IOANNES PAULUS PP. II LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE
APOSTOLOS SUOS
DE THEOLOGICA ET IURIDICA NATURA CONFERENTIARUM EPISCOPORUM (1) I EXORDIUM
1. Apostolos suos instituit Dominus Iesus «ad modum collegii seu
coetus stabilis, cui ex iisdem electum Petrum praefecit».(2)
Apostoli non seorsum seiunctimve sed coetum Duodecim efficientes a
Iesu electi sunt ac missi, perinde atque ab Evangelio sententia illa
compluries iterata «unus de Duodecim» confirmatur.(3) Omnibus
his missionem committit Dominus Regnum Dei praedicandi.(4) Ii non
seiuncti, sed bini bini ab Eo missi sunt.(5) In novissima cena Iesus
Patrem pro unitate Apostolorum ipsorumque qui in eum per eorum verbum
credituri sunt deprecatur.(6) Suam post Resurrectionem et ante Ascensionem
in eius supremo pastorali officio confirmat Iesus Petrum(7) itemque eandem
missionem Apostolis concredit quam ipse a Patre susceperat.(8)
Pentecostes die cum Spiritus Sanctus descendit, Collegium apostolicum
revera novo illo vigore repletur et manifestatur, quem Paracletus
ministrat. «Stans autem Petrus cum Undecim»(9) multitudinem
alloquitur ac magnam credentium copiam baptizat;prima communitas
perseverans est in audienda doctrina Apostolorum(10) atque ab eis
pastorales pro ipsa quaestiones enodantur;(11) Apostolos qui in urbe
Ierusalem manserant Paulus convenit ut suam cum eis communionem
confirmaret neve sibi periculum conflaret ne forte in vacuum curreret.(12)
Quod sibi ipse plane erat conscius se corpus quoddam indivisum efficere,
id etiam exstat cum illa oritur quaestio debeantne christiani ex paganis
oriundi Antiquae Legis normas servare necne. Tunc in Antiochena
communitate «statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam
alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac
quaestione»(13) consideranda. Ad hanc quaestionem agitandam
coadunantur Apostoli presbyterique, inter se sententias conferunt,
deliberant Petri auctoritate ac tandem decernunt: «Visum est enim
Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec
necessario [. . .]».(14)
2. Salutis missio quam Dominus Apostolis commisit usque ad mundi finem
manebit.(15) Ut talis missio, ad Christi voluntatem, perficeretur,
Apostoli ipsi «de instituendis successoribus curam egerunt . . .
Proinde docet . . . Synodus Episcopos ex divina institutione in locum
Apostolorum successisse, tamquam Ecclesiae pastores».(16) Etenim, ad
pastorale exsequendum ministerium, «Apostoli speciali effusione
supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt,(17) et ipsi
adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt,(18)
quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est».(19)
«Sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum
Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex,
successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se
coniunguntur».(20) Omnes sic Episcopi communiter praeceptum a
Christo receperunt Evangelium ubique terrarum nuntiandi ideoque de tota
Ecclesia solliciti esse debent itemque, ut missionem a Domino commissam
adimpleant, inter se et cum Petri Successore(21) ad sociatam operam
agendam etiam astringuntur, in quo est «perpetuum ac visibile
unitatis fidei et communionis principium et fundamentum».(22)
Singuli autem Episcopi in suis Ecclesiis particularibus principium ac
fundamentum sunt unitatis.(23)
3. Praeter certum illud nempe quod potestas Episcopi in eius Ecclesia
particulari divinitus conceditur, quandoquidem Episcopi sibi sunt conscii
cuiusdam indivisi corporis se esse participes, ipsi, saeculorum Ecclesiae
decursu, suum officium gerentes, instrumenta, organa vel apparatus
communicationis adhibuerunt, quae communionem de cunctis Ecclesiis ac
sollicitudinem ostendunt ac ipsam Apostolorum collegii vitam producunt,
pastoralem scilicet communem operam, consultationes, mutuum adiumentum, et
his similia.
A primis inde saeculis, haec ipsa communio in conciliis celebrandis
unice singulariterque sese proprie ostendit, inter quae, praeter concilia
oecumenica quae a Concilio Nicaeno anni CCCXXV inceperunt, concilia etiam
particularia sunt annumeranda, tum plenaria tum provincialia, quae
saepenumero universa in Ecclesia inde a saeculo II sunt celebrata.(24)
Haec celebrandorum conciliorum particularium consuetudo totam per Mediam
Aetatem protracta est. Post Concilium Tridentinum (MDXLV-MDLXIII), haec
statis temporibus celebratio magis magisque laxari coepta est. Attamen
Codex Iuris Canonici anni MCMXVII, cum venerandae huic institutioni vires
addere vellet, etiam de conciliis particularibus celebrandis normas
edixit. Can. 281 huius Codicis de concilio plenario agebat ac statuebat
idem Summi Pontificis licentia celebrari posse, qui suum delegatum
designaret, ut id convocaret ac regeret. Idem Codex saltem vicesimo quoque
anno concilia provincialia(25) et saltem quinto quoque anno congressiones
vel coetus alicuius provinciae Episcoporum praesentiebat, ut negotia
dioecesium agerentur et concilium provinciale compararetur.(26) Novus
Codex Iuris Canonici anni MCMLXXXIII complures normas de conciliis
particularibus, tam plenariis quam provincialibus, adhuc servat.(27)
4. Prope conciliorum particularium traditionem, cum ea servata
concordia, inde a superiore saeculo, propter historicas, culturales,
sociologicas rationes necnon pastoralia ob proposita, in variis nationibus
ortae sunt Conferentiae Episcoporum, ut quaedam ecclesiales omnibus
communes quaestiones excuterentur atque aptae solutiones reperirentur.
