Ecclesiae, respective in Codice
Iuris Canonici et in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium,
sicuti supra demonstratum est, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Maii, anno
MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
(1) CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Professio Fidei et Iusiurandum
fidelitatis in suscipiendo officio nomine Ecclesiae exercendo, 9
Ianuarii 1989, in AAS 81/1989, p. 105.
(2) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 833.
(3) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 747 § 1; Codex
Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 595 § 1.
(4) Cfr SACROSANCTUM CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Constitutio
dogmatica Lumen gentium, De Ecclesia, n. 25, 21 Novembris 1964, in
AAS 57/1965, pp. 29-31; Constitutio dogmatica Dei Verbum, De
divina Revelatione, 18 Novembris 1965, n. 5, in AAS 58/1966, p. 819;
CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Donum veritatis, De
ecclesiali theologi vocatione, 24 Maii 1990, n. 15, in AAS 82/1990, p.
1556.
(5) Codex Iuris Canonici, can. 750 - Fide divina et catholica ea
omnia credenda sunt quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet fidei
deposito Ecclesiae commisso, continentur, et insimul ut divinitus revelata
proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni, sive ab eius magisterio
ordinario et universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium
sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes quascumque
devitare doctrinas iisdem contrarias.
(6) Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 598 - Fide
divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae verbo Dei scripto vel
tradito, uno scilicet deposito fidei Ecclesiae commisso continentur et
simul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio
sollemni sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod quidem
communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri magisterii
manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles quascumque devitare
doctrinas eisdem contrarias.
(7) Cfr CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Donum veritatis,
De ecclesiali theologi vocatione, 24 Maii 1990, n. 17, in AAS 82/1990, p.
1557.
(8) Codex Iuris Canonici, can. 752 - Non quidem fidei assensus,
religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium praestandum est
doctrinae, quam sive Summus Pontifex sive Collegium Episcoporum de fide
vel de moribus enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi
definitivo actu eandem proclamare non intendant; christifideles ergo
devitare curent quae cum eadem non congruant.
(9) Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 599 - Non quidem
fidei assensus, religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium
praestandum est doctrinae de fide et de moribus, quam sive Romanus
Pontifex sive Collegium Episcoporum enuntiant, cum magisterium authenticum
exercent, etsi definitivo actu eandem proclamare non intendunt;
christifideles ergo curent, ut devitent, quae cum eadem non congruunt.
(10) Cfr CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Donum veritatis,
De ecclesiali theologi vocatione, 24 Maii 1990, n. 16, in AAS 82/1990, p.
1557.