Conferentiae hae, prae conciliis, statum stabilem ac duraturum
obtinuerunt. Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium instructio
diei XXIV mensis Augusti anni MDCCCLXXXIX easdem memorat ac «Conferentias Episcoporum» plane designat.(28)
Concilium Oecumenicum Vaticanum II, in Decreto Christus Dominus,
praeter quam quod veneranda institutio conciliorum particularium vult novo
vigeat robore (cfr n. 36), dedita opera de Conferentiis Episcoporum
definite disserit, edicens in pluribus nationibus iam ipsas esse
institutas ac ea de re peculiares pariter statuens normas (cfr nn. 37-38).
Concilium namque, quod opportunitatem ac horum institutorum fecunditatem
agnoscit, «summopere expedire censet, ut ubique terrarum eiusdem
nationis seu regionis Episcopi in unum coetum confluant, statis temporibus
simul convenientes, ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus,
collatisque consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium
conspiratio».(29)
5. Anno MCMLXVI Paulus PP. VI Motu proprio Ecclesiae sanctae
decrevit ut Conferentiae Episcoporum, ubi non erant, conderentur; quae
exstabant propria statuta facerent; si easdem constituere non poterant,
Episcopi quorum intererat sese Conferentiis iam constitutis iungere
deberent; ut Conferentiae Episcoporum complurium Nationum vel
internationales effici possent.(30) Paucis annis post, anno MCMLXXIII,
Directorium de pastorali ministerio Episcoporum pronuntiavit: «Conferentia episcopalis ad id est instituta, ut hodie multiplicem atque
fecundam opem conferat, ut collegialis affectus ad concretam exsecutionem
perducatur. Per has Conferentias spiritus communionis cum Ecclesia
universali et diversarum ecclesiarum particularium inter se egregie
fovetur».(31) Codex demum Iuris Canonici, a Nobis die XXV mensis
Ianuarii anno MCMLXXXIII foras emissus, peculiares normas statuit (cann.
447-459), quibus proposita et munera Conferentiarum Episcoporum itemque
earundem institutio, structura et actio temperarentur.
Collegii mens, qua Episcoporum Conferentiarum constitutiones imbuuntur
earundemque actiones reguntur, communem quoque operam Conferentiarum
diversarum nationum incitat, sicut suadet Concilium Oecumenicum Vaticanum
II,(32) atque canonicis normis recipitur.(33)
6. Post Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Conferentiae Episcoporum
magnopere adoleverunt officiumque sustinuerunt praeoptati instrumenti
alicuius nationis vel territorii, ut sententiae mutuaeque consultationes
communicarentur ac cooperatio pro bono Ecclesiae communi ageretur: «ipsae his annis factae sunt solidum quoddam, vivum et efficax ubique
terrarum institutum».(34) Earum momentum ex eo oritur quod
efficaciter Episcoporum ideoque totius Ecclesiae unitatem iuvant cum sit
praevalidum instrumentum ad ecclesialem communionem confirmandam.
Verumtamen, earum navitatis usque amplioris evolutio, quasdam exciit
quaestiones quae theologicam pastoralemque indolem sapiunt, potissimum
quod ad earum pertinet necessitudinem cum dioecesanis Episcopis.
7. Viginti post annis quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II absolutum
est, coetus extraordinarius Synodi Episcoporum, anno MCMLXXXV celebratus,
in hodiernis condicionibus pastoralem utilitatem immo necessitatem agnovit
Conferentiarum Episcoporum, sed eadem opera asseveravit «in agendi
ratione Conferentias Episcoporum bonum Ecclesiae prae se ferre debere,
scilicet unitatis famulatum et cuiusque Episcopi responsalitatem non
alienabilem universalis Ecclesiae ipsiusque Ecclesiae particularis».(35)
Quapropter Synodus hortata est ut de theologico statu exindeque de
iuridica ratione inquisitio latius altiusque explicaretur atque quaestio
potissimum de auctoritate earum doctrinali agitaretur, ob oculos habitis
n. 38 Decreti conciliaris Christus Dominus atque cann. 447 et 753
Codicis Iuris Canonici.(36)
Documentum hoc etiam ab hac optata vestigatione fluit. Arto cum Concilii
Vaticani II documentis nexu, praecipua principia theologiae iurisque ipsum
de Conferentiis Episcoporum explicitam reddere atque necessarium normarum
additamentum suppeditare innititur, ut iisdem Conferentiis adiumentum
praebeatur, quo praxis statuatur theologico fundamento innixa iurisque
soliditate.
II
COLLEGIALIS EPISCOPORUM CONIUNCTIO
8. In universali Dei Populi communione, cui ut inserviatur Dominus
ministerium apostolicum instituit, collegialis Episcoporum coniunctio
Ecclesiae naturam ostendit, quae, cum in terra semen et regni Dei sit
initium, «pro toto genere humano firmissimum est germen unitatis,
spei et salutis».(37) Quemadmodum Ecclesia est una et universalis,
sic episcopatus unus est et indivisus,(38) idemque tantum habet
amplitudinis quantum visibile Ecclesiae corpus, cuius luculentam
varietatem manifestat. Principium et visibile fundamentum huius unitatis
est Romanus Pontifex, qui episcopalis corporis est caput.
Episcopatus unitas unum est ex elementis quibus Ecclesia
constituitur.(39) Etenim per Episcoporum coetum «traditio apostolica
in toto mundo manifestatur et custoditur»;(40) atque eiusdem fidei
communicatio, cuius depositum eorum custodiae committitur, eorundem
Sacramentorum participatio «quorum regularem et fructuosam
distributionem auctoritate sua ordinant»,(41) iis adhaesio et
oboedientia tamquam Ecclesiae Pastoribus, haec nominatim communionis
ecclesialis potissima sunt elementa. Talis communio, eo quod totam
ecclesiam pervadit, episcopale etiam Collegium conformat, atque pollet «realitate organica, quae iuridicam formam exigit et simul caritate
animatur».(42)
9. Episcoporum ordo collegialiter «una cum Capite suo Romano
Pontifice, et numquam sine hoc Capite, subiectum quoque supremae ac plenae
potestatis in universam Ecclesiam exsistit».(43) Sicut omnes probe
sciunt, Concilium Oecumenicum Vaticanum II, in hac doctrina tradenda,
simul edixit Petri Successorem integra pollere «potestate Primatus
in omnes sive Pastores sive fideles. Romanus enim Pontifex habet in
Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae
Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere
exercere valet».(44)
Suprema potestas in universam Ecclesiam qua pollet Episcoporum coetus
nisi collegialiter ab ipsis exerceri non potest, simul in Concilio
Oecumenico sollemniter coadunatis, simul in terrarum orbe dispersis,
dummodo Romanus Pontifex eosdem ad collegialem actum vocet, vel saltem
comprobet libereve eorum coniunctam actionem accipiat. In his actibus
collegialibus suam ipsorum pro fidelium totiusque Ecclesiae bono exercent
potestatem Episcopi, fideliter primatum ac Romani Pontificis
praeeminentiam servantes simul, qui caput est episcopalis Collegii; qui
Episcopi non agunt tandem veluti eius vicarii vel delegati.(45) Inibi
plane liquet Episcopos esse Ecclesiae catholicae, totius Ecclesiae bonum,
ac ut tales a cunctis fidelibus agnosci et aestimari.
10. Aequalis collegialis actio in ordine Ecclesiarum particularium
earundemque conventuum propriorum Episcoporum non datur. Pro unaquaque
Ecclesia, Episcopus dioecesanus gregem sibi proprio, ordinario et
immediato veluti pastori in nomine Domini pascit, atque eius agendi ratio
stricte personalis est, non collegialis, etiamsi adfectu communionis
animata. Quamvis ipse Ordinis sacramenti plenitudine honestetur, summam
tamen potestatem inibi haud gerit, quae ad Romanum Pontificem et
Episcoporum Collegium pertinet, veluti elementa Ecclesiae universalis
propria, interiora cuiusvis Ecclesiae particularis, ut haec sit plene
Ecclesia, id est Ecclesiae universalis praesentia particularis una cum sui
ipsius propriis et necessariis elementis.(46)
Ex eo quod Ecclesiae particulares quibusdam in orbis terrarum partibus
congregantur (aliquibus in nationibus, regionibus et ita porro), episcopi
qui iisdem praesident, haud coniunctim suam obeunt pastoralem curam per
collegiales actus, aequales actibus Collegii episcopalis.
11. Quo aptius conspiciatur meliusque intellegatur quemadmodum
collegialis coniunctio in re pastorali alicuius territorii Episcopis
iunctim peragenda manifestetur, paucis etiam verbis, memorare iuvat
singulos Episcopos, sua in ordinaria cura pastorali, ad Ecclesiam
universalem referri. Illud namque ob oculos est habendum: quod ad
Collegium episcopale pertinent singuli Episcopi, id coram universa
Ecclesia non modo per sic dictos actus collegiales stricto sensu
exprimitur, verum etiam de ea per sollicitudinem, quae, quamvis
iurisdictionis actu haud exerceatur, plurimum tamen ad totius Ecclesiae
bonum confert. Etenim omnes Episcopi fidei unitatem ac cunctae Ecclesiae
communem disciplinam promovere ac tueri itemque quamque operam universae
Ecclesiae communem provehere debent, quibus opera est potissimum danda ut
fides adolescat et cunctis hominibus plenae veritatis lux oriatur.(47) «Ceterum hoc sanctum est quod, bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem
Ecclesiae universalis, ipsi efficaciter conferunt ad bonum totius mystici
Corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum».(48)
Non solum munus regendi particularibus in suis Ecclesiis actuose
exercendo, bonum universalis Ecclesiae iuvant Episcopi, verum etiam
docendi ac sanctificandi exercendo officium.
Procul dubio singuli Episcopi, ut fidei magistri, nisi per totius
Collegii episcopalis actum ad universalem fidelium communitatem non sese
convertunt. Fideles enim, pastorali Episcopi curae demandati, cum eiusdem
iudicio congruere debent, quod Christi nomine de fide ac morali doctrina
exprimitur idemque religioso animi obsequio tenendum. Re vera «Episcopi in communione cum Romano Pontifice docentes ab omnibus tamquam
divinae et catholicae veritatis testes venerandi sunt»(49) atque
eorum doctrina, quippe quae fideliter fidem credendam vitaeque
accommodandam exhibeat, multum emolumenti universae Ecclesiae confert.
Episcopus quoque, prout singillatim sumptus est «oeconomus gratiae
supremi sacerdotii»,(50) suum sustinendo sanctificandi officium
permultum confert ad Ecclesiae operam Deum glorificandi et homines
sanctificandi. Hoc totius Christi Ecclesiae est ministerium, quae in
unaquaque legitima celebratione liturgica operatur, quae in communione cum
Episcopo ipsiusque ductu peragitur.
12. Cum cuiusdam territorii Episcopi pro fidelium bono quasdam
pastorales res una simul faciunt, haec ministerii episcopalis perfunctio,
una simul acta, ratione collegialis affectus perficitur,(51) qui «est anima communis Episcoporum industriae in regionali, nationali et
internationali provincia».(52) Attamen ipse naturam collegialem
numquam sumit, quae ad acta pertinet ordinis Episcoporum, ut subiecti
supremae in universam Ecclesiam potestatis. Longe alia est singulorum
Episcoporum necessitudo cum Collegio episcopali quam eorum necessitudo cum
institutionibus illis quae ad supra dicta pastoralia opera communiter
sustinenda conditae sunt.
Episcoporum corporis actuum collegialitas ex eo oritur quod «Ecclesia universalis comprehendi non potest ut summa Ecclesiarum
particularium neque tamquam confoederatio Ecclesiarum particularium».(53)
«Non est fructus communionis istarum, sed, pro essentiali suo
mysterio ontologice et temporaliter praecedit quamcumque
Ecclesiam particularem».(54) Collegium simul Episcoporum veluti
Episcoporum summa non est intellegendum, qui Ecclesiis particularibus
praesident, neque eorum communionis effectus, at, ut proprium et
necessarium Ecclesiae universalis elementum, quiddam est quod praecedit
officium particulari in Ecclesia munus capitis sustinendi.(55) Etenim
episcopalis Collegii in totam Ecclesiam potestas haud summa potestatum
singulorum in eorum particulares Ecclesias Episcoporum constituitur; est
enim aliquid antecedens quod singuli Episcopi participant, qui in
universam Ecclesiam nisi collegialiter agere non possunt. Romanus unus
Pontifex, Collegii caput, supremam in Ecclesia potestatem gerere
singulariter potest. Aliis verbis: «episcoporum collegialitas
proprio strictove sensu ad totum Episcoporum Collegium tantum pertinet
quod ut subiectum theologicum dividi non potest».(56) Et id Domini
voluntate.(57) Potestas attamen non tamquam dominatio putanda est, sed ad
eam essentialiter servitii ratio pertinet, quandoquidem a Christo oritur,
bono Pastore qui vitam pro ovibus tradit.(58)
13. Ecclesiarum particularium coetus sese referunt ad Ecclesias, a
quibus constituuntur, eo quod fundamenta ponunt in vinculis communis
consuetudinis vitae Christianae atque interiectionis Ecclesiae in
communitatibus humanis, quae per loquelam, cultum historiamque nectuntur.
Haec necessitudo longe alia est atque illa ratio mutuae Ecclesiae
universalis internitatis cum particularibus Ecclesiis.
Similiter instituta quae quodam in territorio (natione, regione, et ita
porro) Episcopi efficiunt ipsique inibi Episcopi quandam instituunt
necessitudinem, quae, quamvis aliquam similitudinem exhibeat, a
necessitudine Collegii episcopalis et singulorum Episcoporum omnino
differt. Efficacitas obstringens actuum ministerii, quod Episcopi una
simul intra Conferentias episcopales necnon Sedis Apostolicae in
communione sustinent ex eo oritur quod ipsa talia instituta condidit et
iisdem, et sacrae singulorum Episcoporum potestatis fundamento, certa
munera concredidit. Quod nonnullae episcopalis ministerii res communiter
aguntur, illa efficitur cuiusque Episcopi sollicitudo de universa
Ecclesia, quae insigniter fraterno adiumento ad alias Ecclesias
particulares, ad viciniores potissimum ac pauperiores,(59) manifestatur,
itemque in coniunctos labores ac proposita una simul cum eiusdem
geographicae plagae ceteris Episcopis convertitur, ut bonum commune
increscat ipsumque singularum Ecclesiarum.(60)
III
EPISCOPORUM CONFERENTIAE
14. Per Episcoporum conferentias definita collegialis spiritus forma
constituitur. Codex Iuris Canonici id perbene definit, Concilii Vaticani
II praescripta subsecutus: «Episcoporum conferentia, institutum
quidem permanens, est coetus Episcoporum alicuius nationis vel certi
territorii, munera quaedam pastoralia coniunctim pro christifidelibus sui
territorii exercentium, ad maius bonum provehendum, quod hominibus praebet
Ecclesia, praesertim per apostolatus formas et rationes temporis et loci
adiunctis apte accommodatas, ad normam iuris».(61)
15. Hodiernis quidem temporibus quod necesse habemus ut vires
contrahantur veluti fructus permutatae prudentiae experientiaeque intra
Episcoporum Conferentiam, id pulchre Concilium extulit quia «Episcopi haud raro munus suum apte ac fructuose adimplere non valent nisi
cum aliis Episcopis arctiorem in dies suam concordem atque coniunctiorem
operam efficiant».(62) Certo quodam indice argumenta finiri non
possunt, quae hanc cooperationem requirunt, sed neminem fugit fidei
morumque promotionem ac tutelam, librorum liturgicorum versionem,
sacerdotalium vocationum promotionem et institutionem, catechesis
subsidiorum comparationem, studiorum universitatum catholicarum aliorumque
educationis institutorum sustentationem et tutelam, oecumenicum opus, cum
civilibus potestatibus necessitudinem, humanae vitae, pacis, iurium
humanorum defensionem, quae quoque legibus civilibus custodiantur,
iustitiae socialis promotionem, instrumentorum communicationis socialis
usum, et his similia, argumenta esse quae sociatam Episcoporum operam
exposcunt.
16. Episcoporum Conferentiae plerumque sunt nationales, quae Episcopos
scilicet eiusdem nationis complectuntur,(63) quandoquidem culturae,
traditionum historiaeque communis vincula ac sociales necessitudines
implicatae inter eiusdem nationis cives flagitant ut episcopatus
participes illius territorii magis assidue cooperentur quam ut ecclesiales
condiciones aliorum locorum id postulare possint. Eadem tamen canonica
norma aditum pandit cuius vi «Episcoporum conferentia erigi potest
pro territorio minoris aut maioris amplitudinis, ita ut vel tantum
comprehendat Episcopos aliquarum Ecclesiarum particularium in certo
territorio constitutarum vel praesules Ecclesiarum particularium in
diversis nationibus exstantium».(64) Inde eruitur Episcoporum
Conferentias ex alio territorii ordine vel supernationali ordine exsistere
posse. Iudicium de adiunctis personas resve respicientibus, quae maiorem
vel minorem amplitudinem cuiusdam Conferentiae suadent Apostolicae Sedi
reservatur. Etenim «unius supremae Ecclesiae auctoritatis est,
auditis quorum interest Episcopis, Episcoporum conferentias erigere,
supprimere aut innovare».(65)
17. Quoniam Episcoporum Conferentiarum est Ecclesiarum particularium
alicuius territorii, per pastorum communem operam quibus illae sunt
commissae, bono communi consulere, unaquaque Conferentia omnes Episcopos
dioecesanos alicuius territorii eisque iure aequiparatos, itemque
Episcopos coadiutores, Episcopos Auxiliares ceterosque Episcopos
titulares, qui in eodem territorio peculiare sustinent munus, quod
Apostolica Sedes ipsave Conferentia Episcopalis concrediderunt, complecti
debet.(66) In plenariis conventibus Conferentiae Episcopalis competit
dioecesanis Episcopis eisque qui iure illis aequiparantur ac simul
Episcopis coadiutoribus suffragium deliberativum; et id ipso iure quoniam
aliter facere Conferentiae statuta non possunt.(67) Praeses et Pro-Praeses
Conferentiae Episcopalis ex membris solummodo eligi debent Episcoporum
dioecesanorum.(68) Quod attinet ad Episcopos Auxiliares ceterosque
Episcopos titulares, qui Conferentiam Episcopalem participant,
Conferentiae statuta edicere debent utrum eorum suffragium sit
deliberativum an consultivum.(69) Hac de re numerus est considerandus
Episcoporum dioecesanorum et Episcoporum Auxiliarium aliorumque
Episcoporum titularium, ne forsan maior horum pars pastorale Episcoporum
dioecesanorum regimen quibusdam condicionibus adstringat. Opportunum
videtur Conferentiarum Episcoporum statuta decernere ut Episcopi emeriti
adsint suffragio consultivo fruentes. Id peculiariter curetur ut quasdam
investigationis commissiones participent, cum agitur de rebus quas
Episcopi emeriti magnopere callent. Spectata Episcoporum Conferentiarum
natura, participatio alicuius membri Conferentiae delegari non potest.
18. Singulae Episcoporum Conferentiae sua statuta habent, quae ipsae
conficiunt, quae tamen a Sede Apostolica sunt recognoscenda «in
quibus, praeter alia, ordinentur conferentiae conventus plenarii habendi,
et provideantur consilium Episcoporum permanens et secretaria generalis
conferentiae, atque alia etiam officia et commissiones quae iudicio
conferentiae fini consequendo efficacius consulant».(70) Enimvero
haec proposita deposcunt ut burocratica ratio officiorum et commissionum,
quae inter plenarios conventus operantur, vitetur. Illud praecipuum est
animadvertendum Episcoporum Conferentias una cum commissionibus
officiisque ad Episcopos iuvandos destinari easdemque non exsistere ut
illorum loco operentur.
19. Episcoporum Conferentiae auctoritas eiusdemque actionis ambitus arte
cum potestate Episcopi dioecesani Praesulumque eis aequiparatorum
nectuntur. Episcopi «loco Dei praesidentes gregi, cuius sunt
pastores, ut doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes, gubernationis
ministri. [. . .] Ex divina institutione in locum Apostolorum successerunt,
tamquam Ecclesiae pastores»,(71) atque «Ecclesias particulares
sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis,
suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate [. . .].
Haec potestas qua, nomine Christi personaliter funguntur, est propria,
ordinaria et immediata».(72) Eius exercitium suprema Ecclesiae
potestate temperatur, et id ex relatione Ecclesiae universalis cum
Ecclesia particulari necessario consequitur, quoniam haec haud exsistit
nisi ut portio Dei Populi «in qua revera est et operatur Una Sancta
Catholica et Apostolica Christi Ecclesia».(73) Etenim «Primatus Romani Episcopi atque Collegium episcopale elementa sunt propria
Ecclesiae universalis non derivata ex particularitate Ecclesiarum, sed
nihilominus interiora cuilibet Ecclesiae particulari».(74)
Huius ordinationis veluti pars, exercitium sacrae potestatis Episcopo
gerendae «certis limitibus circumscribi potest, pro Ecclesiae
fideliumque utilitate».(75) Haec sententia manifesta reperitur in
Codicis Iuris Canonici norma: «Episcopo dioecesano in dioecesi ipsi
commissa omnis competit potestas ordinaria, propria et immediata, quae ad
exercitium eius muneris pastoralis requiritur, exceptis causis quae iure
aut Summi Pontificis decreto supremae aut alii auctoritati ecclesiasticae
reserventur».(76)
20. In Episcoporum Conferentia Episcopi una simul pro fidelibus
territorii Conferentiae ministerium obeunt episcopale; sed ut hoc
exercitium legitimum sit omnesque Episcopos obstringat, supremae Ecclesiae
auctoritatis requiritur interventus, quae per universalem legem
specialiave mandata concredit quaedam negotia Episcopali Conferentiae
deliberanti. Episcopi nequeunt autonoma ratione, neque singuli neque in
Conferentiam congregati, sacram suam potestatem pro Conferentia Episcopali
continere, ac tanto minus pro quadam eius parte, sive agitur de consilio
permanente, sive de aliqua commissione vel ipso praeside. Haec ratio in
canonica norma omnino patet de potestate legislativa exercenda, quae ad
Episcopos spectat in Conferentiam Episcopalem congregatos: «Episcoporum Conferentia decreta generalia ferre tantummodo potest in
causis, in quibus ius universale id praescripserit aut peculiare
Apostolicae Sedis mandatum, sive Motu Proprio sive ad petitionem
ipsius conferentiae, id statuerit».(77) Aliis in casibus «singuli Episcopi dioecesani competentia integra manet, nec conferentia
eiusve praeses nomine omnium Episcoporum agere valet, nisi omnes et
singuli Episcopi consensum dederint».(78)
21. Episcopale ministerium coniunctim peractum officium quoque
doctrinale respicit. Codex Iuris Canonici praecipuam de hac re statuit
normam: «Episcopi, qui sunt in communione cum Collegii capite et
membris, sive singuli sive in conferentiis Episcoporum aut in conciliis
particularibus congregati, licet infallibilitate in docendo non polleant,
christifidelium suae curae commissorum authentici sunt fidei doctores et
magistri; cui authentico magisterio suorum Episcoporum christifideles
religioso animi obsequio adhaerere tenentur».(79) Praeter hanc
generalem normam, Codex certius quaedam doctrinalia munera Conferentiarum
Episcoporum decernit: hi exempli gratia iubentur «curare ut
catechismi pro suo territorio, praevia Sedis Apostolicae approbatione,
edantur»,(80) necnon editiones sacrarum Scripturarum earumque
versiones comprobare.(81)
Consonans Episcoporum vox cuiusdam definiti territorii cum, in Romani
Pontificis communione, coniuncte ipsi catholicam de fide moribusque
veritatem proclamant, eorum populum efficacius attingere potest et sic
religioso animi obsequio fideles ipsi facilius huic magisterio adhaerent.
Suam fideliter exercentes doctrinalem actionem, Episcopi Dei verbo
inserviunt, cui eorum doctrina supponitur, id pie auscultant, sancte
custodiunt fideliterque explicant, ut fideles quam commodissime ipsum
recipiant.(82) Quandoquidem fidei doctrina bonum est quod ad totam
Ecclesiam pertinet et vinculum eiusdem communionis, Episcopi in
Conferentiam Episcoporum congregati utique dant operam ut Ecclesiae
universalis magisterium sequantur idque opportune populo sibi demandato
ministrent.
22. Ut novae quaestiones enodentur et Christi nuntius illuminet
hominumque conscientiam dirigat ad novas res expediendas quas sociales
mutationes gignunt, Episcopi in Conferentiam Episcopalem conglobati, hoc
suum doctrinale officium una simul explicant, probe de suis enuntiationum
finibus conscii, quae universalis magisterii notis minime signantur,
quamvis publice sit et authenticum ac in Apostolicae Sedis communione
exercitum. Studiose ideo curent ne docendi opus Episcoporum aliis in
territoriis perturbent, plane id considerantes latius eas enuntiatione
diffundi, immo in totum mundum, per communicationis socialis instrumenta,
quae eventus cuiusdam regionis late diffundunt.
Hoc quidem posito ac praesumpto: authenticum Episcoporum magisterium
quod scilicet sustinent homines Christi auctoritate honestati semper in
communione cum Collegii capite et membris esse debere,(83) si ideo
doctrinae declarationes Episcoporum Conferentiarum ab omnibus
comprobantur, procul dubio ipsarum Conferentiarum nomine foras emitti
possunt, atque fidelibus religioso animi obsequio authenticum hoc ipsorum
Episcoporum magisterium est tenendum. Si autem omnium consensio deest,
sola Episcoporum maior pars cuiusdam Conferentiae declarationem, si qua
fit, edere non potest tamquam eiusdem magisterium authenticum, quam tenere
illius territorii fideles cuncti debent, nisi ab Apostolica Sede
recognoscatur, quod non eveniet nisi postquam illam declarationem in
plenario conventu duae saltem partes Praesulum qui ad Conferentiam
pertinent ipsique suffragio deliberativo fruuntur comprobaverunt. Sedis
Apostolicae iudicium comparatur per analogiam cum illo quod a iure
requiritur, ut Episcoporum Conferentia generalia decreta edere possit.(84)
Apostolicae Sedis porro recognitio spectat praeterea ad cavendum ut, in
recentioribus quaestionibus enodandis quas celeres sociales culturalesque
mutationes secum ferunt quae hodiernae historiae sunt propriae, doctrinae
responsio communioni faveat, atque magisterii universalis sententiae, si
quae sunt, haud laedantur immo praeparentur.
23. Natura ipsa docendi Episcoporum officii efflagitat ut, si hi in
Conferentia Episcoporum coniuncti id exerceant, hoc ipsum in plenario
conventu eveniat. Minora instituta - ut consilium permanens,
commissio quaedam aliave officia - auctoritatem non habent ferendi
acta magisterii authentici idque neque suo nomine neque Conferentiae
nomine neque etiam huius mandato.
24. Complura hodie sunt officia Conferentiae Episcopalis in Ecclesiae
beneficium. Ipsae per increscens servitium vocantur ad iuvandam «non
alienabilem cuiusque Episcopi responsalitatem pro universali Ecclesia
atque pro Ecclesia particulari»(85) simulque, ut liquet, ad eandem
non impediendam, eius locum illegitime occupando, ubi canonica norma eius
potestatis episcopalis imminutionem pro Conferentia Episcopali haud
sancit, vel fere cribrando aut difficultates inducendo circa directas
necessitudines singulorum Episcoporum cum Sede Apostolica.
Ea quae supra sunt patefacta, ac simul completivae normae, quae
sequentur, generalis Coetus extraordinarii Synodi Episcoporum anni
MCMLXXXV votis respondent ipsaque collustrare et magis magisque efficaces
Conferentiarum Episcopalium actiones reddere volunt, quae propria statuta
opportune retractanda curabunt, ut congruant cum his declarationibus
normisque secundum illa vota.
IV
NORMAE DE EPISCOPORUM CONFERENTIIS COMPLETIVAE
Art. 1 - Ut doctrinales Conferentiae Episcopalis declarationes,
secundum n. 22 harum Litterarum, magisterium sint authenticum et eae
ipsius Conferentiae nomine evulgentur, oportet ut ab omnibus Episcopis
Conferentiae membris comprobentur, vel postquam eas in plenario conventu
duae saltem partes Praesulum qui ad Conferentiam pertinent ipsique
suffragio deliberativo fruuntur comprobaverunt, ab Apostolica Sede illae
recognoscantur.
Art. 2 - Nullum Conferentiae Episcoporum institutum, excepto
plenario conventu, potestatem habet acta magisterii authentici exercendi.
Neque Episcoporum Conferentia hanc potestatem Commissionibus aliisve
institutis, intra eandem conditis, praebere valet.
Art. 3 - Ad quaedam alterius generis agenda, quae non pertinent ad
materiam in articulo 2 significatam, doctrinali Conferentiae Episcopalis
Commissioni potestatem permittere explicite debet Consilium Conferentiae
Permanens.
Art. 4 - Episcoporum Conferentiae sua statuta retractare debent, ut
cum huius documenti aeque ac iuris canonici declarationibus normisque
concinant, utque exinde ad Apostolicam Sedem recognitionis causa, ad can.
451 C.I.C. normam, mittantur.
Quo demum Episcoporum Conferentiarum opera uberius bonorum in Ecclesia
tota gignantur fructus, Benedictionem
Nostram Apostolicam praesertim Venerabilibus Fratribus in Episcopatu
elargimur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Maii, in
sollemnitate Ascensionis Domini Nostri Iesu Christi, anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
INDEX
I. Exordium
II. Collegialis Episcoporum coniunctio
III. Episcoporum Conferentiae
IV. Normae de Episcoporum Conferentiis completivae
(1) Ecclesiae Orientales patriarchales et archiepiscopales maiores
propriis Synodis reguntur, quae legislativa, iudiciali ac quibusdam in
casibus etiam exsecutiva potestate pollent (cfr C.C.E.O., cann. 110 et
152): res hae hoc documento non excutiuntur. Etenim hac de re similitudo
inter Synodos et Conferentias Episcoporum institui non potest. Id autem
Conventus attingit, qui in illis locis insunt ubi complures
Ecclesiae sui iuris reperiuntur quique C.C.E.O., can. 322 ac
appositis Statutis a Sede Apostolica approbatis temperantur (cfr C.C.E.O.,
can. 322 § 4; Const. Ap. Pastor Bonus, art. 58 § 1),
quatenus hi ad Conferentias Episcoporum accedunt (cfr Conc. Oecum. VAT.
II, Decr. Christus Dominus, 38).
(2) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 19. Cfr
Mt 10, 1-4; 16, 18; Mc 3, 13-19; Lc 6, 13; Io
21, 15-17.
(3) Cfr Mt 26, 14; Mc 14, 10.20.43; Lc 22, 3.47;
Io 6, 72; 20, 24.
(4) Cfr Mt 10, 5-7; Lc 9, 1-2.
(5) Cfr Mc 6, 7.
(6) Cfr Io 17, 11.18.20-21.
(7) Cfr Io 21, 15-17.
(8) Cfr Io 20, 21; Mt 28, 18-20.
(9) Act 2, 14.
(10) Cfr Act 2, 42.
(11) Cfr Act 6, 1-6.
(12) Cfr Gal 2, 1-2.7-9.
(13) Act 15, 2.
(14) Act 15, 28.
(15) Cfr Mt 28, 18-20.
(16) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 20.
(17) Cfr Act 1, 8; 2, 4; Io 20, 22-23.
(18) Cfr 1 Tim 4, 14; 2 Tim 1, 6-7.
(19) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 21.
(20) Ibid., 22.
(21) Cfr ibid., 23.
(22) Ibid., 18; cfr 22-23, Nota explicativa praevia, 2; Conc.
Oecum. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus, Prologus: DS
3051.
(23) Cfr Conc. Oecum Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 23.
(24) De nonnullis saeculi II conciliis, cfr Eusebius Caesareae, Historia
Ecclesiastica, V, 16, 10; 23, 2-4; 24, 8: G. Bardy (ed.), SC 41, pp.
49, 66-67, 69. Tertullianus, ineunte III saeculo, celebrandorum apud
Graecos conciliorum morem laudibus effert (cfr De ieiunio, 13, 6:
CCL 2, 1272). Ex S. Cypriani Carthaginiensis epistulis cognoscimus
complura Africana Romanaque concilia ab altero vel tertio decennio saeculi
III facta esse (cfr Epist. 55, 6; 57; 59, 13, 1; 61; 64; 67; 68,
2, 1; 70; 71, 4, 1; 72; 73, 1-3: Bayard (ed.), Les Belles Lettres,
Paris 1961, II, pp. 134-135; 154159; 180; 194-196; 213-216; 227-234; 235;
252-256; 259; 259-262; 262-264). De conciliis Episcoporum saeculis II et
III cfr K.J. Hefele, Histoire des Conciles, I, Adrien le Clere,
Paris 1869, pp. 77-125.
(25) Cfr C.I.C. (1917), can. 283.
(26) Cfr C.I.C. (1917), can. 292.
(27) Cfr C.I.C. cann. 439-446.
(28) Sacra Congregatio Episcoporum et Regularium, Instructio «Alcuni Arcivescovi», De collationibus quolibet anno ab Italis
Episcopis in variis quae designantur Regionibus habendis,
24.VIII.1889, in Leonis XIII Acta, IX (1890), p. 184.
(29) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 37; cfr
Const. dogm. Lumen gentium, 23.
(30) Cfr Paulus VI, Motu proprio Ecclesiae sanctae, 6 Augusti
1966, I. Normae ad exsequenda Decreta SS. Concilii Vaticani II
«Christus Dominus» et «Presbyterorum Ordinis»,
41, in AAS 58 (1966), 773-774.
(31) Congregatio pro Episcopis, Directorium Ecclesiae imago, De
Pastorali Ministerio Episcoporum, 22 Februarii 1973, 210.
(32) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 38, 5.
(33) Cfr C.I.C. can. 459 § 1. Per Conferentiarum
Episcoporum internationales coniunctiones huic cooperationi re subsidium
datum est, quae sunt: Consejo Episcopal Latinoamericano (C.E.L.A.M.),
Consilium Conferentiarum Episcopalium Europae (C.C.E.E.), Secretariado
Episcopal de América Central y Panamá (S.E.D.A.C.),
Commissio Episcopatuum Communitatis Europaeae (COM.E.C.E.), Association
des Conférences Episcopales de l'Afrique Centrale (A.C.E.A.C.),
Association des Conférences Episcopales de la Région de
l'Afrique Centrale (A.C.E.R.A.C.), Symposium des Conférences
Episcopales d'Afrique et de Madagascar (S.C.E.A.M), Inter-Regional Meeting
of Bishops of Southern Africa (I.M.B.S.A.), Southern African Catholic
Bishops' Conference (S.A.C.B.C.), Conferences Episcopales de l'Afrique de
l'Ouest Francophone (C.E.R.A.O.), Association of the Episcopal Conferences
of Anglophone West Africa (A.E.C.A.W.A.), Association of Member Eposcopal
Conferences in Eastern Africa (A.M.E.C.E.A.), Federation of Asian Bishops'
Conferences (F.A.B.C.), Federation of Catholic Bishops' Conferences of
Oceania (F.C.B.C.O.) (cfr Annuario Pontificio 1998, Città
del Vaticano 1998, pp. 1112-1115). Instituta tamen haec proprie non sunt
Conferentiae Episcopales.
(34) Ioannes Paulus II, Allocutio ad eos qui in Romana Curia
ministerium suum implent, 28 Iunii 1986, n. 7 c. AAS 79
(1987), 197.
(35) Relatio finalis, II, C), 5: L'Osservatore Romano,
10 Decembris 1985, p. 7.
(36) Cfr ibid., II, C), 8, b).
(37) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 9.
(38) Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus,
Prologus: DS 3051.
(39) Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio,
12.
(40) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 20.
(41) Ibid., 26.
(42) Ibid., Nota explicativa praevia, 2.
(43) Ibid., 22.
(44) Ibid., 22.
(45) Cfr ibid., 22; Acta Synodalia Sacrosancti Concilii
Oecumenici Vaticani II, vol. III, pars VIII, Typis Polyglottis
Vaticanis 1976, p. 77, n. 102.
(46) Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio,
13.
(47) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n.
23.
(48) Ibid., 23.
(49) Ibid., 25.
(50) Ibid., 26.
(51) Cfr ibid., 23.
(52) Synodus Episcoporum, Decembri MCMLXXXV, Relatio finalis,
II, C), 4: L'Osservatore Romano, 10 Decembris 1985, p. 7.
(53) Ioannes Paulus II. Allocutio ad Episcopos Foederatarum
Civitatum Americae Septentrionalis, 16 Septembris 1987, n. 3: Insegnamenti,
X, 3 (1987), 555.
(54) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 9.
(55) Ceterum, ut omnibus patet, complures sunt Episcopi qui, quamvis
munera Episcoporum propria exercent, nullius particularis Ecclesiae sunt
praesides.
(56) Ioannes Paulus II, Allocutio ad eos qui in Romana Curia
ministerium suum implent, 20 Decembris 1990, n. 6: AAS 83
(1991), 744.
(57) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 22.
(58) Cfr Io 10, 11.
(59) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 23:
Decr. Christus Dominus, 6.
(60) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 36.
(61) C.I.C. can. 447; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus
Dominus, 38, 1).
(62) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 37.
(63) Cfr C.I.C. can. 448 § 1.
(64) C.I.C. can. 448 § 2.
(65) C.I.C. can. 449 § 1.
(66) Cfr C.I.C. can. 450 § 1.
(67) Cfr C.I.C. can. 454 § 1.
(68) Cfr Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici authentice
interpretando, Responsum ad propositum dubium, Utrum Episcopus
Auxiliaris, 23 Maii 1988, AAS, 81 (1989), 388.
(69) Cfr C.I.C. can. 454 § 2.
(70) C.I.C. can. 451.
(71) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 20.
(72) Ibid., 27.
(73) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 11; C.I.C.
can. 368.
(74) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio,
13.
(75) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 27.
(76) C.I.C. can. 381 § 1.
(77) C.I.C., can. 455 § 1. Locutio illa «decreta
generalia» decreta quoque exsecutoria complectitur ut in cann. 31-33
C.I.C. significatur; cfr Pontificia Commissio Codici Iuris
Canonici authentice interpretando, Responsum ad propositum dubium, Utrum
sub locutione, 14 Maii 1985, AAS, 77 (1985), 771.
(78) C.I.C. can. 455 § 4.
(79) C.I.C. can. 753.
(80) C.I.C. can. 775 § 2.
(81) Cfr C.I.C. can. 825.
(82) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Dei Verbum, 10.
(83) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 25;
C.I.C., can. 753.
(84) Cfr C.I.C., can. 455.
(85) Synodus Episcoporum, MCMLXXXV, Relatio finalis, II, C), 5:
L'Osservatore Romano, 10 Decembris 1985, p. 7.
Copyright © Libreria Editrice
Vaticana
|